Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO XI.
1 | [vers. 33.] In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adiuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Apostolus dicit, Iusto lex non est posita, iniustis autem et non subditis, et caetera, quae ibi concludens ait, Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi [I Tim. 1, 9-11]. Numquid ergo talis erat iste qui dicit, Legem pone mihi, Domine, qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur iusto? An eo modo non ponitur iusto, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis [Exod. XXXI, 18], non in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 3]; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat [Galat. IV, 24], non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Ieremiam prophetam, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas [Ierem. XXXI, 31-33]? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut iniustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Ierusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita negligant; sed quam sciant intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore iustitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non iuberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate . Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum; quia illa dilatatio charitatem significat, quae secundum Apostolum legis est plenitudo [Rom. XIII, 10]. |
2 | Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas, et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando. Quibus autem iniustis et non subditis lex in lapideis tabulis ponitur, praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille qui eius meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria eius lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste viam iustificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum eius, quam se cucurrisse iam dixerat, cum dilatatum est cor eius. Ergo et cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis Dei. Denique cum dixisset, Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum; addidit, et exquiram eam semper. Quid enim exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit proficiendo? |
3 | Sed quid est, semper? Utrum exquirendi non erit finis; sicut dictum est, Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]; quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus, cum ad eius regnum pervenerimus aeternum, cum legamus, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]? An, semper, dictum est, quamdiu hic vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est, semper discentes: sed illae male, quia secutus adiunxit, Et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes [II Tim. III, 7]. Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur, pervenit, ubi iam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit. Nec de illis tamen ita dictum est, semper discentes, ut et post mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et diligendo; ibi autem plenitudo eius manet ad fruendum, non remanet ad quaerendum. Sic etiam illud dictum est, Quaerite faciem eius semper [Psal. CIV, 4]. Ubi semper, nisi hic? Non enim et ibi quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso dicitur psalmo, Et lex tua veritas. Quaeritur nunc, ut teneatur; tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei [Id. II, 10]; non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino quod nesciat. |
4 | [vers. 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique iam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quanquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intelligatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod lex subintravit, ut abundaret delictum [Rom. V, 20], nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adiungit et dicit, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad eius alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tanquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Hoc videtur promisisse, cum dixit, Et custodiam illam in toto corde meo. |
5 | [vers. 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis, nisi adiuvetur ab illo qui iubet, ut faciat quod iubet, Deduc me, inquit, in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab illo corde suo, cucurrisse iam dixerat. Quam propterea etiam semitam vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam [Id. VII, 14]; et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur. |
6 | [vers. 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX, 16]; denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis [Philipp. II, 13], praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Quid est inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et orat ut velit. Voluit, cum dicit, Deduc me in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui: orat autem ut velit, cum dicit, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Hoc itaque orat, ut in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac per hoc iustificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo graeco hic appellat, a quo possit intelligi generalis avaritia, qua plus appetit quisque quam sat est: πλέον enim latine plus est; ἔξις habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo appellata est πλεονεξία, quam latini interpretes in hoc loco nonnulli interpretati sunt emolumentum, quidam vero utilitatem; sed melius qui avaritiam. Dicit autem Apostolus: Radix enim omnium malorum avaritia est [I Tim. VI, 10]. Sed in graeco, unde in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud Apostolum πλεονεξία, quod in loco isto psalmi huius; sed φιλαργυρία, quo verbo significatur amor pecuniae. Verum Apostolus intelligendus est isto nomine genus significasse per speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et deiecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens: Eritis sicut dii [Gen. III, 5]. Ergo ista πλεονεξία subversi sunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cuius vestigium veritatis quae ubique dispersa est , et in forensi iure deprehensum est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad quod sanctum Iob in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de illo dicit: Numquid gratis colit Iob Deum [Iob. I, 9]? Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir iustus cor inclinatum haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi dicitur. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt. |