monumenta.ch > Augustinus > 111
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM CXII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXI. SERMO AD POPULUM.

1 Credo quod attendistis, fratres, huius titulum psalmi, memoriaeque mandastis. Conversio, inquit, Aggaei et Zachariae. Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam, quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura, maximeque Matthaeus evangelista testatur [Matth. I, 17]: eversi autem templi renovatio secundum sancti Ieremiae prophetiam, ex illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur [Ierem. XXV, 12; et XXIX, 10]: qui cum complerentur, sub Dario rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum est, pertinere videtur [I Esdr. I, V] [Agg. I; Zachar. I]. Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque inde in gratiam spiritualis intellectus extenditur, habitat cogitatione in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cuius caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis angularis, de quo beatus Petrus dicit: 'Ad quem accedentes [Sic Mss. At Edd., mysterium] lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et vos ergo tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptas Deo per Iesum Christum: quia continet Scriptura, Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur' [I Petr. II, 4-6]. Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus, spiritualiter intelligat templi renovationem ex ruina vetere quae in Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est [I Cor. XV, 49], quo possimus post omnes saeculi huius aetates tanquam post septuaginta annos, qui mystico perfectionis numero praesignantur, et tanquam post captivitatem longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna immortalitate solidari. Spiritualem quippe Ierusalem, non magis Iudaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit Apostolus, 'Iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini in spiritu' [Ephes. II, 19-22]. Hoc est templum Dei, ad quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui rursus idem apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Quisquis igitur se ad opus huius coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis, tanquam lapidem vivum ab huius mundi ruinosa labe convertit; intelligit titulum Psalmi, intelligit conversionem Aggaei et Zachariae. Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae [Sic plerique Mss. At Edd., verbum.]. Erit enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cuius initium est timor Domini [Prov. I, 7]: inde ergo incipiat, quem coaedificat ista conversio.
2 [vers. 1.] Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer iudicat, quantum iste proficiat in mandatis eius: quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Iob dicit [Iob VII, 1]. Et iterum scriptum est: 'Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem' [Sap. IX, 15]. Qui autem diiudicat nos, Dominus est: nec ante tempus iudicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 4 ] [et 5]. Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis eius: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec iam desperare debet, quoniam in mandatis eius volet nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14].
3 [vers. 2, 3.] Inde, Potens in terra erit semen eius. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus [Galat. VI, 9]: et iterum, Hoc autem, inquit [Sic Mss. At Edd., utilis.], qui parce seminat, parce et metet [II Cor. IX, 6]. Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum [Luc. XIX, 8], sed et vidua duobus minutis [Marc. XII, 42], et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur, id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura [Psal. LXXII, 1-14]. At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in domo eius. Domus enim eius, cor eius est; ubi, Deo laudante [Duo Mss., fideiussorem dote. Tres, fide mea, omisso dic. Corb. Ms., fide duc me: melius, fidedic; ut infra, col. 599, circa finem n. 24.], opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Huius enim iustitia manet in saeculum saeculi: ipsa eius gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit [Luc. XVI, 19-24].
4 [vers. 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo suo, praeponentes eius voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc autem lucem in Domino [Ephes. V, 8]. Misericors et miserator et iustus Dominus Deus. Delectat quod misericors et miserator, sed terret fortasse quod iustus Dominus Deus. Nulla desperatione formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis eius voles nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim iustus est Dominus Deus, ut iudicium illi sine misericordia faciat, qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]: Suavis autem vir qui miseretur et commodat; non eum emovet Deus ex ore suo, tanquam insuavem. Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37, 38]. In eo quod dimittis, ut dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi, commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; sic in isto versu arbitror esse distincta, Suavis vir qui miseretur et commodat. Ne pigri ad haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed attende quod scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem [Prov. XVI, 32]. Divitias quaerit qui non vult dare pauperibus; attende quod scriptum est: Habebis thesaurum in coelo [Matth. XIX, 21]. Non ergo eris inglorius ignoscendo; quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille superior, Gloria et divitiae in domo eius.
5 Qui haec itaque facit, Disponet sermones suos in iudicio. Facta ipsa sermones sunt quibus in iudicio defendetur; quod ei non erit sine misericordia, quia et ipse fecit misericordiam. Quoniam in aeternum non commovebitur: qui ad dexteram segregatus audiet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera misericordiae commemorantur. Audiet ergo, Venite, benedicti Patris mei; quia generatio rectorum benedicetur. Sic, In memoria aeterna erit iustus: et ab auditu malo non timebit; quod dici audiet iis qui a sinistris erunt, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41].
6 Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Iesu Christi; labores patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: Paratum est cor eius sperare in Domino. Neque ullis tentationibus frangitur: Confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec videat super inimicos suos. Inimici eius hic videre bona voluerunt, et cum eis invisibilia promitterentur, dicebant: Quis ostendet nobis bona [Psal. IV, 6]. Confirmetur ergo cor nostrum, nec commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI, 13].
7 Sed magnum est, confirmatum habere cor et non commoveri, cum illi gaudent qui amant quod vident, et insultant ei qui quod non videt sperat: et non commovebitur donec videat et ipse, non deorsum quod inimici eius, sed sursum super inimicos suos, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus eum [I Cor. II, 9]. Quanti valet hoc quod non videtur, et emitur tanti quantum quisque habere potuerit! Propter hoc et ille sparsit, dedit pauperibus: non videbat, et emebat; sed ille thesaurum servabat in coelo, qui esurire et sitire in pauperibus dignabatur in terra. Non mirum est igitur si Iustitia eius manet in saeculum saeculi: custode illo qui condidit saecula. Cornu eius exaltabitur in gloria: cuius humilitas a superbis contemnebatur.
8 [vers. 10.] Peccator videbit, et irascetur: sera illa scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam irascetur cui magis quam sibi, cum dicet: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? videns cornu eius exaltari in gloria, qui sparsit et dedit pauperibus. Dentibus suis frendet, et tabescet: quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit [Plerique Mss., dicant.], et virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc poenitebit, cum desiderium peccatorum peribit: nullo succedente solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tanquam umbra [Sap. V, 8, 9], cum feno arescente flos decidet. Verbum autem Domini quod manet in aeternum [Isai. XL, 8], sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum miserorum perditioni superridebit.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.48v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM CXII.
monumenta.ch > Augustinus > 111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik