Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XII.
1 | [vers. 37.] Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum, Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. A contrario differunt inter se vanitas et veritas. Huius autem mundi cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat, veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse est et vita; ipse quippe ait: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Sed quid est, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre vanitatem? Omnis enim creatura vanitati subiecta est, quae intelligitur esse in homine; et, Omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole [Eccle. I, 2 ] [et 3]? An iste fortassis hoc orat, ut non sit eius vita sub sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se vivificari petit? Ille quippe ascendit non super solem tantum, sed super omnes coelos, ut adimpleret omnia [Ephes. IV, 10]. Et in illo magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit Apostolus: 'Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo' [Coloss. III, 1-3]. Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum dixisset, Vanitati creatura subiecta est, adiecit atque ait, Non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Ergo in spe, qua speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subiecti sumus interim vanitati. Creatura quippe ista spiritualis, animalis, corporalisque omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subiecta est vanitati. Denique post pauca, Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui nondum quidem ex toto quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus: 'et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.' Quamdiu itaque hic secundum carnem sumus, cuius adoptionem et redemptionem per patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole sumus, vanitati subiecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde possumus non videre vanitatem, cui etiam subiecti sumus in spe? Quid est ergo quod iste dicit, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit impleri, cum liberabitur a servitute corruptionis, et spiritu et anima et corpore, in libertatem gloriae filiorum Dei [Rom. VIII, 20-25], ubi iam non videat vanitatem? |
2 | Possunt quidem verba ista sic intelligi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit: 'Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?' Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cuius rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, iusteque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum: 'Attendite,' inquit, 'ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est.' Deinde cum ipsius iustitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de ieiunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam [Matth. VI, 1-23], id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini iusto quantacumque provenerit, non ibi esse debet eius finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus iam dixerat eis: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est [Id. V, 16]. Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid huiusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in eiusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis [Psal. LIX, 13]; et diem hominum non concupierunt [Ierem. XVII, 16], quia homo vanitati similatus est, dies eius sicut umbra praetereunt [Psal, CXLIII, 4]. |
3 | [vers. 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate ab illo nobis concedatur, quid nisi eius gratia commendatur? Nonnulli enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a seipsis se fieri iustos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei [Ioan. XII, 43]; quia et ipsi homines sunt, qui sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est [Eccle. VI, 9]. Cum ergo dixisset, Averte oculos meos, ne videant venitatem; in via tua vivifica me; quae via non vanitas, sed veritas est: deinde subiunxit, Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum . Quod quid est aliud quam, Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo; eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui: timoris autem non illius de quo dicit Apostolus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore [Rom. VIII, 15]; hunc enim consummata charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]: sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei [Isai. XI, 3]; timoris utique casti, permanentis in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10], timoris quo timetur offendi qui amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta: adultera, ne veniat; casta, ne deserat. |
4 | [vers. 39.] Amputa, inquit, opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua suavia. Quis est qui suum opprobrium suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam cuiuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non est cuiusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid est ergo quod ait, Opprobrium meum quod suspicatus sum? Nimirum de superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt quippe homines videre quod agimus; cuius autem rei contemplatione agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo iudicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine loqueretur propter quem iustitiam facere debemus, ut oculos nostros a contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum bona opera faciamus, dicens: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Monuit, ne propter pecuniam, dicens: nolite vobis thesaurizare in terra; et, Non potestis Deo servire et mammonae. Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque vestitum, dicens: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini [Matth. VI, 1, 19, 24, 25]. Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos iuste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid huiusmodi benefacere; continuo subiecit: Nolite iudicare, ne iudicemini [Id. VII, 1]. Unde et hic cum dixisset, Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; addidit, quia iudicia tua suavia, id est, iudicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat esse quod verum est. Hominum autem iudicia de occultis hominum, non suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait, Comparantes semetipsos sibimetipsis [II Cor. X, 12], non intelligunt: hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso. Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de occultis sancti Iob suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem poposcit tentandum, ut crimen quod obiiceret inveniret [Iob I, 9-11]. |
5 | [vers. 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet : profecto contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non perspicit suspicatur, charitas habenda est, quae non aemulatur [I Cor. XIII, 4]; quam Dominus praecipue commendat, dicens, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; et, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem [Ioan. XIII, 34, 35]: et de dilectione Dei et proximi loquens, In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 40]. Unde et iste contra suae suspicionis opprobrium quod desiderat amputari, Ecce, inquit, concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me. Ecce concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum sicut me: non in mea, sed in tua iustitia vivifica me, hoc est, ista charitate quam concupivi, imple me. Adiuva ut faciam quod commendas, dona ipse quod mandas. In tua iustitia vivifica me: quia in me unde morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Iustitia tua Christus est, 'qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur' [I Cor. I, 30, 31]. Et in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua iustitia, hoc est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum caro factum est, ut esset et proximus meus [Ioan. I, 14]. |