monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XV. <<<     >>> SERMO XVII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XVI.

1 [vers. 57.] Hos versus psalmi huius magni nunc aggredimur in Dei voluntate tractandos, Pars mea Dominus; quod habent quidam, Portio [Plerique Mss., Pars.] mea, Domine. Quod utrum ideo dicatur, quia particeps eius fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]; non enim existendo sunt homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus: an quia [Er. et Lov., sicut partes. Abest, sicut, ab Am. et Mss.] partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur, alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed quod sequitur audiamus: Dixi, custodire legem tuam. Quid est, Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam; nisi quia ita erit portio cuiusque Dominus, cum legem eius custodierit?
2 [vers. 58, 59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet atque ad hoc adiuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat [II Cor. III, 6], et peccatum occasione accepta per mandatum operetur in homine omnem concupiscentiam [Rom. VII, 8]. Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel II, 32] [Rom. X, 13]. Et ideo vide quid subiungat: Precatus sum faciem tuam in toto corde meo. Et dicens quomodo sit precatus: Miserere, inquit, mei secundum eloquium tuum. Et tanquam exauditus atque adiutus ab eo quem precatus est: Cogitavi, inquit, vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti scilicet a viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque ibi haberent viam. Plures enim codices non habent, Quia cogitavi, sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo, Cogitavi. Quod autem hic positum est, Et averti pedes meos; nonnulli habent, Quia cogitavi, et avertisti pedes meos: ut hoc Dei potius gratiae tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait, Deus est enim qui operatur in vobis [Philipp. II, 13]: cui etiam dicitur, Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Si oculos, ne videant vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et illud scriptum est: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos [Psal. XXIV, 15]. Sed sive avertisti pedes meos, sive averti pedes meos legatur, ab illo fit ut faciamus, cuius faciem precatus est in corde suo, et cui dixit, Miserere mei secundum eloquium tuum, hoc est, secundum verbum promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur Abrahae. [Rom. IX, 8 ] [et 9].
3 [vers. 60.] Denique hoc impetrato gratiae beneficio, Paratus sum, inquit, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua: quod aliqui interpretati sunt, ad custodiendum mandata tua; aliqui, ut custodirem; aliqui, custodire: quod graecus posuit, τοῦ φυλάξασθαι.
4 [vers. 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda divina mandata subdidit, dicens: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum impedimenta sunt inimicorum, sive spiritualium, sicut diaboli et angelorum eius, sive carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur [Ephes. II, 2]. Non enim hoc nomen quod dictum est peccatorum, ab eo quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod in graeco evidenter apparet [Graec. amartôlôn.]. Cum itaque minantur mala, quibus terreant iustos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus [Plerique Mss., funes.] implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata sicut restem longam [Isai. V, 18]. Et hinc sanctos implicare conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei non est alligatus [II Tim. II, 9].
5 [vers. 62.] Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Quia et hoc ipsum quod funes peccatorum circumplectuntur iustum, iudicia sunt iustitiae Dei. Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse ut iudicium iam incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 17, 18]? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde mediam noctem graviora tribulationis intelligenda existimo. In qua dixit Surgebam: quia non eum sic affligebat, ut deiiceret; sed exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius confitendum proficeret.
6 [vers. 63, 64.] Iam vero quia ista fiunt gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc prophetiam suo corpori adiungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim proprie quod sequitur pertinere arbitror, Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Sicut est in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos vocare. Et paulo post: Propterea ergo, inquit, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse propemodum eorum participavit [Hebr. II, 11, 14]. Quod quid est aliud, quam, Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis eius, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis eius participes facti sumus, ita dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem hoc fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita ibi sequitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 12-14]. Per hanc eius participationem nobis gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata eius. Proinde ipse Iesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in membris suis et unitate corporis sui, tanquam in uno quodam homine diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum; quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait, Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Et quia propter hoc quod particeps lactus est fratrum suorum, Deus hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu seculus adiunxit, Misericordia tua, Domine, plena est terra. Et unde hoc, nisi cum iustificatur impius? In cuius gratiae scientia ut proficiatur, adiungit, Et iustificationes tuas doce me.
Augustinus HOME

bke13.70r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XV. <<<     >>> SERMO XVII.
monumenta.ch > Augustinus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik