monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXVII. <<<     >>> SERMO XXIX.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXVIII.

1 [vers. 137, 138.] Dixerat superius qui cantat hunc psalmum, Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non custodierunt legem tuam: ubi se multum flevisse testatus est praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum flere debuerit et suum graviter dolere peccatum, Iustus es, inquit, Domine, et rectum iudicium tuum. Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Haec utique iustitia Dei rectumque iudicium et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum iustum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis; quoniam si cor eius impoenitens damnaretur, iustissime utique damnaretur. Sane iustitiam dicit testimonia Dei: iustum quippe se probat mandando iustitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus testimoniis talibus innotescat.
2 [vers. 139.] Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me. Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est, Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum etiam in Evangelio novimus [Psal. LXVIII, 10] [Ioan. II, 17]. Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam quid aliud dicit Apostolus, Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei? Nam dicendo, Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit, Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura [Aliquot Mss.: Nam haec fuit causa.] ut hoc Apostolus diceret? 'Aptavi enim vos,' inquit, 'uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo' [II Cor. XI, 2, 3]. Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et huius intelligendus est zelus: causam namque subiungit et dicit, Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum [Mss.: Ob hoc ipsum inimicitias exercebant: omissa particula, in.] inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum eius obliti.
3 [vers. 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua flamma dilectionis arderet: Ignitum, inquit, eloquium tuum valde, et servus tuus dilexit illud. Merito zelabat in suis inimicis cor impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.
4 [vers. 141.] Iunior ego sum, inquit, et contemptus; iustificationes tuas non sum oblitus: non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus iustificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate maioribus qui obliti sunt. Nam quid est, Iunior ego non sum oblitus, nisi, Illi maiores obliti sunt? Νεώτερος est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est, In quo corrigit iunior viam suam? Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intelligitur in comparatione maioris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur; quando non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Maior serviet minori [Gen. XXV, 22, 23] [Rom. IX, 12, 13]. Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est maior: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut quae sunt evacuentur [I Cor. I, 28]; et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi [Matth. XX, 16].
5 [vers. 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam iustitiam constituere voluerunt, ignorantes iustitiam Dei [Rom. X, 3]: iste autem iunior non est oblitus, qui non suam voluit habere iustitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit, Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet iustitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: Iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas [Id. III, 20, 21].
6 [vers. 143.] Propter hanc passus est persecutionem iunior a maiore, ut diceret iunior quod sequitur: Tribulatio et necessitas invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Saeviant, persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis etiam qui saeviunt diligantur.
7 [vers. 144.] Iustitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste iunior; quem si non haberet; non super seniores intelligeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit iustitiam, quae manet in aeternum. Quae iustitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.
Augustinus HOME

bke13.80r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXVII. <<<     >>> SERMO XXIX.
monumenta.ch > Augustinus > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik