monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XII. <<<     >>> SERMO XIV.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XIII.

1 [vers. 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis eius quae sequuntur iste iungendus est. Haec verba sunt: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait, Veniat super me; sed ait, Et veniat. Est autem illa superior, Ecce concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me: deinde sequitur, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per eius misericordiam faciat [Octo Mss., fiant.], qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit, In tua iustitia vivifica me; cum subiungit, Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum: hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intelligi [Rom. IX, 8]; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. Factus est enim nobis Christus sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 30 ] [et 31]. Quod ergo ait, In tua iustitia vivifica me; in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et salutare Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait, Et veniat super me misericordia tua, Domine. Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur: Salutare tuum secundum eloquium tuum. Ab eo quippe hoc promissum est, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint [Rom. IV, 17]. Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat, gratia Dei sum id quod sum [I Cor. XV, 10].
2 [vers. 42.] Et respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum. Utrum, verbum exprobrantibus; an, verbum respondebo, ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat [Mss., sonet.]. Ipsum enim nobis exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia [Sic potiores Mss. At Edd., exprobrant a quibus est crucifixus, vel scandalum, vel stultitiam.] [Id. I, 23]: ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat [Ioan. I, 14, 1]. Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent quod eos latet, quia divinitas eius ab eis non cognoscitur a quibus eius infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus, nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare eius venit ut protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus est, qui nunc in eum, dum spernunt eius humilitatem, offendendo quassantur. Sic enim dicit in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret eum [Luc. XX, 18]. Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum ne timeamus, sed respondeamus eis verbum. 'Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si credideris,' inquit, 'in corde tuo quia Dominus est Iesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem [Rom. X, 8-10]. Parum est ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc martyres possent, promissum est eis, et dictum, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. X, 20]. Ideo et iste cum dixisset, Respondebo exprobrantibus mihi verbum; continuo sequitur, Quoniam speravi in verbis tuis: quod est utique, in promissis tuis.
3 [vers. 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus, cuius haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo negaverunt; ideo sequitur, Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque valde. Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur, in cuius membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando, sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur usque valde, vel, sicut quidam codices habent, non usquequaque, hoc est non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus, tamen flendo est reparatus [Id. XXVI, 70-75], et confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi reparati sunt, non est ablatum ex eius ore verbum veritatis usque valde. Quod autem ait, ne auferas, intelligendum est, ne auferri sinas; propter quod orando dicimus, Ne nos inferas in tentationem [Id. VI, 13]. Et ipse Dominus ad Petrum, Rogavi, inquit, pro te, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 32]; hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis usque valde. Sequitur, Quia in iudiciis tuis speravi; vel, sicut de graeco quidam diligentius expresserunt, supersperavi [Craec., epêlpisa.]: quod verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo nobis loci huius rimandus est sensus, ut intelligamus, quantum Deus adiuvat, quid sibi velit, In verbis tuis speravi, In iudiciis tuis supersperavi. Respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis: id est, quoniam mihi hoc ipse promisisti. Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quoniam in iudiciis tuis supersperavi: id est, quoniam iudicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam perdiderunt. Ergo ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi.
4 [vers. 44.] Et custodiam legem tuam semper: id est, si non abstuleris ex ore meo verbum veritatis, custodiam legem tuam semper. In saeculum et in saeculum saeculi: ostendit quid dixerit, semper. Aliquando etenim semper intelligitur, Quamdiu hic vivitur; sed hoc non est, in saeculum et in saeculum saeculi: melius quippe ita interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent, in aeternum et in saeculum saeculi; quia non potuerunt dicere, et in aeternum aeterni. Lex itaque ista intelligenda est de qua dicit Apostolus, Plenitudo legis charitas [Rom. XIII, 10]. Haec enim a sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod appellatur saeculum saeculi. Neque enim praecepta legis, sicut hic, etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi, plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]; nec falsae cuiquam de proximo suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.
Augustinus HOME

bke13.67v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XII. <<<     >>> SERMO XIV.
monumenta.ch > Augustinus > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik