monumenta.ch > Augustinus > 116
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXVII. SERMO AD POPULUM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXVI. Superioris sermonis continuatio.

1 Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Haec sunt atria domus Domini, ille omnis populus eius, haec vera Ierusalem [Omnes prope Mss., sed misericordiam confessa potius impetravit.]. Audiant magis illi qui huius civitatis filii esse noluerunt, cum se ab omnium gentium communione praeciderunt. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Haec sunt duo illa, misericordia et veritas, quae in centesimo tertio decimo psalmo memoriae commendanda commonui [Vox, mala, abest a Mss.]. Confirmata est autem super nos misericordia Domini, cum eius nomini, per quod liberati sumus, inimicarum gentium rabida ora cesserunt: et veritas Domini manet in aeternum, sive in eis quae promisit iustis, sive in eis quae minatus est impiis.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.56r bnf9533.466

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik