Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO IV.
1 | [vers. 4.] Quis est, charissimi, qui Domino dicit, 'Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua?' Quis est qui hoc dicit, nisi unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi? Et quid est, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? utrum, nimis praecepisti; an, nimis custodiri? Quodlibet horum intelligamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando consentiunt: 'Ne quid nimis' (Terent. Andr. [Act. I, sc. 1]. Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum est quod hic dicitur, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos nulla graecorum sapientium auctoritate teneri , intuentes quod scriptum est, Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi [I Cor. I, 20]? et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum est, 'Ne quid nimis', quam divinum eloquium, ubi legimus atque cantamus, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; nisi nos non graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur, Sat est. Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus; profecto veram esse sententiam, 'Ne quid nimis,' fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam et hic, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, nonnisi Valde intelligimus, si recte intelligimus: et, Nimis te diligo, si alicui charissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intelligi volumus. Denique illa graeca sententia non habet hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est ἄγαν, quod est nimis; hic est autem σφόδρα, quod est Valde. Sed aliquando, ut diximus, Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis: sed, valde. Valde itaque praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata. |
2 | [vers. 5.] Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides non immemor gratiae, quid adiungat attendite: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Praecepisti quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis Utinam, vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii potestate, ut nullo indigens adiumento id possit efficere? Ergo si optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum, sancta Scriptura teste, descendit [Iacobi. I, 17]? Propter eos autem qui putant hoc solo nos ad faciendam iustitiam divinitus adiuvari, quod Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, iam sine ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non optat hic dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei, nisi iam eius acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet quod praemisit, Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Tanquam diceret: Iam legem accepi, iam novi; tu enim praecepisti mandata tua custodiri nimis: et mandata tua sancta, et iusta, et bona; sed peccatum per bonum mihi operatur mortem [Rom. VII, 12, 13], nisi adiuvet tua gratia. Utinam ergo dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. |
3 | [vers. 6.] Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur, tanquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Iacobum dicentem, 'Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit' [Iacobi I, 23-25]. Talem se iste vult esse, ut inspiciat tanquam in speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non auditor eorum tantum vult esse, sed factor. Propterea optat dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei? Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit. |
4 | [vers. 7.] Confitebor, inquit, tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae. Non est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo peccatum nullum erat, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]; et sicut scriptum est in libro Ecclesiastico, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde [Eccli XXXIX, 20 ] [et 21]. Confitebor, inquit, tibi in directione cordis. Utique si dirigantur viae meae, confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea. Tunc enim confitebor in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae, si directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas iustificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed accusabor ab eis. 5. [vers. 8.] Deinde adiungit: Iustificationes tuas custodiam. Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait: 'Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;' et 'confitebor tibi in directione cordis,' et 'iustificationes tuas custodiam.' Sed quid est quod sequitur? Ne derelinquas me usque valde; vel, sicut nonnulli codices habent, usque nimis, pro eo quod est valde: nam hoc verbum graecum est et hic id est, σφόδρα: quasi relinqui se a Domino velit, sed non usque valde. Absit. Sed quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum; usque valde illum reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam orationem corporis Christi, non eum reliquit usque valde; quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Potest hoc etiam sic intelligi, ut eius ista sit vox, qui cum dixisset in abundantia sua, Non movebor in aeternum, velut sua virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito eius, sed in voluntate sua praestiterat decori eius virtutem, avertit ab eo faciem suam, et factus est conturbatus [Psal. XXIX, 7, 8]. Inveniens ergo se, nec iam praesumens de se, clamat, Ne derelinquas me usque valde. Si enim dereliquisti, ut sine adiutorio tuo infirmus appaream, noli usque valde, ne peream. Tu ergo praecepisti mandata tua custodiri nimis: iam de ignorantia me excusare non possum; sed quoniam infirmus sum, 'utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua;' tunc 'confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae;' tunc 'iustificationes tuas custodiam:' et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque valde, et iustificatus abs te gloriabor in te. |