monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus. <<<     >>> SERMO XXVII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXVI.

1 [vers. 121.] Istos magni psalmi huius versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci iudicium et iustitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse iudicium et iustitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire iudicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu iudicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur, Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate [Ioan. VII, 24]: tamen hoc loco ita positum est iudicium, tanquam si rectum non fuerit, non debeat iudicium nominari; alioquin non sufficeret dicere, Feci iudicium, sed diceretur, Feci rectum iudicium. Hoc genere locutus est Dominus Iesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; iudicium, et misericordiam, et fidem [Matth. XXIII, 23]. Et hic enim iudicium sic positum est, tanquam non sit iudicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret iudicium; fecit autem iniquitatem [Isai. V, 7]. Non ait, Exspectavi ut faceret iudicium iustum, fecit autem iniquum: sed tanquam ideo iam iudicium sit, quia iustum est; nec sit iudicium, quod iniustum est. Iustitia vero non solet dici bona iustitia, vel mala iustitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve iudicium; sed eo ipso iam bona est, quia iustitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum iudicium, et malum iudicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus iudex, et malus iudex: sic autem non dicitur bona iustitia, vel mala iustitia, sicut non dicitur, bonus iustus, et malus iustus, quia continuo bonus quisque, si iustus. Iustitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Iudicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior [Quidam Mss., districtior.] loquendi ratio, huius virtutis est operatio. Qui enim habet iustitiam, recte iudicat: imo secundum istam locutionem, qui habet iustitiam, iudicat; quia nec iudicat, si non recte iudicat. Et iustitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus eius significatum est. Quis enim facit in homine iustitiam, nisi qui iustificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit iustum? Unde ait Apostolus: Iustificati gratis per gratiam ipsius [Rom. III, 24]. Facit ergo iustitiam, id est, opus iustitiae, qui habet in se iustitiam, id est opus gratiae.
2 Feci, inquit, iudicium et iustitiam: ne tradas me nocentibus me: id est, Feci iudicium iustum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent, Ne tradas me persequentibus me: quod enim graece dictum est, τοῖς ἀντιδικοῦσι, quidam interpretati sunt, nocentibus; quidam, persequentibus; quidam, calumniantibus. Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse adversantibus; cum sine controversia quod graece ἀντίδικος, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 13]? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus, Ne forte tentaverit vos qui tentat [I Thess. III, 5]. Ei tradit [Sic aliquot Mss. Edd. vero, Et tradit.] Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum, avertit faciem suam, et factus est conturbatus [Psal. XXIX, 7, 8], sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit iudicium opusque iustitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur, Dominus dabit suavitatem [Psal. LXXXIV, 13]; de illo etiam dicitur, Ab ipso est enim patientia mea [Psal. LXI, 6].
3 [vers. 122, 123.] Denique sequitur: Excipe servum tuum in bonum; non calumnienter mihi superbi. Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt, Non calumnientur me, graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus usitatam. An forte habet vim cum dicitur, Non calumnientur me, quam haberet si diceretur, Non me capiant calumniando?
4 Multae autem possunt intelligi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Iudaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est iusto, dicens, Numquid gratis colit Iob Dominum [Iob I, 9]? Quorum omnium calumniae superborum tanquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac iubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno [Num. XXI, 9] [Ioan. III, 14], ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait, Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae. Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati [Rom. VIII, 3], peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 21]. In huius igitur eloquium iustitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo [Sic Mss. At Edd., divinam Christi.] desiderat gratiam.
5 [vers. 124.] Propter quod sequitur, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: non utique secundum iustitiam meam. Et iustificationes, inquit, tuas doce me: illas procul dubio, quibus Deus facit iustos, non ipsi se.
6 [vers. 125.] Servus tuus ego sum. Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus. Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intelligentior, tanto magis magisque sciuntur.
7 [vers. 126.] Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam, Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intelligi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [Galat. IV, 4]. Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adiungens, ubi dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [Isai. XLIX, 8] [II Cor. VI, 2]. Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subiunxit, Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia eius legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]? Quid est enim, Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, eius integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non iam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno iam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia [Id. V, 20].
8 [vers. 127.] Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion. Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Ibid. 5]. Propter quod et ipse Dominus dicit, Non veni legem solvere, sed implere [Matth. V, 17]; et idem apostolus, Plenitudo legis charitas [Rom. XIII, 10]. Ideo, super aurum et topazion. Hoc enim et in alio psalmo legitur: Super aurum et lapidem pretiosum multum [Psal. XVIII, 11]. Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tanquam velo interposito, non intelligentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant [Exod. XXXIV, 33-35] [II Cor. III, 13-16], propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.
9 [vers. 128.] Propterea, inquit, ad omnia mandata tua corrigebar. Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Iam illud quod adiungit, consequens erat: Omnem, inquit, viam iniquam odio habui. Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.
Augustinus HOME

bke13.78v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus. <<<     >>> SERMO XXVII.
monumenta.ch > Augustinus > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik