monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 113, SERMO II. De altera parte Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 113, SERMO I. De prima parte Psalmi.

1 [vers. 1-6.] Legimus quidem, notissimumque retinemus, dilectissimi fratres, quod narratur in libro Exodi, populum Israel liberatum ab iniqua dominatione Aegyptiorum inter divisos fluctus maris transisse per siccum [Exod. XIV, 22]: Iordanem quoque fluvium, cum per eum in terram promissionis intrarent, tactum pedibus sacerdotum arcam Domini portantium, stetisse desuper infrenato lapsu; ab inferiore autem parte defluxisse, quod currebat in mare, donec in sicco stantibus sacerdotibus transiret populus universis [Iosue III, 15-17]: novimus haec, nec tamen arbitrari nos oportet in hoc psalmo, cui nunc Alleluia pronuntiato cantatoque respondimus, id agere Spiritum sanctum, ut praeterita illa gesta recolentes, nequaquam futura talia cogitemus. Illa enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Cum igitur audimus in Psalmo, In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius; mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum: ne arbitremini nobis narrari praeterita, sed potius futura praedici; quia illa quoque miracula cum in illo populo fierent, praesentia quidem, sed non sine futurorum significatione gerebantur. Ideoque ut ostenderet, qui psallendo ista praedicebat, eadem se verbis agere quae illic factis [Am. et omnes prope Mss., figuris.] agebantur, uno eodemque Spiritu operante et illa facta et haec dicta, ut id quod in fine saeculorum manifestandum reservabatur, figuris rerum atque verborum praecurrentibus nuntiaretur; non omnino ea dixit quae ibi gesta sunt, sed aliter quaedam quam illic lecta didicimus: ne vere putaretur transacta recolere, potius quam ventura praedicere [Omnes prope Mss., praevidere.]. Primo enim Iordanem ipsum non reversum esse retrorsum, sed stetisse legimus ab ea parte, qua aquae desuper influebant, cum populus ille transiret; deinde gestientes montes collesque non legimus: quae sic addidit, ut etiam omnia ista repeteret. Nam cum dixisset, 'Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;' contexuit, 'Montes gestierunt velut arietes, et colles velut agni ovium: eademque rursus interrogat, 'Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, velut agni ovium?'
2 Attendamus ergo quid admoneamur; quia et illa facta figurae nostrae fuerunt, et haec dicta ut nos ipsos recognoscamus hortantur. Si enim gratiam Dei quae data est nobis firmo corde retinemus, nos sumus Israel semen Abrahae: nobis dicit Apostolus, 'Ergo semen Abrahae estis' [Galat. III, 29]. Quia sicut alio loco dicit, 'Non in circumcisione, sed in praeputio deputata est Abrahae fides ad iustitiam, et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis his qui non solum ex circumcisione sunt, sed et his qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.' Non enim carnaliter circumcisae genti tantummodo factus est pater, cui dictum est, Patrem multarum gentium posui te. Multarum autem, non quarumdam, sed omnium [Rom. IV, 9-17]; quod aperte dicitur, cum ei dicitur: Et benedicentur in te omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Nullus itaque Christianorum se a nomine Israel arbitretur extraneum. Illis enim qui crediderunt ex Iudaeis, in quorum numero principaliter Apostolos invenimus, in angulari lapide copulamur. Hinc ait Dominus alio loco: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et illas adducere, ut sit unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]. Populus ergo christianus magis Israel, et ipse potius domus Iacob. Idem quippe Israel qui Iacob. Illa vero turba Iudaeorum, quae merito perfidiae reprobata est, voluptate carnali vendidit primogenita sua, ut non ad Iacob, sed ad Esau potius pertineret. Scitis namque in hoc mysterio dictum esse, Quia maior serviet minori [Gen. XXV, 33, 23].
3 Aegyptus autem, quoniam interpretatur Afflictio, vel Affligens, vel Comprimens, saepe in imagine ponitur huius saeculi; a quo spiritualiter recedendum est, ne simus iugum ducentes cum infidelibus [II Cor. VI, 14]. Sic enim quisque Ierusalem coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit; quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit, nisi prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc saeculo avertitur, nisi divinae misericordiae munere adiutus. Quod enim illic semel praefiguratum est, hoc in isto fine saeculi, in hac, sicut beatus Ioannes scribit, hora novissima [I Ioan. II, 18], quotidianis Ecclesiae fetibus in unoquoque credente completur. Audite Apostolum doctorem Gentium docentem et instruentem: 'Nolo enim vos,' inquit, 'ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen [Sic Mss. iuxta Graec. At Edd., in Moyse.] baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus. Sed non in omnibus illis bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt' [I Cor. X, 1-6]. Quid vultis amplius, fratres dilectissimi? Certe manifestum est non humana suspicione, sed apostolico, id est divino et dominico magisterio; Deus enim loquebatur in eis, et quamvis de carneis nubibus, tamen Dominus intonabat: certe ergo tanto testimonio manifestum est illa omnia figurate gesta, nunc in nostra salute compleri; quia tunc futura praenuntiabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur.
4 Audite quod est mirabilius, Librorum veterum sacramenta occultata atque velata, nonnulla ex parte a Libris veteribus revelari. Nam Michaeas propheta ita loquitur: 'Prout dies,' inquit, 'profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur ab omni vigore eorum: manibus ora sua obstruent, aures illis obsurdabuntur, delingentes terram, velut serpentes trahentes terram; conturbabuntur de conclusionibus eorum, in Domino Deo nostro excident mente, et terrebuntur a te. Quis Deo tuo similis, auferens iniquitatem, et transgrediens impietatem residuis haereditatis tuae? Et non continuit in testimonium iram suam, quoniam voluntarius et misericors est; ipse convertet et miserebitur nostri, demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras' [Mich. VII, 15-19]. Nempe advertitis, fratres, manifestius hic aperiri sacrosancta mysteria. In hoc ergo psalmo quamvis futura intueatur mirabilis prophetiae Spiritus, tamen videtur velut transacta narrare. Facta est, inquit, Iudaea sanctificatio eius: mare vidit et fugit: et facta est, et fugit, praeteriti temporis verba sunt; et conversus est Iordanis, et gestierunt montes, et commota est terra, eodem modo praeteritum sonant; sine praeiudicio tamen intelligendi futura. Alioquin contra Evangelicum testimonium cogimur etiam illa non de futuro praenuntiata, sed de praeterito commemorata, intelligere: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem [Psal. XXI, 19]. Quae quamvis verbis praeteriti temporis dicta sint, id tamen praenuntiabant quod tanto post futurum in passione Domini compleretur. Sed tamen, dilectissimi, propheta iste quem commemoravi, etiam grossa corda limavit, et ad intelligenda de praeteritis rebus gestis futura incunctanter extendit; ut non solum apostolica auctoritate figuras nostras illas fuisse credamus, sed nec ab ipsis Prophetis hoc praetermissum esse, ut etiam eorum eloquio pandente [Sic aliquot, Mss. At Edd., praetermissum est, ut etiam eorum eloquio panderetur. Videntes, etc.], videntes atque gaudentes, certi ac securi, de thesauro Dei et nova et vetera concorditer sibimet cohaerentia proferamus. Cum enim tanto post egressum populi illius ex Aegypto, et tanto ante ista Ecclesiae tempora haec quae commemoravi, cecinerit; tamen se futura praedicere sine ulla dubitatione testatur. Secundum dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur. Hoc est quod hic dictum est, Mare vidit, et fugit: si enim hic per verba praeteriti temporis, sicut est, vidit et fugit, occulte futura praedicantur; Videbunt certe et confundentur, quando futuri temporis verba sunt, quis audeat de rebus praeteritis cogitare? Et paulo post, ipsos hostes nostros, qui nos fugientes ut interimerent sequebantur, id est delicta nostra, sicut Aegyptios in mari obrutos, ita in Baptismo demersa et exstincta luce clarius intimat, dicens: 'Quoniam voluntarius et misericors est, ipse convertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras.'
5 Quid est, charissimi? Qui vos cognoscitis Israelitas secundum semen Abrahae, qui estis domus Iacob secundum promissionem haeredes, cognoscite etiam vos exiisse ab Aegypto, qui huic saeculo renuntiastis; exiisse de populo barbaro, qui confessione pietatis vos a blasphemiis gentium seiunxistis. Non est enim lingua vestra, sed barbara, quae Deum laudare non novit, cui vos cantatis Alleluia. 'Facta est' enim 'Iudaea sanctificatio eius' in vobis: 'Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in occulto Iudaeus est, et circumcisione cordis [Rom. II, 28, 29]. Interrogate ergo corda vestra: si ea circumcidit fides, si purgavit confessio; in vobis facta est Iudaea sanctificatio eius, in vobis Israel potestas eius. Dedit enim vobis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12].
6 Iamvero recordetur unusquisque vestrum, cum Deo vellet cor applicare, eiusque suavi iugo, recedens a pristinis ignorantiae suae desideriis, devotum animum subdere, carnalibusque huius mundi factis (in quibus sine fructu laborabat, tanquam in Aegypto lateres sub dura dominatione diaboli faceret), audita voce Domini dicentis, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam [Matth. XI, 28], desertis atque abiectis sub levem Christi sarcinam currere: recordetur ergo unusquisque vestrum quemadmodum omnia saecularia impedimenta cesserunt, dissuadentium [Er. et Lov., dissidentium et dissuadentium voces. Am. omittit, et dissuadentium. Mss. vero non habent, dissidentium et.] voces aut erumpere non ausae sunt, aut considerato Christi nomine per omnes terras exaltato et honorato tremefactae siluerunt. Ergo, Mare vidit et fugit: ut tibi sine contradictione ad libertatem spiritualem panderetur via.
7 Iordanis autem quemadmodum retrorsum conversus sit, nolo extra vos quaeratis, nolo aliquid mali suspicemini. Increpat enim Dominus quosdam qui dorsum ad eum posuerunt, et non faciem [Ierem. II, 27]. Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore avertitur, tanquam fluvius in mare, labitur in huius saeculi amaricantem malitiam [Tres Mss., amaricantem laetitiam.]. Bonum ergo est illi ut retrorsum convertatur, fiatque illi Deus ante faciem redeunti, quem sibi a tergo posuerat; et fiat illi retro mare huius saeculi, quod sibi ante faciem, cum illuc laberetur, effecerat; et sic obliviscatur ea quae retro sunt, ut in ea quae ante sunt extendatur [Philipp. III, 13]: quod iam converso utile est. Namque antequam convertatur, si ea quae retro sunt obliviscitur, Deum obliviscitur; quia ipsum retro fecerat, ad quem dorsum posuerat: et si in ea quae ante sunt extenditur, in saeculum extenditur; quia ipsum sibi ante faciem posuerat, quo avidus irruebat. Iordanis ergo illos significat, qui gratiam Baptismi perceperunt; et sic Iordanis convertitur retrorsum, cum illi convertuntur ad Deum, ut eum iam retro non habeant, sed revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformentur a gloria in gloriam [II Cor. III, 18].
8 Montes gestierunt velut arietes: fideles dispensatores verbi veritatis sancti Apostoli, sancti Evangelii praedicatores. Et colles velut agni ovium. Hi sunt quibus dicitur, In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui: hi sunt quibus dicitur, Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo [I Cor. IV, 15, 14]: hi sunt de quibus dicitur, Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII, 1]. Attendite per omnes terras, qui nostis ista mirari, et gaudere atque cantare Domino Deo vestro; attendite ista compleri per omnes gentes, quae ante tam longa tempora figurate gesta atque praedicta sunt.
9 Interrogate et dicite, 'Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, sicut agni ovium?' Quid est, o saeculum, quod tua impedimenta cesserunt? quid est, o tot millia toto orbe fidelium, huic mundo renuntiantium, quod ad vestrum Dominum convertimini? Quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Euge, bone serve, quoniam in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam? quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 21, 34]?
10 [vers. 7.] Respondebunt vobis haec omnia, vosque ipsi respondebitis vobis: A facie Domini commota est terra, a facie Dei Iacob. Quid est, a facie Domini; nisi eius praesentia qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Id. XXVIII, 20]? Commota est enim terra; sed quia male pigra remanserat, commota est, ut solidius firmaretur a facie Domini.
11 [vers. 8.] Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Seipsum enim et quamdam suam duritiam liquefecit ad irrigandos fideles suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]; quia prius, cum ignoraretur, durus videbatur. Inde illi turbati sunt, et non exspectaverunt donec Scripturis apertis influeret atque inundaret in eos, qui dixerunt, Durus est hic sermo, quis potest eum audire [Id. VI, 61]? Ista petra, ista duritia conversa est in stagna aquarum, et ista rupes in fontes aquarum, cum resurgens exposuit eis, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, quia sic oportebat Christum pati [Luc. XXIV, 26 ] [et 27]; et misit Spiritum sanctum, de quo dicebat, Si quis sitit, veniat et bibat [Ioan. VII, 37]. IN PSALMUM CXIII ALTERUM.
12 [vers. 1.] Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Gratia quippe ista erumpentis aquae de petra (petra autem erat Christus [I Cor. X, 4], non quasi operibus praecedentibus data est, sed miserante illo qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Etenim Christus pro impiis mortuus est [Id. V, 6], ne ullam suam homines, sed nominis Dei quaererent gloriam.
13 [vers. 2.] Super misericordia tua, inquit, et veritate tua. Haec duo, misericordiam et veritatem, advertite in sanctis Scripturis quam sibi saepe iungantur. In sua quippe misericordia vocavit impios, et in veritate iudicat eos qui vocati venire noluerunt. Nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum? In novissimo enim apparebit misericordia eius et veritas, quando signum Filii hominis apparebit in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, nec dicent, Ubi est Deus eorum? cum eis non adhuc credendus praedicatur, sed iam tremendus ostenditur.
14 [vers. 3.] Deus autem noster in coelo sursum. Non in coelo, ubi solem et lunam vident, opera Dei quae colunt; sed in coelo sursum, quod transgreditur omnia corpora coelestia et terrestria. Nec sic est in coelo Deus noster, quasi subtracto coelo ruinam sine sede formidet. In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Nec indiget operibus suis, tanquam in eis collocetur, ut maneat; sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia quaecumque voluit fecit in coelis et in terra: neque enim iam eum portabant, ut ab eo fieri possent; quando, nisi fierent, eum portare non possent. Ergo in quibus est ipse, tanquam indigentia continet, non ab eis tanquam indigens continetur. Sive sic intelligatur, In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit, vel in superioribus, vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne quis de operum meritis glorietur: quia sive montes gestiant velut arietes, sive colles velut agni ovium; a facie Domini commota est terra, ne in terrenis sordibus perpetuo remanerent.
Augustinus HOME

bke13.51r

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 113, SERMO II. De altera parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik