monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIX. <<<     >>> SERMO XXI.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XX.

1 [vers. 81.] Adiuvante Domino, istam magni huius psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintelligitur in quid proficiatur vel deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus, Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem [II Tim. II, 16]: ait et de quibusdam, Proficient in peius [Id. III, 13]. Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Sic et hic non ait, Defecit a salutari tuo; sed, Defecit in salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis [I Petr. II, 9], ab origine generis humani usque ad huius saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit, Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini [Luc. II, 29, 30, 26]. Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait, Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII, 17]: ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur, Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per prophetam [Aggaei II, 8]. Propter quod dicit Apostolus: 'Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem eius' [II Tim. IV, 8]. Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis eius; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]. Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis eius adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent eius manifestationem ad vivos et mortuos iudicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox [In Mss. non est, vox, cuius loco subintelligi potest, desiderium.] convenienter intelligatur, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur [Rom. VIII, 25]. Etiam hic graecus illud verbum habet [Graec. epêlpisa.], quod quidam nostri interpretes supersperavi transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.
2 [vers. 82.] Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes, Quando consolaberis me? Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait, in eloquium tuum. Quomodo autem tales oculi dicunt, Quando consolaberis me? nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait, Quando consolaberis me? tanquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud, Et tu, Domine, quousque [Psal. VI, 4]? Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata iucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti [Lov., subito venienti: dissentientibus Edd. aliis et Mss.] breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit [Sap. XI, 21].
3 [vers. 83.] Ardentibus autem spiritualibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur, Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; iustificationes tuas non sum oblitus. Nimirum enim per utrem carnem mortis huius, per pruinam vero coeleste beneficium vult intelligi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut iustificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus, Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis [Rom. XIII, 14]. Ideo cum dixisset, Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; subiecit, Iustificationes tuas non sum oblitus: hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria charitatis.
4 [vers. 84.] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur [Apoc. VI, 10, 11]. De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia iam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adiunxit etiam de iudicio, profecto demonstrans usque ad iudicium, in quo de persecutoribus eius est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]; cur non credamus isto loco psalmi huius esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?
5 [vers. 85.] Quod autem sequitur, Narraverunt mihi iniqui delectationes; sed non sicut lex tua, Domine: eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci ἀδολεσχίας vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui, delectationes, aliqui, fabulationes eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Iudaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens [Aliquot libri, Deuterosis nuncupantur continentes, etc. Hieron. in Isai. 59, «Traditiones, ait, hominum, quas illi, deuterôseis, vocant.»] praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intelligi voluit, a quibus sibi narratas dicit ἀδολεσχίας, id est exercitationes delectabiles verbis: Sed non, inquit, sicut lex tua, Domine; quia me in ea veritas, non verba delectant.
6 [vers. 86.] Denique adiungit: Omnia mandata tua veritas: iniuste persecuti sunt me, adiuva me. Et pendet totus de superioribus sensus: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me delectavit, quia omnia mandata tua veritas; non sicut illorum abundat sermonibus vanitas. Ac per hoc iniuste persecuti sunt me, quia non in me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo adiuva me, ut certem pro veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et hoc veritas est.
7 [vers. 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adiunxit, Paulo minus consummaverunt me in terra: multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est, Adiuva me; Ego autem, inquit, non dereliqui mandata tua.
8 [vers. 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem, Secundum misericordiam, inquit, tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui: quae graecus habet, Martyria. Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est, Secundum misericordiam tuam vivifica me. Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.
Augustinus HOME

bke13.73v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIX. <<<     >>> SERMO XXI.
monumenta.ch > Augustinus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik