Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXXI.
1 | [vers. 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam eius verba dicentis, Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Iudaeis ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 21]? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit [Id. XVII, 23-26]? Nonne praecursor eius, militibus regni huius quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait, Cingulum solvite, arma proiicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum [Luc. III, 14]? Nonne unus militum eius et dilectissimus comes eius, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Et paulo post ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis [Rom. XIII, 1, 7 ] [et 8]. Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia [I Tim. II, 1, 2]? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subiecit, attende: Et a verbis tuis formidavit cor meum. Habuerunt quidem et illi verba minacia, Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo , membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam [Matth. X, 28]. Ab his verbis tuis formidavit cor meum; et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum. |
2 | [vers. 162.] Denique sequitur: Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio, Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem [Id. XII, 29]. Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum eius sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat. |
3 | [vers. 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis iam dixerit, Exultavi super eloquia tua, quod utique non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit: Iniustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Nempe a verbis eius illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit charitatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica coniux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et coniux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est [Matth. VI, 9], et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus [Psal. XLIV, 3]. A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]? At qui haec iudicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo iudicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio. |
4 | [vers. 164.] Ita plane facit iste, qui dicit, Septies in die laudavi te, super iudicia iustitiae tuae. Septies in die quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adiectus est quietis [Gen. II, 2]; et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est, Septies cadet iustus, et resurget: id est, non perit iustus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit iustus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum deiicitur, positum est, septies cadit; et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est, resurget. Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur, Impii autem infirmabuntur in malis [Prov. XXIV, 16]. Hoc est itaque iusto septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super iudicia iustitiae ipsius; quia cum tempus esset ut iudicium inciperet a domo Domini [I Petr. IV, 17], in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est. |
5 | [vers. 165.] Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intelligitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intelligit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intelligere, et aliquid magnum latere ibi iudicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cuiusque professionis attendat, ut fides eius ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit. |
6 | [vers. 166.] Exspectabam, inquit, salutare tuum; Domine, et mandata tua dilexi. Quid enim iustis profuisset antiquis Dei dilexisse mandata, nisi cos Christus qui est Dei salutare, liberasset; cuius etiam spiritu impertito mandata Dei diligere potuerunt? Si ergo exspectabant salutare Dei, qui mandata eius dilexerunt; quanto magis necessarius erat Iesus, hoc est salutare Dei, salvis faciendis eis qui mandata eius non dilexerunt? Potest ista etiam sanctis istorum temporum, ex quo gratia revelata Evangelium praedicatur, congruere prophetia: exspectant enim Christum qui mandata Dei diligunt, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum illo in gloria [Coloss. III, 4]. |
7 | [vers. 167, 168.] Custodivit, inquit, anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde: vel, sicut nonnulli codices habent, dilexit, ut subaudiatur, anima mea. Custodiuntur testimonia Dei, dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine charitate nihil prodest [I Cor. XIII, 3], ideo addidit, Et dilexi ea valde. Supra autem dixerat, Mandata tua dilexi; deinde sequenti versu, Testimonia tua, et custodivi, et dilexi: postea, Et mandata tua, et testimonia tua custodivi; ait enim, Custodivi mandata tua et testimonia tua. Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur. |
8 | Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset, Deo tribuit unde fecit, adiungendo atque dicendo: Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Ideo, inquit, custodivi madata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Tanquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Propitio quippe et adiuvante conspectu, voluit intelligi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit, Ne avertas faciem tuam a me [Psal. XXVI, 9]. Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 17]. Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias iustorum [Psal. I, 6], et sicut ait Moysi, Scio te prae omnibus [Exod. XXXIII, 17]. Nam si hoc cum non adiuvaret gradientem, quod eius viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia eius, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta [Psal. II, 11 ] [et 12]: quia nisi in conspectu Domini esset, via iusta non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: et cur hoc dixerit aperiens, Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae iustorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis, Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt, inquit, quae a sinistris: ut intelligeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est, Non novi vos [Matth. VII, 23]. Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est iustorum, noverit Dominus, continuo subiecit: Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet [Prov. IV, 27]. Ecce quare ait etiam iste, Custodivi mandata tua et testimonia tua. Et velut quaereremus hoc unde potuerit: Quia omnes, inquit, viae meae in conspectu tuo, Domine. |