Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO X.
1 | [vers. 25.] Sequitur in isto psalmo maiore, quod considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus, Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. Quid est, Adhaesit pavimento anima mea? Nam cum adiungit et dicit, Vivifica me secundum verbum tuum; quare se vivificari poscat, utique causam praemisit, dicendo, Adhaesit pavimento anima mea. Ergo quia propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima eius; mirum si boni aliquid hinc vult intelligi. Ita quippe se habet tota ista sententia, tanquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid est ergo pavimentum? Si tanquam unam quamdam domum magnam universum mundum velimus accipere, videmus velut eius cameram coelum: terra erit igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo dicere, Conversatio nostra in coelis est [Philipp. III, 20]. Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo contraria poscitur vita, cum dicitur, Vivifica me. |
2 | Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento, ut conversatio eius non in terrenis, sed in coelestibus haberetur. Quomodo enim potest intelligi terrenis adhaesisse qui dicit: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus; nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae? Haec sunt enim verba eius antecedentia, quorum antecedentium ista sunt consequentia, Adhaesit pavimento anima mea. An ex hoc intelligere debemus, quantumlibet quisque proficiat in iustificationibus Domini, habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita humana tentatio est super terram [Iob VII, 1]; et ab hac morte si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo, cuius gratia homo noster interior renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]? Nam et illud Apostolus cum dicebat, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino [Id. V, 6], et concupiscebat dissolvi, et esse cum Christo [Philipp. I, 23]; adhaeserat pavimento anima eius. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non absurde intelligitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et aggravat animam [Sap. IX, 15], recte in illo congemiscitur et dicitur Deo, Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino erimus [I Thess. IV, 12-16]; sed tunc quia non erunt corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde alterius psalmi verba illa sunt, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]: ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis adhaerere Deo bonum est. Adhaesio quippe ista de qua dictum est, Adhaesit pavimento anima mea, non coniunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro concupiscit adversus spiritum [Galat. V, 17], significare mihi videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit, Adhaesit pavimento anima mea, vivifiea me secundum verbum tuum, non id orat, ut de corpore mortis huius, morte ipsius corporis interveniente solvatur; quod dies ultimus vitae huius, qui propter eius brevitatem non potest esse diuturnus, quandoque facturus est: sed ut concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur per Spiritum sanctum qui datus est nobis. |
3 | [vers. 26.] Bene autem non ait, Vivifica me secundum meritum meum; sed ait, secundum verbum tuum: quod quid est aliud, nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Hoc est enim verbum promissionis: In Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine [Rom. IX, 7, 8]. Nam quid erat ipse per seipsum, in eo quod sequitur, confitetur: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me. Nonnulli quidem codices habent, vias tuas; sed plures, et maxime graecis, vias meas, hoc est, malas. Nam hoc mihi videtur dicere, Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc est, ut dimitteres ea. Doce me iustificationes tuas. Confessus sum vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod non noverat peccatum [II Cor. V, 21], et intelligitur, non fecerat; sic et iustitiam ille vere dicendus est nosse, qui facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non faceret, profecto illa superiora non diceret: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Non ergo in quibus exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire. |
4 | [vers. 27, 28.] Denique adiungit et dicit, Viam iustificationum tuarum insinua mihi; vel, sicut nonnulli codices habent, instrue me: quod expressius de graeco dicitur, fac me intelligere . Et exercebor in mirabilibus tuis. Ipsas iustificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere, mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei iustificationes ita mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum difficultate quodam modo fatigatus, adiungit: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis. Quid est, dormitavit, nisi ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed, confirma me, inquit, in verbis tuis, ne ab eis quoque ad quae pervenisse me iam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in eis verbis tuis quae iam teneo, quae iam facio, ut ex eis ad alia possim proficiendo pertendere. |
5 | [vers. 29.] Et quid impedit in via iustificationum Dei sic ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire? Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens: Viam iniquitatis amove a me? Et quia lex factorum subintravit, ut abundaret delictum [Rom. V, 20]; sequitur, et dicit, Et lege tua miserere mei. Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei [Id. III, 27]. Haec est lex fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei iustitiam, et nostram volentes constituere, iustitiae Dei non simus subiecti [Id. X, 3]. In lege itaque factorum est Dei iubentis iustitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia. |
6 | [vers. 30-32.] Cum autem dixisset, Et lege tua miserere mei; de beneficiis eius quae iam consecutus est, quodammodo, si dici potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus. Ait enim: Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam veritatis elegi, ubi currerem: iudicia tua non sum oblitus, ut currerem. Adhaesi testimoniis tuis, cum currerem: Domine, noli me confundere; quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei [Id. IX, 16]. Denique sequitur: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus isto versu exponitur quemadmodum dictum sit, Viam veritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis. Cursus est quippe iste viae mandatorum Dei . Et quia potius eius beneficia quam sua merita Domino allegat; tanquam diceretur ei, Quomodo istam viam cucurristi , eligendo, et Dei iudicia non obliviscendo, et eius testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait. Quid ergo? Viam mandatorum tuorum, inquit, cucurri cum dilatasti cor meum. Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum arbitrium meum; sed cum dilatasti cor meum. Cordis dilatatio, iustitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis eius non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione iustitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem eius dicens: Habitabo in eis, et deambulabo [II Cor. VI, 16]. Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Unde etiam dictum est, Et in plateis tuis discurrant aquae tuae [Prov. V, 16]: platea quippe de verbo graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece πλατὺ dicitur latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat, Qui sitit veniat ad me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius: et exponens Evangelista quid dixerit, Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum [Ioan. VII, 37-39]. Multa dici possent de ista cordis latitudine, sed huius sermonis iam contradicitur longitudini. |