Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XXI.
1 | [vers. 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tanquam taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat, Iniqui persecuti sunt me, et, Paulo minus consummaverunt me in terra; inflammatus desiderio coelestis Ierusalem; in superna suspexit, et dixit, In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo: hoc est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione militiam. |
2 | [vers. 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi huius prolixitas terminetur. In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait, In generationem et generationem veritas tua: sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis eius, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intelligi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam; Fundasti, inquit, terram et permanet: eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]. Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis [Rom. III, 21]. Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra [Galat. IV, 24, 26]; cui, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 5]? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam, homo factus est in ea. Hoc itaque fundamento, Domine, fundasti terram, et permanet: quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi [Psal. CIII, 5]; in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cuius tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum [Ioan. VIII, 35]. |
3 | [vers. 91.] Ordinatione tua permanet dies. Ista quippe omnia dies : et iste est dies quem fecit Dominus, exsultemus et iucundemur in eo [Psal. CXVII, 24]; et sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII, 13]. Quoniam omnia serviunt tibi. Omnia scilicet de quibus loquebatur; omnia quae pertinent ad hunc diem, serviunt tibi. Impii quippe de quibus dicitur, Nocti similavi matrem vestram [Osee IV, 5, sec. LXX], non serviunt tibi. |
4 | [vers. 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subiecit, Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali. |
5 | [vers. 93.] In aeternum, inquit, non obliviscar iustificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem non potest? |
6 | [vers. 94.] Subiicit deinde ac dicit: Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exquisivi. Non transeunter intelligendum est quod dictum est, Tuus sum ego. Quid enim non est eius? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse eius in terra; cum clamet alius psalmus, Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae et omnes qui habitant in eo [Psal. XXIII, 1]? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret, Tuus sum ego, salvum me fac; nisi intelligi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tanquam dicens, Meus esse volui, et perditum me feci: Tuus sum, inquit, salvum me fac, quia iustificationes tuas exquisivi; non voluntates meas, quibus fui meus, sed iustificationes tuas, ut essem iam tuus. |
7 | [vers. 95.] Me, inquit, exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi. Quid est, exspectaverunt, ut perderent? an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, me exspectaverunt, nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit: Testimonia tua intellexi. Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat, Martyria tua intellexi. Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem. |
8 | [vers. 96.] Denique secutus adiunxit: Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde. Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima [Psal. LXXII, 17]. Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intelligenda, usque ad mortem pro veritate certare [Eccli. IV, 33], et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cuius consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte huius vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit, Latum mandatum tuum valde; non intelligo nisi charitatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si charitas in confitente non esset? Audiamus Apostolum: Etsi tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 3]. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est, Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea [Psal. XVII, 37]. Latum est ergo mandatum charitatis, mandatum illud geminum, quo iubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae [Matth. XXII, 37-40]? |