Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 113, SERMO II. De altera parte Psalmi.
1 | [vers. 4.] Quanquam fortasse omnium Psalmorum sit una contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adiungi; tamen istum ita consideremus, tanquam uterque unus sit, iste scilicet ac superior. Namque cum in illo dictum sit, 'Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum?' quia invisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus est: tanquam ideo possint dicere Gentes, Ubi est Deus eorum? quia ipsi possunt ostendere oculis deos suos; primo admonuit operibus sentiri praesentiam Dei nostri, quia cum sit in coelo sursum, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Et quasi diceret, Ostendant Gentes deos suos; Simulacra, inquit, Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: id est, quamvis Deum nostrum carnalibus oculis vestris non possimus ostendere, quem per opera intelligere debuistis; nolite tamen seduci vanitatibus vestris, quia vos ea quae colitis digito potestis ostendere. Multo quippe honestius non haberetis quod possetis ostendere, quam ut in eo quod istis oculis a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur: quid enim ostenditis, nisi aurum et argentum? Habent quidem et aerea, et lignea, et fictilia simulacra, et huiuscemodi alterius alteriusque materiae; sed pretiosum eorum maluit commemorare Spiritus sanctus, quia cum in eo quisque quod illi charius est erubuerit, multo facilius avertitur a veneratione viliorum. Nam dictum est alio loco Scripturarum de simulacrorum cultoribus: Dicentes ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti [Ierem. II, 27]. Sed ne sibi prudentior videatur qui hoc non ligno et lapidi dixerit, sed auro et argento; huc aspiciat, huc aurem cordis intendat: Simulacra Gentium argentum et aurum. Non abiectum aliquid et aspernabile nominatum est: et ei quidem animo qui terra non est, terra est et aurum et argentum; sed speciosior atque fulgentior, solidior atque firmior. Noli ergo addere manus hominum, ut ex eo metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum; imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infimo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago: sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies, o humana vanitas, trahit. |
2 | [vers. 5-7.] 'Os' enim 'habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt: manus habent, et non contrectabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in faucibus suis.' Iam ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare. Melior et tu, quamvis ea non feceris; quoniam quae illa non possunt facis. Melior et bestia: ad hoc enim additum est, Non clamabunt in faucibus suis. Namque, cum superius dixisset, Os habent, et non loquentur; quid opus erat, postquam a capite usque ad pedes membra decursa sunt, de faucium clamore repetere; nisi, credo, quia illa quae de caeteris membris commemorabat, communia esse hominibus belluisque sentimus? Nam et vident, et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, et quaedam, sicut simiae, manibus contrectant. Illud autem quod de ore dixerat, proprium est hominis; quoniam bestiae non loquuntur. Ne quis autem ad sola humanorum membrorum opera referret quae dicta sunt, et diis Gentium solos homines anteponeret; post omnia subdidit, dicens, Non clamabunt in faucibus suis: quod rursum hominibus pecoribusque commune est. Quod si primo dixisset, cum ab ore coepit membra percurrere, Os habent, et non clamabunt; cuncta etiam sic ad naturam hominis referrentur, nec facile ibi quidquam de communione ferarum sensus audientis adverteret. Cum vero illud de ore dixit, quod hominis proprium est, et post enumerationem partium corporis quam commemoratis pedibus terminasse videbatur, adiunxit, Non clamabunt in faucibus suis; lectorem vel auditorem fecit intentum, ut dum quaerit cur additum sit, admoneri se inveniat simulacris Gentium non tantum homines, sed etiam belluas se debere praeponere: ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem, audientem, odorantem, contrectantem, ambulantem, clamantem in faucibus suis, viderent quam pudendum esset adorare mutum, et carens vita sensuque simulacrum; cui ad hoc inesset similitudo membrorum, ut anima carnalibus sensibus dedita, quasi viventi atque animatae formae applicaret affectum, cum ea videret quae in suo corpore viva atque animata sentiret. Quanto ergo melius mures atque serpentes, et id genus animantium caetera , de simulacris Gentium, si ita dicendum est, quodammodo iudicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur, nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a suo deo deterreat; et illum non se moventem, quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim videntem a caeco, audientem a surdo, clamantem a muto, ambulantem ab immobili, sentientem ab insensato, viventem a mortuo, imo deteriore quam mortuo. Mortuum quippe sicut manifestum est non vivere, ita manifestum est aliquando vixisse. Quapropter deum qui nec vivit nec vixit, profecto et mortuus antecedit. |
3 | Quid hoc manifestius, fratres mei dilectissimi? quid evidentius? Quis puer interrogatus, non hoc certum esse respondeat, quod Simulacra gentium os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt, et caetera quae divinus sermo contexuit? Cur ergo tantopere Spiritus sanctus curat Scripturarum plurimis locis haec insinuare atque inculcare velut inscientibus, quasi non omnibus apertissima atque notissima; nisi quia species membrorum, quam naturaliter in animantibus viventem videre, atque in nobismetipsis sentire consuevimus, quanquam, ut illi asserunt, in signum aliquod fabrefacta atque eminenti collocata suggestu , cum adorari atque honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidissimum erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit vitalem motum, credat numen occultum; effigiem tamen viventi corpori similem, seductus forma et commotus auctoritate quasi sapientium institutorum obsequentiumque turbarum, sine vivo aliquo habitatore esse non putat? Hinc et mala daemonia ad possidenda Gentium simulacra talis hominum affectus invitat, quorum praesidentium varia fallacia mortiferi seminantur et multiplicantur errores. Aliis itaque locis et contra ista divinae Litterae vigilant, ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra: Non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter habitat. Ipsa ergo numina in alio psalmo eadem Scriptura sic damnat: Quoniam dii Gentium, inquit, daemonia; Dominus autem coelos fecit [Psal. XCV, 5]. Dicit et Apostolus: Non quod idolum sit aliquid, sed quoniam quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum [I Cor. X, 19 ] [et 20]. |
4 | Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt: Nec simulacrum, nec daemonium colo; sed effigiem corporalem eius rei signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra, ut alio dicant significari terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio acrem, sicut Iunonis, alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris; alio solem, alio lunam, quorum simulacris eadem nomina sicut Telluris imponunt; alio illud, alio illud sidus, vel illam vel illam creaturam: neque enim cuncta enumerare sufficimus. De quibus rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maximeque terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est (nam de coelestibus quoniam nostro ea corpore contrectare atque contingere, nisi oculorum radiis non valemus, non ita erubescunt); respondere audent non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident numina. Itaque Apostoli una sententia poenam istorum damnationemque testatur: Qui transmutaverunt, inquit, veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula [Rom. I, 25]. Nam priore parte huius sententiae, simulacra damnavit; posteriore autem, interpretationes simulacrorum: effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando, serviunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. |
5 | Quis autem adorat vel orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur, ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praestari quod desiderat speret? Itaque homines talibus superstitionibus obligati, plerumque ad ipsum solem dorsum ponunt, preces fundunt statuae quam solem vocant; et cum sonitu maris a tergo feriantur, Neptuni statuam quam pro ipso mari colunt, quasi sentientem gemitibus feriunt. Hoc enim facit et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo corpori simillimum videt, quam rotundum solem undasque diffusas, et quidquid non eisdem lineamentis formatum conspicit, quibus illa formata sunt quae viventia videre consuevit. Contra hunc affectum, quo humana et carnalis infirmitas facile capi potest, cantat Scriptura Dei res valde notissimas, quibus commemoret et tanquam excitet mentes hominum in consuetudine corporum dormientes. Simulacra, inquit, Gentium argentum et aurum. Sed Deus fecit argentum et aurum. Opera, inquit, manuum hominum: hoc enim venerantur quod ipsi ex auro argentoque fecerunt. |
6 | Sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa ex huiusmodi materia vel metallo habemus in usum celebrandorum sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata sancta dicantur, in eius honorem cui pro salute nostra inde servitur: et sunt profecto etiam ista instrumenta vel vasa, quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen numquid os habent, et non loquentur? numquid oculos habent, et non videbunt? numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa maxime causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma quae sibi efficit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam quod os habent, oculos habent, aures habent, nares habent, manus habent, pedes habent, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, non audient, non odorabunt, non contrectabunt, non ambulabunt. |
7 | [vers. 8.] Itaque sequitur ut illud quoque fiat quod etiam in hoc psalmo sequitur; ut scilicet, Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus, nec videntia, nec viventia simulacra. |
8 | [vers. 9-11.] 'Domus' autem 'Israel speravit in Dominum. Spes' enim 'quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus' [Rom. VIII, 24, 25]. Sed ut perduret usque in finem ipsa patientia, Adiutor eorum et protector eorum est. An fortasse spirituales (a quibus carnales instruuntur in spiritu mansuetudinis, quia ipsi tanquam superiores pro inferioribus supplicant) iam vident, et illis iam res est quae adhuc inferioribus spes est? Non est ita: nam et domus Aaron speravit in Dominum. Ergo, ut etiam ipsi perseveranter extendantur in ea quae ante sunt, et perseveranter currant, donec apprehendant in quo apprehensi sunt [Philipp. III, 12-14], et cognoscant sicut et cogniti sunt [I Cor. XIII, 12], Adiutor eorum et protector eorum est. Utrique enim timent Dominum, et speraverunt in Dominum: adiutor eorum et protector eorum est. |
9 | [vers. 12, 13.] Neque enim nos meritis nostris praevenimus misericordiam Domini: sed, Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron. Utrosque autem benedicens, Benedixit omnes timentes Dominum. Quaeris quos utrosque? respondetur, Pusillos cum magnis. Hoc est, domum Israel cum domo Aaron, eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in salvatorem Iesum; quia 'non in omnibus illis beneplacuit Deo [Id. X, 5]. Sed si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit [Rom. III, 3]. Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israel; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii:' sed, sicut scriptum est, Reliquiae salvae factae sunt. Ex persona enim eorum qui inde crediderunt, dicitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Id. IX, 6, 7, 27, 29]. Sed ideo semen, quia sparsum per terras multiplicatum est. |
10 | [vers. 14-18.] Dixerunt enim magni de domo Aaron, Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros . Et ita factum est. Accesserunt enim etiam de lapidibus suscitati filii Abraham [Matth. III, 9]: accesserunt oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]: accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum; adiiciente Domino non solum super patres, qui ad illum in Christo caeteros imitaturos praeirent, sed etiam super filios eorum, qui patrum pia vestigia sequerentur. Nam sic ait ille his quos per Evangelium in Christo genuerat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 15 ] [et 16]. Adiecit itaque Dominus, non solum super montes gestientes sicut arietes, sed etiam super colles gestientes sicut agnos ovium . |
11 | Proinde his utrisque magnis et pusillis, montibus et collibus, arietibus et agnis dicit Propheta quod sequitur: Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Tanquam diceret, Benedicti vos Domino, qui vos fecit coelum in magnis, terram in pusillis: sed coelum non istud visibile, plenum luminaribus ad hos oculos pertinentibus. Coelum enim coeli Domino; qui erexit et sublimavit quorumdam sanctorum mentes in tantum, ut nulli hominum, sed ipsi Deo suo docibiles fierent: in cuius coeli comparatione quidquid carneis oculis cernitur, terra dicenda est; quam dedit filiis hominum, ut eius consideratione sive ab ea parte quae super illustrat, sicut est hoc quod dicitur coelum, sive ab ea quae subter illustratur, cui proprie terra nomen est, cum totum sicut commemoravimus, in illius comparatione quod coelum coeli dicitur, terra sit; terram ergo istam totam dedit filiis hominum, ut eius consideratione, quantum possunt, coniiciant Creatorem, quem infirmis adhuc cordibus sine isto coniecturae adminiculo videre non possunt. |
12 | Est et alius intellectus, a quo dissimulare non debeo, verborum istorum, quibus dictum est, Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum: ut ab eo quod diximus, non recedat intentio. Dixeramus enim magnos et pusillos significari etiam eo quod adiectum est, Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Si ergo magnos coeli, pusillos autem terrae nomine accipimus: quoniam pusilli crescendo futuri sunt coelum, et in ipsa spe lacte nutriuntur; sic sunt illi magni coelum terrae, cum parvulos nutriunt, ut etiam coelum coeli se esse intelligant, dum cogitant in qua spe parvuli nutriantur. Sed tamen quia iam illi non ab homine, neque per hominem, sed per ipsum Deum carpunt sinceritatem ubertatemque sapientiae; acceperunt parvulos futuros quidem coelum, ut coelum coeli se esse sciant; adhuc tamen terram cui dicant, Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit [I Cor. III, 6]. Ipsis enim filiis hominum quos fecit coelum, terram dedit in qua operentur, qui novit terrae providere per coelum. Maneant igitur coelum et terra in Deo suo qui fecit ea, et vivant ex eo, confitentes ei et laudantes eum: nam si ex se velint vivere, morientur, sicut scriptum est, A mortuo quasi qui non sit, perit confessio [Eccli. XVII, 26]. Sed, Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Clamat enim alio loco tua Scriptura: Peccator, dum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. |