Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO IX.
1 | [vers. 21.] Psalmi huius quae tractanda subsequuntur, admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset, concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore; sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in laboribus et doloribus debet delectare iustitia, nec ita est tempore diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda est in omni tempore: continuo subiecit, Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. Superbi enim declinant a mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim eos, Eritis sicut dii; ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante, impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium, quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit Deus, Adam, ubi es [Gen. III, 5, 9]? non ubi esset ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset, Increpasti superbos, non ait, Maledicti qui declinaverunt a mandatis tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed ait, Maledicti qui declinant. Oportebat enim ut omnes illo terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo iustitiam in omni tempore, in huius mundi etiam labore recipere quod in paradisi amisimus voluptate. |
2 | [vers. 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt increpatione cervicem, et cum sint deiecti laboris mortisque supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus Christi, cum dicit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua exquisivi. Testimonia graece martyria nuncupantur, quo verbo iam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et dulcius, sic accipiamus haec verba tanquam dictum sit, Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam martyria tua exquisivi. Christi corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus esse perspicit noxium, obiicere sanctum nomen Christi tanquam opprobrium Christianis, et eius a Iudaeis irrisam crucem totamque humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo inflati cecidimus et iacentes amplius intumuimus, eadem superbia permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; iam enim diligere didicit inimicos suos; dicat Domino Deo suo, Aufer a me opprobrium et contemplum, quia martyria tua exquisivi: id est, opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo, non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum iam pretiosa est mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15]; ecce non solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur martyres eius. Ecce filius ille iunior qui pro porcis quos pascebat, id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; iam nunc in tam multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus est [Luc. XV, 12-24]. Hoc tam magno lucro correctionis, conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo dixit, Aufer a me opprobrium et contemptum: et quasi quaereretur de qua re opprobrium, de qua re contemptum; subiungit, Quoniam martyria tua exquisivi. |
3 | [vers. 23, 24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur, illa patiebatur. Etenim sederunt principes, inquit, et adversum me loquebantur. Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est iudiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad ipsum caput; invenies sedisse principes Iudaeorum, consilium quaerentes quomodo Christum perderent [Matth. XXVI, 3]. Refer hoc ad corpus eius, id est Ecclesiam; invenies reges terrae excogitasse atque iussisse quomodo Christiani nusquam essent. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Qualis exercitatio haec fuerit, qui nosse desideras, quod adiunxit intellige: Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria. Recole in iustificationibus Domini nullam esse difficiliorem et mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo exercebatur corpus Christi, ut et martyria eius meditaretur, et diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa martyria persecutiones patiebatur. Non enim pro se, sicut iam commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens, Aufer a me opprobrium et contemptum. Sederunt ergo principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. Quonam modo? Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Consilium contra consilium: consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur? |