Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIX.
1 | [vers. 73.] Dominus Iesus in hoc psalmo per Prophetam, tanquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis eius, hoc est populi eius, abscondita est in Deo [Coloss. III, 3], et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus, Reformamini in novitate sensus vestri [Rom. XII, 2]. |
2 | [vers. 74.] Qui timent te, inquit, videbunt me, et iucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes [Gen. XII, 3; et XXVI, 4]. Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cuius est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et iucundantur? An populus ipse se videt, et iucundatur, et sic dictum est, Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius expresserunt, supersperavi : tanquam diceret, Qui timent te, videbunt Ecclesiam tuam, et iucundabuntur, quia in verba tua supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et iucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et iucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit; videbunt autem et iucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]; iucunditas autem quam voluit hic intelligi, tunc erit quando iusti fulgebunt in regno Patris sui sicut sol [Matth. XIII, 43]? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur, 'Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!' Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed 'videbunt,' et 'iucundabuntur:' quia et illic sequitur, 'Perfecisti autem sperantibus in te' [Psal. XXX, 20, 21]; et hic, 'quia in verba tua speravi,' vel, 'supersperavi:' ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod potens est Deus facere supra quam petimus et intelligimus [Ephes. III, 20]; ut quia supra quam petimus et intelligimus sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare. |
3 | [vers. 75, 76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit eius secura iucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit, Qui se putat stare, videat ne cadat [I Cor. X, 12]; considerans huius mortalitatis miseriam, in qua iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium [Eccli. XL, 1], ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum [Galat. V, 17], etiam regenerati gemere sub eius gravitate cogantur: hoc ergo considerans, 'Cognovi,' inquit, 'Domine, quia iustitia iudicia tua, et veritate humitiasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.' Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur, Universae viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10]. Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, iudicante illo cuius iudicia iustitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cuius beneficium gratia est. Ideo ait, secundum eloquium tuum servo tuo: id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et charitas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est, Fiat misericordia tua, ut consoletur me. |
4 | [vers. 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur, Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intelligitur nisi aeterna et beata, tanquam sola dicenda sit vita, in cuius comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio, Si vis venire ad vitam, serva mandata [Matth. XIX, 17]. Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae [Ioan. V, 29]: neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic, Veniant, inquit, mihi miserationes tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit, Quia lex tua meditatio mea est; et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est, Veniant super me miserationes tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut charitas non frigescat huius meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae [Matth. XXIV, 12]. |
5 | [vers. 78.] Denique sequitur, et dicit, Confundantur superbi, quoniam iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. Ecce quod ait , meditatio legis Dei, vel potius meditatio lex Dei. |
6 | [vers. 79.] Convertantur, inquit, ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua. In nonnullis codicibus invenimus et graecis et latinis, Convertantur mihi; quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur, ad me. Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens: Particeps ego sum omnium timentium te. Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in eius praesentia per miracula paulo ante monstrata. |
7 | [vers. 80.] Fiat, inquit, cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et iam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in iustificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit, Ut non confundar; tale aliquid et in primis huius psalmi versibus invenitur, ubi dixit, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua. Quod ibi, quia dixit, Utinam, uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo, Fiat cor meum immaculatum: ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi, Tunc non confundar; hoc ait hic, Ut non confundar. Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Iesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum [Tit. III, 5], ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adiutorium, per quod concupiscimus adversus carnem [Galat. V, 17], ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum , in qua dicimus, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Ita donata nobis regeneratione, adiuta conflictione , fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad iustificationes Dei pertinet, quando inter eius alia praecepta praecipitur, Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. |