monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO II. <<<     >>> SERMO IV.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO III.

1 [vers. 3.] Propter id quod in psalmo isto scriptum est, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt, quoniam peccatum iniquitas est [I Ioan. III, 4], sicut Ioannes apostolus dicit, exorta difficilis quaestio, Quomodo possint sancti in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est [Id. I, 8]; et tamen ambulare vias Domini, quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente apostolo Paulo, Iam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum? Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia iam non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur, Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et, Non quod volo, ago; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum [Rom. VII, 17 ] [et 20, 16]. Unde intelligere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis eius. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus; movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Id. VI, 12, 13]. Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur [Tres Mss., operatur.] ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc iam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo. Non enim qui operantur iniquitatem, id est, obediunt desideriis peccati, in viis Domini ambulaverunt.
2 Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando dicimus Deo, Dimitte nobis debita nostra: utrum quae nos operamur, quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum. Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod peccatum appellat Apostolus [Id. VII, 7-25], universus reatus sacramento Baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis eius illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset impletum, sive dicentes, Veniat regnum tuum; sive dicentes, Libera nos a malo [Matth. VI, 12, 10, 13]: sed quoniam tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]; etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus maiora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis molibus [Sic Mss. Edd. vero, motibus.] conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini dicunt, Dimitte nobis debita nostra: quoniam ad vias Domini, et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant.
3 Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui iustificat impium [Rom. IV, 5], qui etiam dixit, Ego sum via [Ioan. XIV, 6]; nemo peccatum operatur, sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus iustitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse monstravit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum [Rom. IV, 7] [et Psal. XXXI, 1 ] [et 2]. Hoc praestant viae Domini; ac per hoc, quoniam iustus ex fide vivit [Rom. I, 17], ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, et tanquam non fuerit operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intelligitur, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt; ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Iudaeis, Si non venissem, peccatum non haberent [Ioan. XV, 22]; nec utique sine ullo peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit, coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis, intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam infidelitatis, non in viis eius ambulaverunt, quia universae viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10]; utrumque autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est. Dico enim Christum, ait Apostolus, ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordiam glorificare Deum [Rom. XV, 8 ] [et 9]. In hoc igitur misericordia, quia nos redemit; in hoc veritas, quia id quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit. Qui ergo operantur iniquitatem, id est infidelitatem, non in viis eius ambulaverunt; quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur, et in eum qui iustificat impium, pie credant, atque in illo misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc est, universas vias Domini inveniant: in quibus ambulantes non operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem, quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], et cui peccatum non imputatur.
Augustinus HOME

bke13.59v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO II. <<<     >>> SERMO IV.
monumenta.ch > Augustinus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik