Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO V.
1 | [vers. 9.] Hos versus, charissimi, isto consideremus in psalmo, et sicut Dominus donat, eius sacras Litteras perscrutemur: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua. Interrogat se, et respondet sibi. In quo corrigit iunior viam suam? huc usque interrogatio est: deinde responsio, In custodiendo verba tua. Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intelligenda est operatio praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste, In quo exercet iunior memoriam suam? sed, In quo corrigit viam suam? atque ad hoc respondet, In custodiendo verba tua. Neque ullo modo dicenda est via correcta, quamdiu est vita perversa. |
2 | Sed quid sibi vult iste iunior? Potuit enim dicere: In quo corrigit homo viam suam? aut, In quo corrigit vir viam suam? quod plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo intelligatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque enim et femina non beata quae non abiit in consilio impiorum: ubi tamen dictum est, Beatus vir [Psal. I, 1]. Hic vero nec Homo ait, nec Vir, sed iunior. Numquid desperandus est senior? aut in alio corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum illud quod alibi scriptum est: Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam [Eccli. VI, 18]? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius evangelicus iunior, qui profectus a patre in regionem longinquam, effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad semetipsum, et dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. In quo enim correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tanquam panem paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater eius senior, qui patri suo dixit, Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Iunior ergo ille correxit viam suam, quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri diceret, Iam non sum dignus vocari filius tuus [Luc. XV, 12-21]. Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut senior agnoscatur, vetus homo; et novus, iunior: senior, qui portat imaginem terreni hominis; iunior, qui coelestis: quia non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea spirituale [I Cor. XV, 49, 46]. Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet corporis, annosa vetustate decrepitus, iunior erit ad Deum percepta gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in custodiendo verba eius: hoc est verbum fidei quod praedicamus [Rom. X, 8], et ipsa est fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. |
3 | [vers. 10.] Sed iste iunior populus, gratiae filius, homo novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste iunior non Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel; non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed David; quid adiungat attendite: In toto, inquit, corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Ecce orat, ut adiuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere iuniorem. Nam utique hoc est, Ne repellas me a mandatis tuis: quid est enim a Deo repelli, nisi non adiuvari? Mandatis quippe eius rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens eius adiuvet charitas. Quos autem non adiuvat, hos merito perhibetur repellere, tanquam flammea framea prohibeantur indigni, ne manum extendant ad arborem vitae [Gen. III, 24]. Quis est autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12]? Sed indebita Dei misericordia sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit, In toto corde meo exquisivi te; et hoc unde posset, nisi eum aversum ad se ipse converteret, cui dicitur, Deus, tu convertens vivificabis nos [Psal. LXXXIV, 7], et ille perditum quaereret, et errantem ille revocaret, qui dicit, Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo [Ezech. XXXIV, 16]? |
4 | [vers. 11, 12.] Inde est quod et corrigit viam suam in custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per se ipse posset, cum Ieremias propheta fateatur et dicat, Scio, Domine, quoniam non est hominis via eius, neque vir ibit et corriget viam suam [Ierem. X, 23]. A Domino quippe hoc etiam iste superius optavit, ubi ait, Utinam dirigantur viae meae: et hic ubi addidit, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde eius Dei eloquia sine fructu absconderentur, nisi opera iustitiae sequerentur. Cum enim hoc dixisset, adiunxit, Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Doce dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique iam dixerat, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita iam custodit in corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo addit et dicit, Doce me iustificationes tuas, nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo, sicut in alio psalmo legitur, Benedictionem dabit qui legem dedit [Psal. LXXXIII, 8]; ideo, Benedictus es, Domine; doce me, inquit, iustificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando iussisti. Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium sermonem desiderant quae sequuntur. |