monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIV. <<<     >>> SERMO XVI.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XV.

1 [vers. 49.] Consideremus, quantum donat Dominus, et pertractemus hos versus magni psalmi huius: Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuam vivificavit me. Numquid oblivio, sicut in hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur, Memento? Quamvis in aliis sanctae Scripturae locis ipsum verbum omnino ponatur, ut est, Quare mei oblitus es [Psal. XLI, 10]; et, Oblivisceris inopiam nostram [Psal. XLIII, 24]; et ipse Deus per Prophetam, Omnes, inquit, iniquitates eius obliviscar [Ezech. XVIII, 22]: et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed non ut hominibus ista contingunt, ita intelliguntur in Deo. Nam sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat, consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum [Psal. XXXII, 11]; ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur adiutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si quid huiusmodi, tanquam eius memoriae sit elapsum quod speratur sive timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscurata intelligentia, nec voluntate mutata. Cum itaque dicitur ei, Memento, orantis desiderium, quia promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de mente id exciderit, admonetur. Memento, inquit, verbi tui servo tuo: hoc est, imple promissum servo tuo. In quo spem dedisti mihi: hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.
2 [vers. 50.] Haec me consolata est in humilitate mea. Haec scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6] [et I Petr. V, 5]. Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11; et XVIII, 14]. Bene hic intelligimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat confitendo peccata, nec sibi arrogando iustitiam; sed qua quisque humiliatur aliqua tribulatione vel deiectione, quam meruit eius superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit hic psalmus, Priusquam humiliarer, ego deliqui. Et illud in libro Sapientiae: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis [Eccli. II, 4, 5]. Quod ait acceptabiles, ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et Dominus Iesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc etiam, qua consolarentur, dedit dicens, In vestra patientia possidebitis animas vestras: de ipso quoque corpore quod ab inimicis posset occidi, et quasi penitus interire, Capillus, inquit, capitis vestri non peribit [Luc. XXI, 19, 18]. Haec spes data est corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25]. Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data est in verbo Dei adiutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat. De qua spe [Am. Er. et omnes Mss., re.] dicit Apostolus: Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exilum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Hanc spem dedit etiam Salvator ore suo, quando ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 31, 32]. Hanc spem dedit et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 13]: quodammodo enim promisit se daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et nimirum de hac spe magis iste psalmus intelligendus est dicere, Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Quod expressius interpretati sunt qui non verbum, sed eloquium posuerunt: graecus enim λόγιον habet, quod est eloquium; non λόγος quod est verbum.
3 [vers. 51.] Sequitur autem: Superbi inique agebant usque valde; a lege autem tua non declinavi. Superbos intelligi voluit persecutores piorum; et ideo subiecit, A lege autem tua non declinavi, quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos usque valde inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei pollicentis adiutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de muscipula venantium dicerent: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos [Psal. CXXIII, 2, 3].
4 An forte quod ait, Haec me consolata est in humilitate mea, illam dicit humilitatem qua homo est deiectus et proiectus in mortem, ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus est et dies eius sicut umbra praetereunt [Psal. CXLIII, 4], omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem [Ephes. I, 4, 5]: in quo Mediatore et antiqui iusti spem habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene hic intelligitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo verbo dictum est, Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea; hoc est, in ista mortalitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me; ut spem vitae haberem proiectus in mortem. Superbi inique agebant usque valde: quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit. A lege autem tua non declinavi: quod me facere cogebant superbi.
5 [vers. 52.] Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum: vel, sicut alii codices habent, et exhortatus sum; id est, exhortationem accepi. Utrumque enim potuit interpretari de verbo graeco, quod est παρεκλήθην. A saeculo ergo ex quo genus humanum sumpsit exordium, memor fui iudiciorum tuorum super vasa irae, quae perfecta [Am. Er. et fere omnes Mss., parata.] sunt in perditionem: et consolatus sum, quia per haec quoque ostendisti divitias gloriae tuae in vasa misericordiae tuae [Rom, IX, 22 ] [et 23].
6 [vers. 53, 54] 'Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi iustificationes tuae in loco incolatus mei:' vel, sicut alii codices habent, in loco peregrinationis meae. Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Ierusalem [Sic Mss. At Er. et Lov., et peregrinationis hominis de paradiso et de illa superna Ierusalem eiecti.], unde quidam descendens in Iericho incidit in latrones: sed propter misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est [Luc. X, 30, 37], cantabiles illi erant iustificationes Dei in loco peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait, Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, ad hoc referatur, Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam: quod vero ibi ait, Et consolatus sum; ad hoc referatur, Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
7 [vers. 55.] Memor, inquit, fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Nox est illa humilitas, ubi est mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est postremo in loco peregrinationis huius, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]. In hac ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [Id. I, 31]: propter quod et illud scriptum est, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXIII, 1]. Sic enim quisque non in sua, sed in Dei gloria (quia nec in sua, sed in Dei iustitia, id est, a Deo sibi donata) custodit legem Dei; sicut iste ait, Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Quam non custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non fuisset: adiutorium enim nostrum in nomine Domini [Psal. CXXIII, 8].
8 [vers. 56.] Propter quod secutus adiunxit: Haec facta est mihi, quoniam iustitias tuas exquisivi. Iustitias utique tuas, quibus iustificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Has ergo iustitias, quibus iustificantur gratis per gratiam Dei, qui per seipsos iusti esse non possunt, melius alii interpretati sunt iustificationes: quia revera non δικαιοσύνας, id est, iustitias; sed δικαιώματα graecus habet, quae sunt iustificationes. Sed quid sibi vult quod ait, Haec facta est mihi? Haec quid? An forte lex, quia dixerat, Et custodivi legem tuam; quibus verbis subiunxit, Haec facta est mihi: tanquam diceret, Haec lex facta est mihi? Sed non est remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum esse, Haec facta est mihi; quia lex in eadem lingua generis masculini est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est, Haec facta est mihi. Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi facta sit, quaecumque illa sit. Haec, inquit, facta est mihi: non utique, Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit. Forte ergo, Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet, Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam: et sequitur, Haec facta est mihi: quia itaque non lex, profecto nox est quae facta est illi. Quid est igitur, Nox mihi facta est, quia iustificationes tuas exquisivi? Lux quippe potius est ei facta, non nox, quia iustificationes exquisivit Dei. Ac sic recte intelligitur, facta est mihi, ac si diceretur, facta est pro me, id est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis non absurde intelligitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi [Psal. CIII, 21]; unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret [I Petr. V, 8], Dominus ait quod iam supra commemoravi, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; id est, hac nocte in qua pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis huius, quae nox recte intelligitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea, ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo [Eccli. X, 14]. Sed gratis iustificatus, atque ut in ista humilitate proficiat variis tentationibus huius noctis oppositus, iam intelligens dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur, Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Nam quid est aliud, Bonum est mihi quoniam humiliasti me, nisi, haec humilitas quae nox vocatur, facta est mihi, id est, factum est ut prodesset mihi? Sed quare hoc? Quia scilicet iustificationes tuas, non meas exquisivi.
9 Possumus etiam quod dictum est, Haec facta est mihi, sic intelligere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod est Haec, non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo locus ubi legitur, Unam petii a Domino, hanc requiram [Psal. XXVI, 4]. Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua dixerit, Hanc requiram; sed femininum genus quasi pro neutro positum est. Inusitate quippe dictum est, Unam petii, hanc requiram; ubi non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur, Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta, unum bonum, aut unum donum, vel si quid huiusmodi; sed quidquid illud est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino locutione sub genere neutro intelligitur. Ita ergo et hic eo modo dici potuit, Haec facta est mihi, tanquam dictum esset, Hoc factum est mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra dixerat: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam, non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te: quia iustificationes, non meas, sed tuas exquisivi. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 13]. Hoc etiam per prophetam Deus dicit: Et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis, et faciatis [Ezech. XXXVI, 27]. Quapropter Deo dicente, Ego faciam ut iudicia mea observetis, et faciatis; rectissime iste dicit, Hoc factum est mihi: ut cum quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat, Ut custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.
Augustinus HOME

bke13.69r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIV. <<<     >>> SERMO XVI.
monumenta.ch > Augustinus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik