Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVI.
1 | Psalmus iste miserationes Dei commendat nobis, probatas in nobis, et ideo expertis est dulcior. Et mirum si potuerit suavis esse cuilibet, nisi illi qui id quod in isto psalmo audit, in se didicit. Non tamen uni alicui vel duobus, sed populo Dei conscriptus est, et ad se agnoscendum tanquam in speculo propositus. Cuius titulus non nunc tractandus est: est enim, Alleluia, et bis Alleluia. Quod nobis cantare certo tempore solemniter moris est, secundum Ecclesiae antiquam traditionem: neque enim et hoc sine sacramento certis diebus cantamus. Alleluia certis quidem diebus cantamus, sed omni die cogitamus. Si enim hoc verbo significatur laus Dei, etsi non in ore carnis, certe in ore cordis, Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Quod autem non semel, sed bis habet Alleluia titulus iste, non huius psalmi proprium est, sed et alius superior sic habet. Et quantum apparet ex eius textu, cantatus est ille de populo Israel; cantatur autem iste de universa Ecclesia Dei diffusa toto orbe terrarum. Forte non immerito bis habet Alleluia: propter quod clamamus et Abba, Pater. Cum aliud nihil sit Abba, quam Pater: non tamen frustra dixit Apostolus, In quo clamamus, Abba, Pater [Rom. VIII, 15]: nisi quia unus quidem paries veniens ad lapidem angularem, clamat, Abba; alius ex alio latere clamat, Pater; in illo utique lapide angulari, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14, 20]. Videamus ergo hic quid admoneamur, et unde gratulemur, et unde gemamus, et unde auxilium postulemus; unde deseramur, unde nobis subveniatur; quid simus per nos, quid per misericordiam Dei; quomodo nostra superbia conteratur, ut illius gratia glorificetur. Unicuique hominum quod dicturus sum, si fieri potest, occurrat in se. Loquor autem hominibus qui ambulant viam Dei, et constituti sunt in aliquo provectu spirituali: unde si qui forte propter hoc minus me intelligunt, inveniant ubi sint, et proficiendo ad intellectum festinent. Non autem arbitror deserturum Deum conatum nostrum, ut ad omnes perveniat quod loquimur, sive expertos, sive inexpertos, ut experti approbent, inexperti desiderent, et omnibus suavis sit disputatio mea: quae primum Domino suavis erit, si veridica erit; veridica autem erit, si non mihi a me, sed ab illo erit. Sic coepit Psalmus. |
2 | [vers. 1.] Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia eius. Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus [I Petr. II, 3], Confitemini Domino, quoniam suavis est: si gustastis aviditate, confessione eructate. In saeculum enim misericordia eius, id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, in saeculum, quia et in nonnullis Scripturae locis, in saeculum, id est, quod Graece εἰς αἰῶνα dicitur, in aetornum intelligitur. Neque enim misericordia eius ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec eius misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum. |
3 | [vers. 2-9.] Dicant qui redempti sunt a Domino. Redemptus quidem videtur et populus Israel de terra Aegypti, de manu servitutis, ex laboribus infructuosis, ex operibus luteis: videamus tamen utrum ipsi sint qui haec dicunt, qui ab Aegypto liberati sunt a Domino. Non ita est. Sed qui sunt isti? Quos redemit de manu inimicorum. Adhuc potest quisque et illos accipere redemptos de manu inimicorum, hoc est, Aegyptiorum. Proprie exprimantur qui sint propter quos haec vult psalmus iste cantari. De regionibus congregavit eos. Possunt esse adhuc regiones Aegypti, multae enim etiam unius provinciae regiones sunt. Aperte dicat: Ab oriente et occasu, ab aquilone et mari. Istos ergo iam redemptos intelligimus in toto orbe terrarum. Populus hic Dei de magna et lata Aegypto liberatus, tanquam per mare Rubrum ducitur, ut in Baptismo finiat inimicos. Sacramento enim tanquam rubri maris, Baptismo scilicet Christi sanguine consecrato, insequentes Aegyptii, peccata delentur; et te evadente, nullus qui te premebat, remanet inimicus. Isti ergo dicant haec; et audiamus iam, fratres, (quoniam ducitur iste populus Dei) quid hic agatur in congregatione omnium gentium redempta per Christum: non quasi simul contingant haec quae cantantur, in omnibus, sed in singulis quibusque credentibus; in populo autem illo aliter. Totus enim populus, tota illa gens ex semine Abrahae secundum carnem, tota multitudo domus Israel semel educta est ex Aegypto, semel per Rubrum mare ducta, semel ad terram promissionis perducta; simul enim omnes erant in quibus haec contingebant: Haec autem omnia in figura contingebant in illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Nos vero non simul omnes, sed paulatim singillatimque credentes congregamur in unam quamdam civitatem, et in unum populum Dei; sed in unoquoque nostrum etiam singulo contingunt haec quae scripta sunt, contingunt in populo. Etenim populus de singulis, non singuli de populo: numquid enim unus homo ex populis? Sed populus ex singulis hominibus constat. Quidquid ergo, cum loquor, agnoveris in te, quisquis expertus es, noli cogitando quasi remanere in te, et putare quod in solo te contingit; sed crede ista contingere aut in omnibus, aut prope in omnibus qui veniunt ad hunc populum, et de manu inimicorum pretioso sanguine redimuntur. |
4 | Repetiturus est enim assidue quod cantavimus modo: Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Istos versus, quantum advertere potui, quod potestis et vos, quater repetit; in quo numero, quantum Domino adiuvante scrutari valuimus, significat nobis quatuor quasdam tentationes, ex quibus nos liberat cui confitentur suae miserationes. Fac enim hominem primo nihil quaerentem, secundum vitam veterem seductoria securitate viventem, nihil putantem aliud esse post hanc vitam quandoque finiendam; negligentem quemdam et socordem, obrutum cor habentem illecebris mundi, et mortiferis delectationibus consopitum: ut excitetur iste ad quaerendam gratiam Dei, ut fiat sollicitus, et tanquam de somno evigilet, nonne manus Dei excitat eum? Sed tamen a quo sit excitatus, ignorat. Incipit autem esse iam Dei , cum cognoverit veritatis fidem. Sed antequam cognoscat, dolet errorem suum. Invenit enim se in errore, vult cognoscere veritatem, pulsat ubi potest, tentat quod potest, vagatur qua potest, famem etiam patitur ipsius veritatis. Prima ergo tentatio est erroris et famis. Ubi in hac tentatione fatigatus exclamaverit ad Deum, perducitur ad viam fidei, unde incipiat pergere ad civitatem quietis. Perducitur ergo ad Christum, qui dixit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. |
5 | Cum ergo ibi fuerit, iam sciens quid observare debeat, nonnunquam multum sibi tribuendo, et quasi de suis viribus praesumendo, incipit confligere velle contra peccata, et propter superbiam superari. Invenit ergo se ligatum difficultatibus cupiditatum, et non posse viam propter compedes ambulare: inclusum se sentit difficultate vitiorum; et tanquam muro impossibilitatis erecto, portisque clausis, qua evadat ut recte vivat, non invenit. Iam scit quomodo vivere debeat: prius enim in errore erat, et famem veritatis patiebatur; accepit autem iam cibum veritatis, et positus est in via: audit, Vive bene, secundum quod nosti; antea enim non noveras quemadmodum viveres, modo accepisti et nosti. Conatur, non potest; ligatum se sentit, exclamat ad Dominum. Secunda ergo tentatio est difficultatis in bene operando, sicut illa prima erroris et famis. Exclamat et in hac ad Dominum: liberat Dominus de necessitatibus, rumpit vincula difficultatis, constituit in operatione aequitatis. Incipit ei iam facile esse quod difficile fuerat, abstinere a malis, non adulterare, non furtum facere, non homicidium, non sacrilegium, non alienum concupiscere: facta est facultas quae fuerat antea difficultas. Potuit hoc Dominus sine difficultate praestare; sed si hoc sine difficultate haberemus, largitorem huius boni non agnosceremus. Si enim primitus, cum vellet, posset, et non sentiret adversus se obnitentes cupiditates, nec vinculis suis gravata anima collideretur; suis viribus tribueret quod se posse sentiret, et non confiterentur Domino miserationes eius. |
6 | Post has duas tentationes, primam erroris atque inopiae veritatis, secundam difficultatis bene operandi, tertia tentatio excipit hominem: ei loquor qui iam transiit has duas. Nam istae duae, fateor, multis notae sunt. Quis enim nescit se ab ignorantia venisse ad veritatem, ab errore ad viam, a fame sapientiae ad verbum fidei? Deinde multi luctantur cum difficultatibus vitiorum suorum, et adhuc consuetudine colligati gemunt tanquam in clausura et compedibus. Agnoscunt et istam tentationem, quamvis iam dicant, si forte dicunt: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Nam vide arctissima vincula: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, illa faciatis [Galat. V, 17]. Proinde qui iam est adiutus spiritu, ut quemadmodum noluit esse adulter, sic non sit; quomodo noluit esse fur, sic non sit; et caetera illa omnia, quae volunt homines vincere, et saepe inflexi superantur, ut exclament ad Deum, ut de necessitatibus eorum eruat eos, et inde liberati confiteantur Domino miserationes eius: quisquis ergo talis est, et vicit illas difficultates, et probabiliter iam conversatur inter homines, sine ulla querela malorum morum, excipitur tentatione tertia taedii cuiusdam in mora huius vitae, ita ut aliquando eum nec legere nec orare delectet. Tertia tentatio priori contraria: prius enim periclitabatur fame, postea fastidio. Unde et hoc, nisi de quodam languore animae? Iam non te illicit adulterium, nec tamen delectat Dei verbum. Iam post periculum imperitiae et concupiscentiae, de quibus duobus te evasisse laetaris, vide ne taedium fastidiumque te necet. Non est et ista levis tentatio: agnosce te in illa, et exclama ad Dominum, ut de necessitatibus tuis etiam hic liberet te; et de hac tentatione liberatus cum fueris, confiteantur illi miserationes eius. |
7 | Liberatus autem ab errore, liberatus a difficultate bene operandi, liberatus a taedio fastidioque verbi Dei, fortassis dignus eris cui populus committatur; constituaris in gubernaculis navis, recturus Ecclesiam. Ibi quarta tentatio. Tempestates maris quatientes Ecclesiam, turbant gubernatorem. Denique tres illas tentationes experiri potest omnis pius fidelis in populo Dei; quarta ista nostra est. Quanto enim plus honoramur, tanto plus periclitamur. Metuendum est ne avertat aliquem vestrum a veritate periculum erroris; metuendum est ne vincat unumquemque cupiditas sua, et eligat eam sequi, quam ex eius difficultatibus exclamare ad Dominum; metuendum est ne unicuique vestrum minus sapiat verbum Dei, et fastidio moriatur: tentatio vero gubernandi, tentatio periculorum in regenda Ecclesia nos potissimum tangit. Sed quomodo et vos alieni eritis, si tota navis periclitabitur? Quod ideo dixi, ne in hac quarta tentatione, tanquam nostra propria (ubi opus est ut ab orationibus non desistatis, nam vos primo naufragatis , minus solliciti sitis, et pro nobis minus oretis. Quid enim, fratres, quia ad eadem gubernacula non sedetis, non in eadem navi navigatis? |
8 | Post has quatuor tentationes, quatuor exclamationes, quatuor liberationes, quatuor miserationum dominicarum confessiones, generaliter in hoc psalmo consequenter ipsa commendatur Ecclesia; ut evidentissime noveritis, de qua Psalmus ab exordio loquebatur. Commendatur autem ita ut nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6]: quia ideo ille venit, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant [Ioan. IX, 32]; quia omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur [Isai. XL, 4]. Quo commendato, dicitur aliquid, quod etiam de haereticis intelligatur, quibus tanquam civilibus bellis quatitur Ecclesia; et concluditur Psalmus, quem iam exposui, brevius fortasse quam putabatis. Nam usque adeo me istum totum psalmum aliquantum prolixum exposuisse arbitror, ut iam officium a me non exspectetis disputatoris, sed pene lectoris, si tenetis quae dixi. Puto enim, sunt ante oculos vestros constituta; sed ut melius commendentur, breviter replicentur. Prima tentatio erroris et famis verbi; secunda difficultatis vincendarum concupiscentiarum; tertia taedii atque fastidii; quarta tempestatis et periculorum in gubernandis Ecclesiis: et in his omnibus exclamationes, et liberationes, et miserationum Dei confessiones. Ad extremum ipsius Ecclesiae fit commendatio, quae et salva facta est per gratiam Dei nostri, non per meritum suum: et commemoratur inimicorum afflictio propter superbiam; quibus exstinctis, erecta est Ecclesia: et propter insidias quasdam deminutionis ab haereticis, et detrimentorum quodammodo domesticorum, et ex his circa Ecclesiam divina beneficia; et Psalmi conclusio. Legamus iam magis quam disseramus. |
9 | 'Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari.' Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim, Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et quid illis praestitit, quia errabant? Et deduxit eos in viam rectam. Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant, Et deduscit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Dicite experti inexpertis, iam in via positi, iam ad civitatem inveniendam directi, iam denique a fame et siti liberati: Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis. |
10 | [vers. 10-17.] Vive ergo bene; iam in via positus es, iam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro. Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adiungat: Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini; per superbiam, iustitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere [Rom. X, 3]. Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adiutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut iam corde humiliato discas clamare: 'Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Humiliatum est' ergo 'in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret eos.' Quid ergo restat, nisi quare factum est? 'Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus' [Galat. III, 21, 22]. 'Lex autem subintravit, ut abundaret delictum' [Rom. V, 20]. Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus : clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos. Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. 'Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.' Quare? quas difficultates vicit? 'Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.' Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam iustitiam constituebant, ignorantes Dei iustitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine eius adiutorio, qui de suis solis viribus praesumebant. |
11 | [vers. 18-22.] Sed quod aliud genus restat? Omnem escam abominata est anima eorum. Iam fastidium patiuntur, fastidio languent, fastidio periclitantur: nisi forte putas occidi eos fame potuisse, et non posse fastidio. Vide quid sequatur, cum dixisset, Omnem escam abominata est anima eorum; ne quasi eos putares de satietate securos, non magis videres de fastidio morituros: Et appropinquaverunt, inquit, usque ad portas mortis. Quid ergo restat? Ut quod te delectat verbum Dei, non tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi, in eos qui fastidio periclitantur superbe insilias. Intellige etiam tibi praestitum esse hoc, non a te tibi esse. Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Hoc ergo intelligens, et hoc vitio atque languore periclitans, fac quod sequitur: Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et quia languor erat non delectari: Misit verbum suum, et sanavit eos. Vide quid mali habeat fastidium; vide unde liberat ille, ad quem clamat fastidiens. Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos. Unde? Non de errore, non de fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de corruptela eorum. Quaedam corruptela mentis est, fastidire quod dulce est. Ergo et de hoc beneficio, sicut de caeteris superioribus, Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis. Iam enim ut laudetur, suavis est Dominus. Et enuntient opera eius in exsultatione: non cum taedio, non cum moerore, non cum anxietate, non cum fastidio, sed in exsultatione. |
12 | [vers. 23-31.] Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur, Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Ioannis, ubi interrogans Ioannes quid illae aquae essent, responsum est ei, Populi sunt [Apoc. XVII, 15]. Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur, Dixit, et stetit spiritus procellae. Quid est, stetit? Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu iactat, saevit, et non transit. Dixit enim, et stetit spiritus procellae. Et quid egit iste spiritus procellae? Et exaltati sunt fluctus eius. Ascendunt usque ad coelos, audiendo: descendunt usque in abyssos, timendo. Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos: foris pugnae, intus timores. Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius. Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! Et omnis, inquit, sapientia eorum absorpta est. Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, nisi quod sequitur? 'Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram.' Non stetit in tempestatem, sed in auram. Et siluerunt fluctus eius. Audite de hac re vocem cuiusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: 'Nolo', inquit, 'vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum,' (video omnem sapientiam eius absorptam) 'ita ut taederet nos,' inquit, 'etiam vivere.' Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? 'Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos' [II Cor. I, 8, 9]. 'Et imperavit procellae, et stetit in auram.' Iam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. 'Et siluerunt fluctus eius. Et iucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes eius.' Ubique omnino, ubique confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed miserationes eius. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. |
13 | [vers. 32-38.] Et videte unde dicat, unde omnia ista praelocutus sit, unde omnia haec enumeraverit, ubi agantur haec. 'Et exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Et exaltent eum,' hoc est, 'laudent eum:' et laudent eum,' hoc est, 'exaltent eum.' Exaltent, laudent populi et seniores, negotiatores et gubernatores. Quid enim fecit in hac Ecclesia? quid constituit? unde illam eruit? quid ei praestitit? Quemadmodum superbis restitit, humilibus gratiam dedit [Iacobi IV, 6]: superbis, scilicet primo populo Iudaeorum, arroganti et extollenti se de genere Abrahae, et quod illi genti sint credita eloquia Dei [Rom. III, 2]. Non eis haec valebant ad sanitatem, sed ad exaltationem cordis, ad tumorem potius quam ad magnitudinem. Quid ergo fecit Deus, superbis resistens, humilibus dans gratiam; ramos naturales propter superbiam amputans, oleastrum propter humilitatem inserens [Id. XI, 17-24]? quid fecit Deus? Audite haec duo: Deus primo quemadmodum superbis resistat, deinde quemadmodum humilibus det gratiam. Posuit flumina in desertum. Currebant ibi aquae, currebant prophetiae: quaere modo apud Iudaeos prophetam, non invenis. 'Posuit' enim 'flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Posuit flumina in desertum.' Dicant, 'Iam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc' [Psal. LXXIII, 9]. 'Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in sanitas.' Quaeris ibi fidem Christi, non invenis; quaeris prophetam, non invenis; quaeris sacerdotem, non invenis, quaeris sacrificium, non invenis; quaeris templum, non invenis. Quare hoc? Quia, 'Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salinas.' Unde, quo merito? 'A malitia inhabitantium in ea.' Ecce quomodo superbis resistit: audi quomodo humilibus det gratiam. 'Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et habitare fecit illic esurientes.' Quoniam illi dictum est: 'Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec' [Psal. CIX, 4]. Quaeris enim sacrificium apud Iudaeos; non habes secundum ordinem Aaron, quia posuit flumina in desertum: quaeris secundum ordinem Melchisedec; apud illos non invenis, sed per totum orbem celebratur in Ecclesia. A solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini [Psal. CXII, 3]. Et dicit Deus illis quorum flumina posuit in desertum: 'Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo' [Malac. I, 10 ] [et 11]. Ubi erant omnia immunda sacrificia, quando desertum erant, quando squalebant, quando salinae erant omnes gentes; ibi nunc fontes, ibi nunc flumina, ibi nunc stagna aquarum, et exitus aquarum. Ergo superbis restitit, humilibus autem dedit gratiam. Et habitare fecit illic esurientes: quia, Edent pauperes, et saturabuntur [Psal. XXI, 27]. Et constituerunt civitatem habitationis: interim habitationis in spe; quoniam, Qui me audit, inquit, habitabit in spe [Prov. I, 33, sec. LXX]. Et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum frumenti: ad quem gaudet operarius ille qui dicit, 'Non quia quaero datum, sed requiro fructum' [Philipp. IV, 17]. 'Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt deminuta.' Hoc stat. 'Firmum' enim 'fundamentum Dei stat, quia novit Dominus qui sunt eius' [II Tim. II, 19]. Iumenta et pecora dicuntur, in Ecclesia simpliciter ambulantia, sed utilia; non multum docta, sed fide plena. Ergo et spirituales et carnales benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt deminuta. |
14 | [vers. 39-42.] Et pauci facti sunt, et vexati sunt. Unde hoc, de transverso? Imo de interno. Ut enim pauci fierent, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Ideo autem tanquam de his dicit, de quibus antea loquebantur, ut cum intellectu discernantur; quia tanquam de hisdem loquitur, propter communia Sacramenta. Ad populum enim Dei pertinent, etsi non per virtutem, certe per speciem pietatis; de illis enim audivimus Apostolum: In novissimis temporibus instabunt tempora saeva; erunt enim homines seipsos amantes [Id. III, 1, 2]. Primum malum, seipsos amantes; utique sibi placentes. Utinam sibi displicerent, et Deo placerent ; utinam in difficultatibus exclamarent, et a necessitatibus liberarentur. Sed multum de se praesumentes, pauci facti sunt. Manifestum est, fratres; omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt, sed in unitate, dum non separantur ab unitate: cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusus est contemptus super principes. Reprobati enim sunt ab Ecclesia Dei: et magis, quia principes esse voluerunt, ideo contempti sunt, et facti sunt sal infatuatum proiectum foras; ideo conculcatur ab hominibus [Matth. V, 13]. Effusus est contemptus super principes. Et seduxit eos in invio, et non in via. Illi superius in via, illi ad civitatem directi, denique deducti, non seducti: isti autem in invio seducti. Quid est, seduxit eos? Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum [Rom. I, 24]. Hoc est enim, seduxit, donavit illos sibi. Nam si proprie quaeras, ipsi se seducunt. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit [Galat. VI, 3]. Quid est ergo, seduxit eos? Dimisit eos. In invio, et non in via: quomodo enim in via homines qui partem tenent, et totum relinquunt? quomodo in via? Quae est ergo via, aut ubi agnoscitur via? 'Deus,' inquit, 'misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut agnoscamus in terra viam tuam.' In qua terra? 'In omnibus gentibus salutare tuum' [Psal. LXVI, 2, 3]. Utique tales ut minuantur, ut pauci fiant, hinc exeunt; a multitudine unitatis omnes exierunt, sicut paulo ante commemoravi dictum de illis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]. Sed si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant. Quam multi non nostri adhuc quasi intus, et quam multi nostri adhuc quasi foris? Novit Dominus qui sunt eius. Et illi non nostri qui intus sunt, quando occasiones invenerint, exeunt; et illi nostri qui foris sunt, quando occasiones invenerint, redeunt. Illud ergo accipite quod novit Deus, secundum hoc seduxit eos in invio, et non in via. Et quid de illis fecit? Quod dicere coeperam, quod attente audiatis. Potuit illos pati intus semper, sed nos de illis non proficeremus: cum autem separati sunt, et per quaestiones malignas inquietant nos, propositum est nobis ex illis et inquisitionis studium, et timoris exemplum. Unusquisque tremit, cum alterum videt exisse, tanquam ex illius exitu dicatur illi: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat [I Cor. X, 12]. Prosunt ergo quia exeunt: nam si intus essent, et tam mali essent, nihil de illis prodesset. Quid de illis dictum est in quodam psalmo? Congregatio taurorum, id est cervicatorum et superborum; congregatio taurorum inter vaccas populorum. Vaccas dicit seductiles animas, quae facile consentiunt seductoribus tauris. Sed quare hoc? Ut excludantur hi qui probati sunt argento [Psal LXVII, 31]. Quid est, ut excludantur? Ut appareant, ut emineant illi qui sunt probati in eloquio Dei. Cum enim respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur Catholici ex utilitate. Hanc sententiam plane Paulus expressit: 'Oportet enim,' inquit, 'haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis' [I Cor. XI, 19]. Oportet et tauros seducentes esse, 'ut qui probati sunt argento,' manifesti sint, hoc est, 'excludantur.' Quid est, 'argento probati? Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum' [Psal. XI, 7]. Quicumque sunt probati in hoc argento, id est in eloquio Domini, non possunt plene exserere hoc argentum, nisi quaestionibus inquietati haereticorum. Et hic attendite quia non praetermissum est: ecce effusus est contemptus super principes, super illos tauros. Quare contempti sunt? Aliud annuntiantes. Quid sunt contempti? Anathematizati. Quisquis enim vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quid tam contemptum quam sal infatuatus, qui foras proiectus conculcatur? Et videte si non principes sunt; ipsum Paulum audite: Licet si nos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit [Galat. I, 8, 9]. Principes sunt, docti sunt, magni sunt, lapides pretiosi sunt. Quid adhuc dicturus es; numquid angeli sunt? Et tamen, 'etsi angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit:' quia et ipse diabolus angelus de coelo lapsus est. 'Effusus est' ergo 'contemptus super principes. Et adiuvit pauperem a mendicitate.' Quid est hoc, fratres, Contempti sunt principes, et adiutus est pauper? Abiecti sunt superbi, et instructus est humilis. Hoc fecit, et hoc faciendo adiuvit pauperem a mendicitate. Mendicus est ille, nihil sibi tribuens, totum de misericordia Dei exspectans; ante ianuam Dominicam quotidie clamat, pulsans ut aperiatur ei, nudus et tremens ut vestiatur, oculos in terram deiiciens, et pectus tundens. Istum mendicum, hunc pauperem, hunc humilem adiuvit Deus plurimum, etiam de ipsa separatione haereticorum; quia pauci tacti sunt, et vexati sunt, et seducti in invio et non in via. Denique quid postea ex illis deminutis, seductis, paucis factis, vexatis, in adiuto paupere quid fit? Et posuit sicut oves familias. Quasi unum pauperem et unum mendicum intelligebas, de quo dixit, Et adiuvit pauperem a mendicitate: pauper iste multae familiae sunt, pauper iste multae plebes sunt; multae Ecclesiae una Ecclesia, una plebs, una familia, una ovis est. Et posuit sicut oves familias. Magna mysteria ista, magna sacramenta, quam profunda, plena mysteriorum; quam dulciter inventa, quia diu latentia. Ergo, Videbunt recti, et iucundabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. Iniquitas illa garriens contra unitatem, et cogens manifestari veritatem, convicta oppitabit os suum. |
15 | [vers. 43.] 'Quis sapiens? et custodiet haec, et intelliget miserationes Domini.' Videte quo fine clausit: 'Quis sapiens? et custodiet haec.' Et quid custoditurus est sapiens? Id est, si pauper sit, custodit; si non sit dives, id est, non sit superbus, non sit inflatus, custodit haec. Quare enim custodit haec, Quia intelliget miserationes Domini: non merita sua, non vires suas, non potentiam suam; sed miserationes Domini, qui errantem et egentem in viam deduxit et pavit; qui pugnantem adversus difficultatem peccatorum, et colligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; qui fastidientem verbum Dei, et taedio quodam pene morientem, missa medicina verbi sui recreavit; qui periclitantem inter naufraga et procellosa discrimina, mari placato ad portum perduxit: qui eum denique constituit in eo populo, ubi humilibus dat gratiam, non in illo ubi superbis resistit; et fecit eum suum, ut intus manens multiplicaretur, non ut foras exiens minueretur. Hoc vident recti, et iucundantur. Omnis ergo iniquitas oppilabit os suum, et qui est sapiens, custodiet haec. Unde custodiet? Per humilitatem, intelligendo miserationes Domini; quia ubique dictum est, Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. |