Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CIV.
1 | [vers. 1.] Psalmus centesimus quartus, primus est in eis quibus praenotatur Alleluia. Cuius verbi, vel potius duorum verborum, interpretatio est, Laudate Deum. Et ideo inde coepit: Confitemini Domino, et invocate nomen eius. In laude enim intelligenda est ista confessio, sicut est, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]. Praemissa enim laude, invocatio sequi solet, ubi desideria precator alligat : unde et ipsa oratio dominica habet a capite brevissimam laudem, quod est, Pater noster qui es in coelis [Matth. VI, 9]. Tunc quae petuntur, deinceps consequuntur. Unde et alibi in psalmo dicitur: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum [Psal. LXXIV, 2]. Quod alibi est planius: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero [Psal. XVII, 4]: ita et hic, Confitemini, inquit, Domino, et invocate nomen eius; quod tale est, ac si diceret, Laudate Dominum, et invocate nomen eius. Exaudit quippe invocantem, quem laudantem videt: laudantem videt, quem probat amantem. Et in quo voluit Dominus boni servi amorem circa se ostendi maxime, nisi in eo quod illi ait, Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]? Unde et hic sequitur, Annuntiate inter gentes opera eius; vel potius, ut de graeco ad verbum exprimatur, quod et alii latini codices habent, Evangelizate in gentibus opera eius. Quibus hoc dicitur, nisi Evangelistis in prophetia? |
2 | [vers. 2, 3.] Cantate ei, et psallite ei. Verbo et opere laudate: ore quippe cantatur; psalterio autem, hoc est manibus, psallitur. Narrate omnia mirabilia eius: laudamini in nomine sancto eius. Possunt hi duo versus ex duobus verbis superioribus dicit non absurde videri: ut quod ait: Narrate omnia mirabilia eius, referatur ad id quod dictum est, Cantate ei; quod vero sequitur, Laudamini in nomine sancto eius, referatur ad id quod dictum est, Et psallite ei: illud scilicet ad verbum bonum, quo cantatur ei, et narrantur omnia mirabilia eius; illud autem ad opus bonum, quo psallitur ei, ne velit quisque de opere bono tanquam in sua virtute laudari. Ideo cum dixisset, Laudamini, quod utique bene operantes merito possunt; addidit, in nomine sancto eius: ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Qui ergo non sibi, sed ei volunt psallere, caveant facere iustitiam suam coram hominibus, ut videantur ab eis; alioquin mercedem non habebunt apud Patrem, qui in coelis est [Matth. VI, 1]: sed luceant opera eorum coram hominibus, non eo fine ut ipsi videantur ab eis, sed ut videant bona opera eorum, et glorificent Patrem eorum, qui in coelis est [Matth. V, 16]. Hoc est laudari in nomine sancto eius. Unde et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et iucundentur [Psal. XXXIII, 2, 3]. Quod et hic quodammodo sequitur, Laetetur cor quaerentium Dominum: sic enim mites iucundantur, qui non amaro zelo eos iam bene operantes aemulantur. |
3 | [vers. 4.] Quaerite Dominum, et confortamini. Hoc enim de graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum videatur: unde et alii codices habent, confirmamini; alii, corroboramini. Et quippe dicitur, Fortitudo mea [Psal. XVII, 2]; et, Fortitudinem meam ad te custodiam [Psal. LVIII, 10]: ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad videndum, Accedite ad eum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 5]; hoc est ad faciendum, Quaerite Dominum, et corroboramini. Quaerite, inquit, faciem eius semper. Quae est facies Domini, nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum est enim, Sicut stipulam ante faciem venti [Psal. LXXXII, 14]; et, Sicut fluit cera a facie ignis [Psal. LXVII, 3]. Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum praesentiam volens intelligi, quarum nominat faciem. Sed quid est, Quaerite faciem eius semper? Scio quidem quia mihi adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]; sed si semper quaeritur, quando invenitur? An semper dixit, in tota vita ista qua hic vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus quaerendus est? Iam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non diceretur, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas [Isai. LV, 6, 7]. Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non diceretur, 'Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus' [Rom. VIII, 25]: et quod Ioannes ait, 'Scimus quia cum appruerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est' [I Ioan. III, 2]. An forte etiam cum facie ad faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti alicui, Non te quaero; id est, non te diligo. Ac per hoc qui diligitur, etiam praesens quaeritur, dum charitate perpetua, ne fiat absens, agitur . Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt, sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit esse praesentem. Et nimirum hoc est, Quaerite faciem eius semper, ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi. |
4 | [vers. 5.] Iam deinceps temperat se laudator iste ardens, et ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem temporabilus Dei mirabilibus nutriens. Mementote, inquit, mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Qui locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset, cum dixisset, Ego sum qui sum, et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos: quod ex quantulacumque particula rara mens capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam misericorditer temperavit, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum [Exod. III, 14, 13]. Ubi intelligi voluit, et illos quorum se Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a parvulis posset: ut, Ego sum qui sum, illi pro captu intelligerent, qui grandibus viribus charitatis nossent quaerere faciem eius semper. Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere, Mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. |
5 | [vers. 6, 7.] Et quibus dicitur? Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius. Vos semen Abraham, vos filii Iacob, mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum secundum carnem, et non intelligeret magis esse semen Abrahae filios promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum Gentibus loqueretur, 'Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes' [Galat. III, 29]; sequitur et dicit, 'Ipse Dominus Deus noster; in omni terra iudicia eius.' Hoc dicitur per Isaiam ad Ierusalem liberam, matrem nostram: Et qui eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur [Isai. LIV, 5]. An Iudaeorum Deus tantum? Absit [Rom. III, 29]. Ipse Dominus Deus noster; in omni terra iudicia eius: quia in omni terra Ecclesia eius, ubi praedicantur iudicia eius. Quid ergo ait in alio psalmo: 'Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et iudicia sua non manifestavit eis' [Psal. CXLVII, 19, 20]. Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intelligi pertinentem ad semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in ea dicuntur omnes gentes, ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra istam nulli genti manifestavit iudicia sua: quoniam qui ea non crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non sunt; quia nisi credant, non intelligent. |
6 | [vers. 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui. Alii codices habent, in aeternum; quod ex ambiguo graeco factum est. Sed si in hoc saeculum intelligendum est, non in aeternum; quomodo exponens cuius testamenti memor fuerit, adiungit et dicit: Verbi quod mandavit in mille generationes? Quod adhuc cum aliquo fine potest intelligi; sed deinde dicit: 'Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac; et statuit illud Iacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum.' Ubi nullus est ambiguitatis locus: αἰώνιον quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi αἰώνιον aeternale dixerunt. Nisi forte quia αἰῶνα familiarius interpretantur saeculum, αἰώνιον non aeternum, sed saeculare interpretari velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco Testamentum Vetus intelligendum est, propter terram Chanaan; sic enim sermo contexitur, 'Et statuit illud' ipsi 'Iacob in praeceptum, et' ipsi 'Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaan , funiculum haereditatis vestrae:' quomodo intelligendum est aeternum, cum terrena illa haereditas aeterna esse non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum aboletur. Mille vero generationes, nec aeternum videntur aliquid significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam Graeci γενεάν dicunt; quam minimam quidam quindecim annis terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam, usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum millibus hoc saeculum extendi? |
7 | Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intelligendum, quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam, 'Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Iacob Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos de terra Aegypti' [Ierem. XXXI, 31, 32]: sed testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Galat. III, 5, 6]: Denique cum dixisset, Memor fuit in saeculum testamenti sui; quod in aeternum intelligere debemus, testamenti scilicet iustificationis et haereditatis aeternae, quam fidei promisit Deus: Verbi, inquit, quod mandavit in mille generationes. Quid est, mandavit? Quod enim ait, Tibi dabo terram Chanaan, non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem quod facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut iustus ex fide vivat [Rom. I, 17]; et huic fidei haereditas aeterna promittitur. Mille ergo generationes, propter numeri perfectionem, pro omnibus intelligendae sunt; id est, quamdiu generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. Quod disposuit, inquit, ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Iacob, id est ipsi Iacob, in praeceptum. Ipsi sunt tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus nominat in Testamento Novo, ubi dicit: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum [Matth. VIII, 11]. Ista est haereditas aeterna. Nam et hic, ubi ait, Statuit illud Iacob in praeceptum; manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: Hoc est opus Dei, Dominus ait, ut credatis in eum quem ille misit [Ioan. VI, 29]. Hoc ergo verbum quod mandavit, memor in aeternum testamenti sui, hoc est, verbum fidei quod praedicamus [Rom. X, 8], statuit illud ipsi Iacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, id est, quod ex ipso verbo et praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. Dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Quomodo ergo est hoc aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra promissionis, terra fluens lac et mel [Exod. III, 8, 17]. Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 8]; ad quam non omnes homines pertinent: non enim omnium est fides [II Thess. III, 2]. Ideo addidit, Funiculum haereditatis vestrae. Unde in alio psalmo, semel Abrahae, quod est Christus, intelligitur loqui, ubi dicit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi [Psal. XV, 6]. Cur autem dicta sit terra Chanaan, interpretatio huius nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur Humilis. Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum [Gen. IX, 25], hinc est etiam servilis timor. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum [Ioan. VIII, 35]. Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae. Consummata enim charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18], ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est, Et ipsi Israel in testamentum aeternum. |
8 | [vers. 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum sanctorum veritate notissimam. Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres habitaverunt Abraham, Isaac et Iacob, antequam eam acciperent haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea. Nonnulli autem codices habent, non, paucissimi et incolae; sed, paucissimos et incolas. Ubi apparet eos qui ista ita interpretati sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus, In eo esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea . Quod autem ait graecus, In eo esse illos, hoc est latine, Cum essent: quod verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim dicat, Cum essent paucissimos? sed, Cum essent paucissimi. |
9 | [vers. 13-15.] 'Cum' ergo 'essent numero breves,' vel, 'numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.' Repetitio est eius quod dixerat, 'de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere eis:' id est, non permisit. Graeca autem locutio est, nocere illos; latina vero, nocere illis. Et corripuit pro eis reges. Nolite, inquit, tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris eius historiae non legantur, tamen intelligenda sunt vel latenter dicta, sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis, vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae [Gen. XII, 17-20] [Gen. XX, 3], et rex alius ne noceret Isaac [Gen. XXVI, 8-11], et alii ne nocerent Iacob [Gen. XXXI-XXXIII]; cum essent paucissimi et incolae, antequam ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Iacob: quod intelligitur in eo commemoratum, quod ait, Transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed quia occurrebat quaerere, antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt, secutus adiunxit, Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
10 | Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati, antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et reges Iudae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Unde ergo illi iam tunc christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de illis intelligendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, iam tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus ante illos: quod et Iudaeis respondit, dicens, Antequam Abraham fieret, ego sum. Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius, tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: Abraham concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 58, 56]. Non enim quisquam praeter istam fidem quae est in Christo Iesu, sive ante eius incarnationem, sive postea, reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. |
11 | [vers. 16.] Deinde iam narrare incipit quomodo factum sit ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum. 'Et vocavit,' inquit, 'famem super terram; omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph.' Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed non sunt negligenter praetereundae Scripturarum sanctarum locutiones. Vocavit, inquit, famem super terram: quasi fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus. Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum; sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo, Vocavit famem? An forte ista mala quae patiuntur homines, habent quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit immissione per angelos malos Deum homines afflixisse , non utique errante iudicio), et hoc est forte, Vocavit famem, id est angelum propositum famis, et eius rei nomine cuius est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque Pallorem. An quod est credibilius, Vocavit famem, intelligendum est, Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc appellare quod dicere; hoc dicere, quod iubere? Nam ille vocavit famem, qui vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt . Nec ibi Apostolus dixit, Qui vocat ea quae non sunt, ut sint; sed, tanquam sint [Rom. IV, 17]. Apud Deum quippe iam factum est quod eius dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur, Qui fecit quae futura sunt [Isai. XLV, 11, sec. LXX]. Et hic quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset quae iam fuerat in eius occulta gubernatione disposita. Denique quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec suit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec inusitata locutio est: contrivit enim dixit, pro eo quod est, consumpsit. |
12 | [vers. 17.] Misit ante eos virum. Quem virum? Ioseph. Quomodo misit? In servum venundatus est Ioseph. Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Ioseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei. |
13 | [vers. 18, 19.] Contexit deinde narrationem, commemorans quae pertulerit Ioseph in humilitate sua, et quomodo fuerit sublimatus. Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius. Compedes quidem accepisse Ioseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum autem quod dicit pertransisse animam eius, tribulationem durae necessitatis accipimus: non enim corpus, sed animam dixit. Talis enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam: 'Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes [Luc. II, 34, 35]. Passio quippe Domini, quae multis ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam eius matrem graviter carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero tribulatione fuit Ioseph, donec veniret verbum eius, quo fuerat interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam illi de somniis eius futura praediceret [Gen. XLI]. Sed quoniam dixit, donec veniret verbum eius, ne omni modo eius sic intelligeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret; continuo subiecit, Eloquium Domini inflammavit eum: vel, quod magis de graeco expressum alii codices habent, Eloquium Domini ignivit eum; ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est, Laudamini in nomine sancto eius. Eloquium Domini ignivit eum. Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis linguae divisae velut ignis [Act. II, 3]: et Apostolus dicit, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. A quo igne discedunt, de quibus dicitur: Refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]. |
14 | [vers. 20-22.] Denique sequitur, Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Ipse est rex, qui princeps populorum: solvit compeditum, dimisit inclusum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret. Graecus habet, Et seniores eius sapientiam doceret. Quod omnimodo ad verbum ita dici posset: Erudiret principes eius sicut semetipsum, et seniores eius sapientes faceret: πρεσβυτέρους enim habet, quos dicere solemus seniores, non γέροντας, id est senes; σοφίσαι autem, quod uno verbo latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae σοφία graece dicitur, non a prudentia, quae φρόνησις appellatur. Neque hoc tamen legimus in illa sublimitate Ioseph, sicut nec compedes in eius humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores redderet, curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia, quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus, rebus futuris illa narratione significandis sufficere iudicata sunt. |
15 | [vers. 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham. Quod est Israel, hoc est Iacob; et quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cuius primitivus fuit Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus codicibus hoc loco legitur Chanaan, emendandum est. Melius autem interpretatum est, accola fuit, quam, sicut alii codices habent, inhabitavit: quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod est et superius, ubi dictum est, Paucissimi et incolae in ea. Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam ostendit. Ecce quomodo transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum. Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum, merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo potest intelligi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum futurum erat seminis eorum? |
16 | [vers. 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta sunt. Et auxit, inquit, populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos eius. Etiam hoc totum breviter propositum est, ut quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui, metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu eius obrueret. |
17 | [vers. 25.] Quod ergo breviter positum est, Firmavit populum suum super inimicos eius, velut quaereremus quomodo factum sit; incipit dicere, donec etiam id narrando determinet. Et convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Numquidnam intelligendum est, vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat? an peccatum non est, vel parvum peccatum est, odisse populum Dei, et dolum facere in servos eius? Quis hoc dixerit? Numquid ergo istorum tam gravium peccatorum auctor est Deus, qui nullius vel levissimi peccati auctor credendus est? Quis sapiens, et intelliget haec [Psal. CVI, 43]? Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene utitur etiam malis, vel angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi vitio suo mali sint, ille de malo eorum bene facit. Non enim antequam odissent populum eius boni erant; sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. In eo ergo quod populum suum multiplicavit, hoc beneficio suo malos ad invidendum convertit. Invidia est enim odium felicitatis alienae. Sic ergo convertit cor eorum, ut per invidentiam odissent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo, cor illorum sponte malum convertit ad odium. Non enim rectum cor pervertit, sed sponte perversum ad odium populi, ubi eo malo bene uteretur, convertit; non illos malos faciendo, sed istis bona, quibus mali facillime possent invidere, largiendo. Quo illorum odio, et ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui, quae nobis est utilis, quomodo sit usus, consequentia docent: quae in eius laude commemorantur, cum cantatur Alleluia. |
18 | [vers. 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Sufficeret, quem elegit; sed nihil in eo quaerendum est, quod additum est, ipsum. Locutio Scripturarum est, sicuti est, In qua habitabunt in ea [Num. XIII, 20] [et Levit. XVIII, 3, sec. LXX]: qua locutione divinae paginae plenae sunt. |
19 | [vers. 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Non ita debemus accipere, verba signorum et prodigiorum, quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia, id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicuius significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum. Posuit in eis, id est, fecit per eos. |
20 | [vers. 28.] Misit tenebras, et obscuravit. Scriptum est et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent, Et exacerbaverunt sermones eius; alii vero, Et non exacerbaverunt sermones eius: sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire. Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid enim facilius intelligitur quam id quod dictum est, Et exacerbaverunt sermones eius, utique contumacibus contradictionibus suis? conati sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc interim occurrit, Non exacerbaverunt sermones eius, id est, in Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt, donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine complerentur. |
21 | [vers. 29, 30.] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regnum ipsorum: tanquam diceret, Terram eorum convertit in ranas. Tanta enim ranarum fuerat multitudo, ut hoc per ὑπερβολὴν convenienter diceretur. |
22 | [vers. 31.] Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Si quaeritur quando dixerit, in verbo eius erat antequam fieret; et sine tempore ibi erat, quo tempore fieret: quanquam et per Angelos, et per servos suos Moysen et Aaron, etiam tunc quodammodo dixit ut fieret, quando fuerat faciendum. |
23 | [vers. 32.] Posuit pluvias eorum grandinem. Similis locutio est illi ubi ait, Dedit terram eorum ranas; nisi quod ibi non utique in ranas tota terra conversa est, pluvia vero in grandinem etiam tota potuit. Ignem comburentem in terra ipsorum: subauditur, posuit. |
24 | [vers. 33.] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Hoc vi grandinis et fulminibus factum est; unde et ignem dixit comburentem. |
25 | [vers. 34.] Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus. Una plaga est locustae et bruchi; quoniam altera est parens, altera est fetus. |
26 | [vers. 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et fenum fructus est, sicut loqui Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare, id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum. |
27 | [vers. 36.] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Haec plaga novissima est, excepta morte in mari Rubro. Primitias vero laborum, propter primogenita pecorum, dictum arbitror. Quae plagae cum sint decem, nec omnes commemoratae sunt, nec eodem ordine quo ibi factae leguntur. Libera enim est laudatio a lege narrantis et texentis historiam. Cuius laudationis auctor et dictor cum sit per Prophetam Spiritus sanctus; eadem utique auctoritate qua per eum egit hominem qui illam scripsit historiam, et commemorat aliquid factum quod ibi non legitur, et quod ibi legitur praeterit. |
28 | [vers. 37.] Adiungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet temporalem, tamen debitam iustamque mercedem: nec in eo quod Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque petiverunt, putandus est Deus huiusmodi dolos, eis qui sursum cor habent, vel iubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates examinabat, permissi sunt facere ista, quam iussi: non tamen sine aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia iure passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et praenuntiandum divine usus est Deus. Et eduxit eos in argento et auro. Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est, in argento et auro, ac si diceretur, cum argento et auro. Et non erat in tribubus eorum infirmus: sed corpore, non animo. Etiam hoc magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus esset aegrotus. |
29 | [vers. 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. Timor utique Hebraeorum super Aegyptios. Non enim timor eorum, quo timebant Hebraei, sed quo timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere Aegyptii? quomodo tanquam redituros dimiserunt? quomodo tanquam redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si laetata est Aegyptus in profectione eorum? Sed intelligendum est, post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent. Tunc impletum est quod superius, cum dixisset, Et auxit populum suum vehementer, mox addidit, Et firmavit eum super inimicos eius. Hanc enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id factum sit, adiunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque ad istum locum, ubi ait, laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos; velut assignans quod proposuerat, quia firmavit populum suum super inimicos eius. |
30 | [vers. 39.] Proinde iam dicit quae iter agentibus in eremo beneficia divina collata sunt. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Tam sunt haec manifesta quam nota. |
31 | [vers. 40.] Petierunt , et venit coturnix. Non coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen Abrahae; ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmur opprimeretur. Iam in versu qui sequitur, Et pane coeli saturavit eos, manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui illas litteras legit. |
32 | [vers. 41.] Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Et hoc factum tam cito intelligitur, quam legitur. |
33 | [vers. 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis, Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit: 'Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.' Quod ait, populum suum; hoc repetivit, electos suos: et quod ait, in exsultatione; hoc repetivit, in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Quod sunt, regiones gentium; hoc sunt, labores populorum: et quod dictum est, dedit illis; hoc repetitum est, possederunt. |
34 | [vers. 45.] Et tanquam quaereremus cui bono ista data sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi summum bonum oportet inquiri: Ut custodiant, inquit, iustificationes eius, et legem eius requirant. Ubi intelligendum est Dei servos et electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae, imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo, ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est, Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Denique, quoniam semen Abrahae tales hic intelligi voluit, qui vere essent semen Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit, Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo [I Cor. X, 5]; si enim non in omnibus, profecto fuerunt ibi quidam in quibus beneplacitum est Deo: quia ergo tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum Deo. Sed quia et iniquis non sola iustitia, verum etiam misericordia Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt, nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. Novit enim Dominus qui sunt eius: et si in hoc saeculo non potest ab iniustis, recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini [II Tim. II, 19]. |
35 | Ut ergo tanquam in corpore psalmi huius velut latentem quodammodo eius animam commendemus, hoc est, in verbis quasi exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam ipsam haereditatem sibi eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in eius gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes [Rom. XII, 11, 12]. Hoc totum sonat his versibus: 'Confitemini Domino, et invocate nomen eius, annuntiate in gentibus opera eius. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia eius. Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper.' |
36 | Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei , ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: 'Mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra iudicia eius. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Iacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.' Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui. |
37 | Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus; mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati sunt. Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
38 | Si autem quaeritis quomodo 'transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum,' audite: 'Et vocavit famem super terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph. Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius. Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et seniores eius prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham.' Ecce quomodo 'pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.' |
39 | Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos eius. Si autem scire vultis quomodo eum firmaverit super inimicos eius, audite: 'Convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras, et obscuravit, et exacerbaverunt sermones eius. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regum ipsorum. Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.' Ecce quomodo populum suum firmavit super inimicos eius. |
40 | Cum autem inimicis eorum ista mala iustitia eius inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia eius, accipite: 'Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.' Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum referant atque convertant; id est, Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Quaecumque igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum eius: ipse autem cultus eius non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere Deo: Numquid Iob gratis colit Deum [Iob I, 9]? Porro si in servum venundatus Ioseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos eius; quanto magis Iesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo et angelis eius? Audi ergo, semen Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]. Si tentationes durae sunt in hoc saeculo, Ioseph in carcere, Iesum in cruce cogitate. Si rerum temporalium prosperitas adiacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae huius necessaria coli a cultoribus suis , quae donat et blasphematoribus suis; sed quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia apponentur vobis [Matth. VI, 33]. |