monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXIV. <<<     >>> SERMO XXVI.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.

1 [vers. 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire possumus, quomodo intelligendum sit quod in isto psalmo magno dictum est: Praevaricatores, vel potius, praevaricantes; graecus enim παραβαίνοντας ait, non παραβάτας: quaerimus ergo quomodo intelligendum sit, Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae; propter quod ait Apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret. Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur: Non enim per legem, inquit, promissio Abrahae aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum [Rom. IV, 13-16]. Cur hoc Apostolus ait, nisi ut ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre, verum et augere peccatum? Unde et illud est: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi secutus adiunxit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia [Id. V, 20]. Non itaque praevaricantes deputat omnes peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui transgrediuntur legem. Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio. Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege; Ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Porro, si nemo sine lege peccaret, non idem ipse apostolus diceret, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intelligi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum illum quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id est, qui sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio: secundum istum autem nullus est sine praevaricatione peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus ergo secundum istum sine lege peccavit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio. An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse, sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse? At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo isto eadem procul dubio Veritas dixit, Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae? Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum, praevaricatio non sit ubi lex non est.
2 Sed nimirum cum diceret Apostolus, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba eius ostendunt. Disputabat enim de Iudaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Iudaei: unde illis ait, Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo. Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit, et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait, Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur [Rom. II, 8-17]. Hos utique Iudaeos, illos autem Graecos volens intelligi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit, Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Iudaeos et Graecos, de quibus dixerat, Non enim est distinctio? Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit, Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse [Id. III, 22, 23, 24, 9]. Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de qua Iudaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, id est ipsi Iudaei, per legem iudicabuntur. Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat [Luc. XIX, 10].
3 Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, iudicari tantummodo, non perire: tanquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed hoc merito fundamenti bene intelligitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat, Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus: et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat [I Cor. III, 10-15]; non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est, Per legem iudicabuntur, nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Iudaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit non perire Iudaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo iudicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur [Er. Lov., testetur; remissius et tolerabilius, etc.---Lugd. Ven., testetur; et remissius et tolerabilius, etc. M.]. [Matth. XV, 24]; et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die iudicii, qui utique sine lege perierunt, quam civitati Iudaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem [Id. XI, 23, 24]?
4 Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo Israel dedit, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse, Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae, nisi intelligamus aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes caeterarum gentium peccatores? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit apostolus, Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex [Rom. II, 14]? Secundum hoc ergo quod dicit, Legem non habentes; sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait, Ipsi sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri iniuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive instaurata, sive aucta, sive firmata est.
5 Iamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae [Id. V, 14], ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est [Gen. III, 6]: ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei. Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis maior in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio [Plerique Mss. omittunt, quanto minor peccati excusatio.], tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus [Mss. prope omnes, ut hominibus.] non sua, sed Dei, id est a Deo donata, iustitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas [Rom. III, 20-23]. Proinde etiam iste subiunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tanquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; Propterea dilexi testimonia tua, quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me iustitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae iustitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum [II Cor. III, 6] confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est semper, ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia iustitiae Dei, qua iustificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.
6 [vers. 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic euim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, καθήλωσον. Hoc alii confige dicere voluerunt, nec addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est confige, non sonant clavi; καθήλωσον autem sine clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intelligi, nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]? Et iterum: Christo, inquit, confixus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus [Id. II, 19, 20]. Quod quid est aliud, nisi, Non est in me iustitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed iustitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est [Philipp. III, 9], non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, 'qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur' [I Cor. I, 30, 31]. Item dicit, 'Qui autem sunt Iesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis' [Galat. V, 24]. Cum hic dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur, Confige clavis a timore tuo carnes meas; ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 13].
7 Sed quid sibi vult, quod cum dixisset, Confige clavis a timore tuo carnes meas; addidit, a iudiciis enim tuis timui? Quid est, Confige a timore tuo; timui enim? Si iam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes eius, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a iudiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae huius eruendus. Confige, inquit, clavis a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10], carnalia mea desideria comprimantur; a iudiciis enim tuis timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare iustitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas foras mittit [I Ioan. IV, 18]; quae non timore poenae, sed delectatione iustitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur iustitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur eius bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem iudicat secuturam, quando amore iustitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a iudiciis tuis timui.
Augustinus HOME

bke13.77r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXIV. <<<     >>> SERMO XXVI.
monumenta.ch > Augustinus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik