monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO V. <<<     >>> SERMO VII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO VI.

1 [vers. 13.] Initium sermonis huius est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui. Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia iudicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus, 'O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius' [Rom. XI, 33]! Dominus dicit, 'Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo:' et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum [Ioan. XVI, 12, 13]; clamat tamen beatus Paulus, Ex parte scimus; ut intelligamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post huius vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus [Am et Mss., sed cum in alia vita, post huius vitae speculum et aenigma facie ad faciem venerimus: nisi quod loco, aenigma, quidam habent, aenigmata.] [I Cor. XIII, 9, 12]. Quomodo ergo iste dicit, In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui? Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat, Doce me iustificationes tuas. Quo pacto igitur enuntiavit omnia iudicia oris eius, qui vult adhuc discere iustificationes eius? An iudicia quidem cuncta iam noverat, iustificationes autem adhuc discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si iam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Iustificationes enim sunt, non dicta, sed facta iustitiae, opera scilicet iustorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Iudicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi iudicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et iustificationes videlicet et iudicia; cur quaerit adhuc iustificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: tum secutus adiunxit, Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas; ac deinde, In labiis meis, inquit, enuntiavi omnia iudicia oris tui. Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque coniuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis iudicia eius enuntiet; Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]: sed quod inter haec duo medium posuit, Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas, quomodo conveniat homini cuius in corde iam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia iudicia Dei, ut adhuc velit discere iustificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intelligatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio iam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia iudicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est, Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]; quantum Deus donat, tractare suscepimus.
2 Quid ergo hic intelligamus, attendite. Numquid iudicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit iudex vivorum et mortuorum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et qualibus dicturus sit, Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 34, 41]. Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros [I Cor. VI, 9, 10]: scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco [Rom. II, 9 ] [et 10]. Haec atque huiusmodi iudicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis huius, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est, Deus habitat lucem inaccessibilem [I Tim. VI, 16]; et audimus tamen, Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 5]. Quae utique ita solvitur quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quanquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam [Sap. IX, 15], omnia iudicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde iudiciorum Dei coniiciatur immensitas) nemo sine iudicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat, In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui; id est, nihil iudiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia iudicia tua; sed, omnia iudicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os eius eloquium eius intelligamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia iudicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.
3 [vers. 14.] Deinde subiungit et dicit, In via testimoniorum tuorum iucundatus sum, quasi in omnibus divitiis. Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intelligimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Inde et iste ait se iucundatum vel delectatum in hac via, quasi in omnibus divitiis. Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est [Rom. V, 8, 9]. Cum ergo ipse dicat, Ego sum via [Ioan. XIV, 6], et humilitas eius carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit [Rom. VIII, 32]?
4 [vers. 15, 16.] Sequitur: In mandatis tuis garriam et considerabo vias tuas. Quod graecus habet ἀδολεσχήσω, latini interpretes quidam garriam, quidam exercebor, interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intelligatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque coniungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab huiusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem [Ita Am. et Mss. At Er. et Lov., si autem: et infra, est garrula.] se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi viae Domini [Hic in Edd. additur: Universae autem viae Domini: quod a praecipuis Mss. abest.], sicut scriptum est, misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10]; quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adiungit: In iustificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Ideo utique meditabor, ut non obliviscar. Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte [Psal. I, 2].
5 In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, charissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia iudicia oris eius, et in via testimoniorum eius delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis eius, considerat vias eius, et meditatur in iustificationibus eius, ne obliviscatur verborum eius, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere, Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Ubi nihil aliud intelligitur poscere, nisi adiutorium gratiae, ut quod iam novit sermone, discat et opere.
Augustinus HOME

bke13.61v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO V. <<<     >>> SERMO VII.
monumenta.ch > Augustinus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik