Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXVII.
1 | [vers. 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adiuvante Domino, disputaturi sumus: Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea. Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibila opera eius, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis eius; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tanquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta: Consideravi opera tua, et expavi [Habac. III, 1]? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset, Mirabilia testimonia tua: secutus adiunxit, propter hoc scrutata est ea anima mea; quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior. |
2 | Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper [Eccli. III, 22]? Sed si nobis respondeat, et dicat, Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae iubetis ut cogitem, mirabilia sunt eius testimonia; eum quippe et Dominum, quia iubet, et bonum et magnum, quia talia iubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis eius esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege iustitia. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla iustitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc huius anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset, Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper. Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus huius anima quae scrutata est, quid invenerit. |
3 | [vers. 130.] Manifestatio, inquit, verborum tuorum illuminat, et intelligere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum [Psal. VI, 3]. Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [Galat. III, 21, 22]. Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia 'non iustificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis' [Rom. III, 19-21]. Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli huius; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], nisi eius in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur [Rom. V, 5]? |
4 | [vers. 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: Os meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam. Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et iustum et bonum [Id. VII, 12]. Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum [Luc. XI, 10, 13]? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei [Rom. VIII, 14]: non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus. |
5 | [vers. 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis: Respice, inquit, in me, et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum: id est, secundum iudicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Ioannes apostolus ait, Nos diligimus, inquit, Deum: et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adiunxit, Quoniam ipse prior dilexit nos [I Ioan. IV, 19]. |
6 | [vers. 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. Ubi quid aliud dicit quam, Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei charitas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37, 40]. Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit iubendo, impleri faciat adiuvando? |
7 | [vers. 134.] Sed quid est quod dicit, Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua? Si vera illi homines crimina obiiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud iudicem hominem: ubi autem Deus iudex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui obiicitur, sed obiicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit ? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est, Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua: Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas obiiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua. |
8 | [vers. 135.] Faciem tuam, inquit, illumina super servum tuum: id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam. Et doce me iustificationes tuas. Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam [Psal. CXLII, 10]. Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me [Ioan. VI, 45]. Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit. |
9 | [vers. 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae, Exitus aquarum, inquit, descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam: id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur, Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt ergo exitus aquarum, id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit, Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur, Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut, Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait, descenderunt, humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei iustitiam, constituere volebant suam [Rom. X, 3]: in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut iustitiam Dei potius impetrarent poenitendo . Sunt codices qui non habent descenderunt, sed transierunt, tanquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intelligamus exitus aquarum: id est , plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adiuvat voluntatem? |