monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXIX. <<<     >>> SERMO XXXI.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXX.

1 [vers. 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi huius incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus: Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus. Hoc loco nullam Dei legem convenientius intelligimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur [Luc. XIV, 11; et XVIII, 14]. Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.
2 [vers. 154.] Iudica, inquit, iudicium meum, et redime me. Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait, Vide humilitatem meam; hoc est, Iudica iudicium meum: et quod ait, et eripe me; hoc est, et redime me. Quod vero supra dictum est, quia legem tuam non sum oblitus; huic congruit quod infra est, propter eloquium tuum vivifica me. Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait, Vivifica me; quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.
3 [vers. 155.] Longe est, inquit, a peccatoribus salus; quia iustificationes tuas non exquisierunt. Quis enim te discernit, o tu qui dixisti, Longe est a peccatoribus salus? quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei iustificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Nonne tu es qui paulo ante dicebas, Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram? Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia iustificationes Dei non exquisierunt.
4 [vers. 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cuius membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subiecit: Miserationes tuae multae, Domine. Etiam hoc ergo quod exquirimus iustificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas. Secundum iudicium tuum vivifica me. Novi enim quia et iudicium tuum sine tua miseratione non erit super me.
5 [vers. 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi. Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso, Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi? Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos [Psal. CXXIII, 2, 3]. Ecce quare ab eius testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.
6 [vers. 158.] Vidi, inquit, insensatos, et tabescebam: vel, sicut alii codices habent, Vidi non servantes pactum; et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adiunxit: Quia eloquia tua non custodierunt. Ea quippe in tribulationibus negaverunt.
7 [vers. 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit, Vide quoniam mandata tua dilexi. Non ait, Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Hanc iste commendans ait, Vide quoniam mandata tua dilexi. Deinde postulavit praemium: Domine, in tua misericordia vivifica me. Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet iustitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?
8 [vers. 160.] Principium, inquit, verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita iusto, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum iudicia iustitiae Dei.
Augustinus HOME

bke13.82r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXIX. <<<     >>> SERMO XXXI.
monumenta.ch > Augustinus > 30