monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO VI. <<<     >>> SERMO VIII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO VII.

1 [vers. 17.] Si huius psalmi superiora meministis, charissimi, adiuvare nos debent ad intelligenda sequentia. Etenim quae tanquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tanquam unum pertinent [Sic Er. Lugd. Ven. et Lov. In. B., pertinens. M.] corpus. Nempe superius dixerat: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua. Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: Retribue, inquit, servo tuo; vivam, et custodibo [Ita constanter antiquiores Mss. At Edd., custodiam.] verba tua. Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, iam custodierat verba Dei. Non autem dixit, Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tanquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit, Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur, Sine mortuos sepelire mortuos suos [Matth. VIII, 22]. Quapropter si mortuos intelligimus infideles, vivos autem fideles; quoniam iustus ex fide vivit [Rom. I, 17], nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur [Gal. V, 6]: hanc sibi poscit qui dicit, Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit, Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam iustificat impium; aut mala pro bonis, sicut Iudas et Iudaei per malitiam persecuti sunt Christum [Mss., sicut Iudaeus per malitiam persecutus est Christum.]. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad iustitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.
2 Vide illum Saulum, postea Paulum: 'Non ex operibus,' inquit, 'iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis' (Tim. III, 5). Et iterum: 'Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate' [I Tim. I, 13]. Et iterum: 'Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem [I Cor. VII, 25]: hoc est, ut viverem; quia iustus ex fide vivit. Mortuus ergo erat prius per suam iniustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: 'Adveniente autem,' inquit, 'mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in in mortem' [Rom. VII, 9 ] [et 10]. Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur, Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba eius, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit, 'Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex' [II Tim. IV, 7 ] [et 8]. Utique iustus, retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa iustitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est, Qui coronat te in miseratione et misericordia [Psal. CII, 4]. Qui enim dixit, Bonum certamen certavi, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum [I Cor. XV, 57]? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adiuvante de quo ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX, 16]? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset?
3 Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui iam orat et dicit, Retribue servo tuo, vivam; si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: Domine, auge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam [Marc. IX, 23]. Iam utique vivere incipiens postulat vitam, qui eredens orat obedientiam: non pro ea servata praemium [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., non ut pro ea servetur praemium.]; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16].
4 [vers. 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intelligentiam, hoc quoque orationi addit et dicit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ad hoc etiam illud pertinet, quod adiungit, Inquilinus ego sum in terra: sive, ut nonnulli codices habent, Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Quod enim ait superius, Revela oculos meos; hoc postea dixit, ne abscondas a me: et quod ibi dixerat, mirabilia de lege tua; hoc alio modo repetens ait, mandata tua. Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam, Diligite inimicos vestros [Matth. V, 44]; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adiuvante reddendus est.
Augustinus HOME

bke13.62r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO VI. <<<     >>> SERMO VIII.
monumenta.ch > Augustinus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik