monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXII. <<<     >>> SERMO XXIV.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXIII.

1 [vers. 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas Deus donat, nunc istos versus psalmi huius aggredimur, quorum primus est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod est, lucerna; hoc repetitum est, lumen: quod, pedibus meis; hoc, semitis meis. Quid est ergo, verbum tuum? Numquidnam illud quod in principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt omnia? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Ioannes, de quo dicit Verbum Deus, Ille erat lucerna ardens et lucens [Ioan. V. 35]. Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi, de quo dictum est, Deus erat Verbum, non erat ille lumen; sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem hominem [Ioan. I, 1-9]. Nisi autem et lucerna lumen esset, non diceret Apostolis, Vos estis lumen mundi. Quo audito ne id se putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco dixit, Ego sum lumen mundi [Id. VIII, 12]: ait illis de illis, Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus [Matth. V, 14-16]; ut scirent se tanquam lucernas de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur, sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo audit [Er. Lugd. Ven. et Lov., Et ideo adhuc subdidit. M.], Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 6]. Propter quam participationem, in quamtum homo est et ipse Mediator, lucerna in Apocalypsi nuncupatur [Apoc. XXI, 23]. Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est; Verbum caro factum est [Ioan. I, 14], nisi de uno Mediatore Dei et hominum [I Tim. II, 5]. Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus, qui dicitur et lucerna, sicut Ioannes, sicut Apostoli, nec ullus eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit (ait enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis), nisi verbum intelligamus quod factum est ad Prophetas, vel quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum Christi, de quo scriptum est, Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi [Rom. X, 17]. Nam et verbum propheticum lucernae comparans apostolus Petrus: Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco [II Petr. I, 19]. Quod itaque hic ait, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis, verbum est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.
2 [vers. 106, 107.] Iuravi, inquit, et statui custodire iudicia iustitiae tuae: tanquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset, Iuravi; adiunxit, et statui. Hoc enim appellavit iuramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis iudiciis iustitiae Dei, ut sit omnino pro iuratione quod statuit.
3 Fide autem custodiuntur iudicia iustitiae Dei; cum sub Deo iusto iudice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi, Humiliatus sum, inquit, usque valde. Non enim ait, Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi sit necesse: sed ait, Humiliatus sum usque valde; maximam scilicet passus persecutionem, pro eo quod iuravit et statuit custodire iudicia iustitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit, Domine, vivifica me secundum verbum tuum: hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait: Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia, id est martyria oris tui. Ubi intelligitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est, In vestra patientia possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19]; et de quo dictum est, Quoniam ab ipso est patientia mea [Psal. LXI, 6]: non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et iudicia iustitiae Dei.
4 [vers. 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelliguntur oris voluntaria, sacrificia laudis, confessione charitatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi [Psal. LII, 8]. Sed quid est quod adiungit, Et iudicia tua doce me? Nonne ipse in versibus superioribus dixerat, A iudiciis tuis non declinavi? Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit, Et iudicia tua doce me? An sicut illud est, Suavitatem fecisti cum servo tuo; et postea dicit, Suavitatem doce me? Quod ita exposuimus, ut intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.
5 [vers. 109.] Anima mea in manibus tuis semper. Nonnulli codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis; et hoc quidem planum est. Iustorum enim animae in manu Dei sunt [Sap. III, 1]; in cuius manu sunt et nos et sermones nostri [Id. VII, 16]. Et legis, inquit, tuae non sum oblitus: tanquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adiuvetur eius memoria, ubi eius est anima. Anima vero mea in manibus meis, quomodo intelligatur, ignoro. Iusti quippe ista verba sunt, non iniusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri iunior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri, Da mihi substantiam meam quae me contingit: sed ideo mortuus erat, ideo perierat [Luc. XV, 12, 24]. An forte ita dictum est, Anima mea in manibus meis, tanquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur: Ad te levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. Dixerat enim et hic superius, Vivifica me.
6 [vers. 110.] Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi. Unde hoc, nisi quia eius anima in manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?
7 [vers. 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum. Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est, Haereditavi interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui accepit; ut sic esset haereditavi, quomodo, Ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur, Haereditate possedi; sive dicacatur, Haereditate acquisivi: non haeriditatem, sed haereditate. Si autem quaeritur, quid acquisierit haereditate; Testimonia, inquit, tua. Quid volens intelligi, nisi, ut testis Dei fieret, eiusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque eius martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cuius haeres est [Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., cuius donum est.], esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia [Sic Mss. At Am., si fidei testimonia. Er. et Lov., si fides Dei, etc.] negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc in aeternum; quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur, Quoniam exsultatio cordis mei sunt: etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.
8 [vers. 112.] Deinde subiecit: Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. Qui dicit, Inclinavi cor meum; ipse iam dixerat, Inclina cor meum in testimonia tua; ut intelligamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus iustificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est iustificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas iustificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.
Augustinus HOME

bke13.76r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXII. <<<     >>> SERMO XXIV.
monumenta.ch > Augustinus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik