monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, Prooemium. <<<     >>> SERMO II.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, SERMO I.

1 [vers. 1.] Ab exordio suo magnus psalmus iste, charissimi, exhortatur nos ad beatitudinem, quam nemo est qui non expetat. Quis enim usquam vel potest, vel potuit, vel poterit inveniri qui nolit esse beatus? Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem quam sua sponte appetit animus humanus? Nam profecto qui exhortatur, id agit, ut excitetur voluntas eius cum quo agit, ad illud propter quod exhortationis adhibetur alloquium. Utquid ergo nobiscum agitur, ut velimus quod nolle non possumus; nisi quia omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt? Ideoque hoc docet iste, qui dicit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Tanquam diceret: Scio quid velis, beatitudinem quaeris; si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in via? In qua via, nisi in lege Domini? Ac per hoc, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, non superfluo nobis dicitur, sed exhortatio necessaria nostris mentibus adhibetur. Quid enim boni sit ad quod multi pigri sunt, id est, immaculatos ambulare in via, quae lex est Domini, sic ostenditur, cum beatos esse qui hoc faciunt, indicatur, ut propter illud quod omnes volunt, etiam hoc fiat quod plurimi nolunt. Beatum quippe esse, tam magnum est bonum, ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est quod boni propterea sunt boni; sed illud est mirum, quod etiam mali propterea sunt mali, ut sint beati. Nam quisquis libidinibus deditus, luxuria stuprisque corrumpitur, in hoc malo beatitudinem quaerit, et se miserum putat, cum ad suae concupiscentiae voluptatem laetitiamque non pervenit, beatum vero non dubitat iactare cum pervenit. Et quisquis avaritiae facibus inardescit, ad hoc congregat quocumque modo divitias, ut beatus sit: inimicorum sanguinem fundere quicumque desiderat, dominationem quisquis affectat, crudelitatem suam quisquis alienis cladibus pascit, in omnibus sceleribus beatitudinem quaerit. Hos igitur errantes, et vera miseria falsam beatitudinem requirentes, revocat ad viam, si audiatur, vox ista divina, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini: tanquam dicens, Quo itis? Peritis, et nescitis. Non illac itur qua pergitis, quo pervenire desideratis: nam utique beati esse cupitis; sed misera sunt, et ad maiorem miseriam ducunt itinera ista qua curritis. Tam magnum bonum quaerere per mala nolite: si ad illud pervenire vultis, huc venite, hac ite. Viae perversae relinquite malignitatem, qui non potestis relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo perveniendo inquinamini. Non autem beati inquinati in errore, qui ambulant in perversitate saeculi; sed, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 [vers. 2, 3.] Quid porro adiungat attendite: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Non mihi videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini ambulare. Denique sequitur et dicit: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Si ergo ambulantes in via, id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non scrutantur testimonia eius. Et tamen novimus operarios iniquitatis ad hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam iusti: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini [Apud Lov. omissa sunt haec verba: quia malunt docti esse, quam iusti: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini: quae quidem exstant in caeteris Edd. et in Mss. libris.], non quod iam recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati. Quomodo ergo intelligendum est, Beati qui scrutantur testimonia eius; cum videamus homines eius scrutari testimonia non beatos, quia non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, de quibus Dominus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt [Matth. XXIII, 3]; utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini. Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei, quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant; certe non in toto corde exquirunt eum, quod non utique frustra hic additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia eius, non tantum dixit, Beati qui scrutantur testimonia eius; sed addidit, in toto corde exquirunt eum, tanquam docens quemadmodum, vel propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro Sapientiae loquens ipsa Sapientia: Quaerunt, inquit, me mali, et non inveniunt; oderunt enim sapientiam [Prov. I, 28 ] [et 29]. Quod quid est aliud, quam, Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae iubet et docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde, 'Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.' Sic enim scrutando testimonia eius, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia eius, nec quaerebat eum, qui dicebat, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Sed quomodo eum in toto corde quaesivit, cuius consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit [Matth. IX, 16, 22]? Nam et propheta Isaias dicit, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas [Isai. LV, 6 ] [et 7].
3 Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint impii, nec iniqui. Quomodo ergo iam beati, cum adhuc testimonia eius scrutantur et exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: non propter quod adest, quamdiu mala patiuntur; sed propter quod aderit, quoniam ipsorum est regnum coelorum: et beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; non quia esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur, quoniam ipsi saturabuntur: et beati qui plorant; non quia plorant, sed propter quod sequitur, quia ridebunt [Matth. V, 10, 6, 5]. Proinde, Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non negligenter exquirunt. Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia eius, et in toto corde exquiramus eum, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe, Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Ex quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege Domini, scrutando testimonia eius, et in toto corde exquirendo eum, iam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba sequentia: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Qui autem peccatum facit, et iniquitatem facit, ait beatus Ioannes; et addidit, Peccatum iniquitas est [Id. III, 4]. Sed iam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta quaestio coarctanda.
Augustinus HOME

bke13.58r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, Prooemium. <<<     >>> SERMO II.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik