monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XVI. <<<     >>> SERMO XVIII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XVII.

1 [vers. 65.] Hi versus psalmi huius, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt, Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; vel potius, secundum eloquium tuum. Sed quod ait graecus κρηστότητα aliquando suavitatem, aliquando bonitatem nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intelligere suavitatem, quam χρηστότητα Graeci vocant, ut in bonis spiritualibus deputetur: propter hoc enim eam et bonitatem nostri appellare voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo, Suavitatem fecisti cum servo tuo, nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim delectat bonum, magnum est Dei donum [Sic Am. et Mss. At Lov., magnum Dei bonum est.]. Quando autem bonum opus quod lex imperat, fit timore poenae, non delectatione iustitiae, cum Deus metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum [Ioan. VIII, 35]; quia consummata charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Suavitatem itaque fecisti cum servo tuo, Domine, faciendo filium qui servus fuit: secundum eloquium tuum, hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini [Rom. IV, 16].
2 [vers. 66.] Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui iam dixerat, Suavitatem fecisti cum servo tuo; quomodo dicit, Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem, et eruditionem; vel sicut plures codices habent, disciplinam. Sed disciplinam, quam Graeci appellant παιδείαν, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intelligenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur, παιδεία. Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit iustitiae [Hebr. XII, 6, 11]. Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et propter Deum charitas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, charitati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub eius pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere, Suavitatem fecisti cum servo tuo; nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem charitatis, non aedificat, sed inflat [I Cor. VIII, 1]. Cum ergo tanta fuerit charitas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.
3 Quod autem non ait, Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci [Plerique Mss., dici.] non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait, Doce me, docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere, Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest, Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis [Luc. XXIV, 45, 46]. Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam [Psal. CXLII, 10]. Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum [Psal. LXXXIV, 13]. Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem, Anima mea velut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6].
4 Quod vero cum dixisset, suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me; adiunxit atque ait, Quoniam mandatis tuis credidi: non immerito quaeri potest cur non dixerit, obedivi; sed, credidi. Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo, mandatis tuis credidi, nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec iuberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod iubebat, adiuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando charitatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam: Quoniam mandatis tuis credidi. Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.
5 [vers. 67.] Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui; propterea verbum tuum, vel, sicut alii expressius habent, propterea eloquium tuum custodivi: utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis creatura humana tanquam in radice vitiata, quoniam veritati subiecta esse non voluit, subiecta est vanitati [Rom. VIII, 20]. Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut deiecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.
6 [vers. 68.] Suavis es, Domine; vel, sicut plures habent, Suavis es tu, Domine: aliqui etiam, Suavis es tu, vel, Bonus es tu; sicut de hoc verbo superius tractavimus. Et in tua suavitate doce me iustificationes tuas. Vere vult facere iustificationes Dei, quando eas in eius suavitate vult discere ab ipso cui dixit, Suavis es tu, Domine.
7 [vers. 69.] Denique sequitur, Multiplicata est super me iniquitas superborum: eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet charitas [Matth. XXIV, 12]. Tanquam ille hoc dicit, qui in eius suavitate iustificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae iubet qui iuvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.
8 [vers. 70.] Coagalatum est ut lac cor eorum. Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intelligi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur, Mons incaseatus, mons uber [Psal. LXVII, 16]; et intelligitur gratia plenus: nam et illud quidam, coagulatus, interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: Ego vero, inquit, legem tuam meditatus sum. Quam legem? Utique iustissimam et misericordissimam: unde illi dicitur. Et lege tua miserere mei. Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6] [et I Petr. V, 5], ut diligant obedientiam, et [Edd., et ne recipiant. Particula, ne. abest a Mss.] recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis huius, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.
9 [vers. 71.] Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Vicinum aliquid et superius iam dixerat, Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait, Propterea eloquium tuum custodivi; hic autem, Ut discam iustificationes tuas: satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod non noverat peccatum [II Cor. V, 21]. Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et iustificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intelligendus est dixisse, Ut discam iustificationes tuas; ea notitia qua fiunt.
10 [vers. 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est, In tua suavitate doce me iustificationes tuas; sequens versus ostendit, ubi ait, Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: ut amplius diligat charitas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.
Augustinus HOME

bke13.71r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XVI. <<<     >>> SERMO XVIII.
monumenta.ch > Augustinus > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik