Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 103, SERMO IV.
1 | Meminit Charitas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad suscipiendam infirmitatem corporis nostri [Ioan. I, 1, 14]: istum tamen psalmum iam multos nobis fecisse sermones, mysteriaque ipsa quae hic clausa tenentur, ut pulsantibus aperirentur, attulisse nobis non parvas per aliquot dies moras temporis, cum pronuntiantur, cum commendantur, cum clausa esse monstrantur, cum aperiuntur, cum eruuntur, cum ostenduntur; ac per hoc meminit, ut dixi, Charitas vestra, nec praeterito die ad eius terminum psalmi nos pervenire potuisse, et distulisse in hunc diem. Voluit Dominus et tempus redditionis nobis exhibere, et me debitorem debito satisfacere, et exactores securiores efficere: det ergo ipse bonum quod reddamus, qui non reddidit quidquid mali feceramus. |
2 | [vers. 24, 25.] Exclamaverunt, ut nostis, ut cum pietate gaudioque recolitis, exclamaverunt cum Psalmo viscera cordis nostri, et dixerunt: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. Quidquid a Deo factum est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Quidquid novit sapientiam, et quidquid non novit sapientiam, et tamen in creatura Dei est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Qui cognoscunt sapientiam, lucem habent sapientiam; qui non cognoscunt, habent tamen artificem sapientiam, cum sint ipsi detenti insipientia : et qui eam lucem habent; etiam artificem habent; non quicumque artificem habent, etiam lucem habent. Et quidem in hominibus multi sunt qui eius participes fiunt, et sapientes vocantur; multi eius expertes, stulti nominantur. Propter hoc vitioso nomine stulti appellantur, quia si studeant sapientiae, si petant, si quaerant, si pulsent, possunt pervenire ad eius participationem: non enim naturae, sed negligentiae denegatur. Sunt autem aliae creaturae, quae non possunt fieri participes sapientiae; sicut omnes bestiae, omnia pecora, omnes arbores, quae nec sensum habent ullum. Numquid quia participes sapientiae esse non possunt, ideo non in sapientia et per sapientiam facta sunt? Non ergo exigit Deus intellectum de equo et mulo: sed hominibus dicit, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Quod equo natura est, homini crimen est. Hoc ergo dicit Deus: Non exigo participationem sapientiae meae ab eis quae non feci ad imaginem meam; sed ubi feci, inde exigo, et usum eius rei postulo, quam donavi. Homines ergo reddentes Deo quae Dei sunt, si Caesari reddunt quod Caesaris est [Matth. XXII, 21]; id est, reddentes Caesari imaginem suam, et reddentes Deo imaginem suam, erigunt ipsam mentem suam, non ad se, sed ad artificem suum, et ad lumen unde sunt, et ad calorem quemdam spiritualem unde fervescunt, et unde remoti frigescunt, et unde recedentes contenebrantur, et quo revertentes illuminantur: et quia pie illi dixerunt, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas [Psal. XVII, 29]; discussis tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum, erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus, mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex, ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. Ubi est ipsa sapientia in qua omnia fecisti? quo sensu attingitur? quo oculo videtur? quo studio quaeritur? quo merito possidetur? Quo putatis, nisi gratia sua? Qui donavit ut simus, donat ut boni simus. Donat conversis, qui antequam converterentur, et cum aversi irent post vias suas, nonne quaesivit eos? nonne descendit? nonne Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]? nonne accendit lucernam carnis suae, dum penderet in cruce, et quaesivit perditam drachmam [Luc. XV, 8]? Quaesivit et invenit, vicinis congratulantibus, id est omni creatura spirituali quae Deum proxime attingit. Vicinis laetantibus inventa est drachma; Angelis laetantibus inventa est anima humana. Inventa est, ergo gaudeat, et dicat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. |
3 | Repleta est terra creatura tua. Qua creatura tua repleta est terra? Omnibus arboribus et frutetis, omnibus animalibus et pecoribus; et universo ipso genere humano, repleta est terra creatura Dei. Videmus, novimus, legimus, agnoscimus, laudamus, et in his praedicamus; et in his non sufficimus laudare tantum, quantum abundat ex bona inspectione cor nostrum. Sed ad illam magis creaturam debemus attendere, unde dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova [II Cor. V, 17]. Quae vetera transierunt? In Gentibus omnis idololatria, in ipsis Iudaeis omnis illa servitus Legis, omnia illa sacrificia praenuntiantia praesens sacrificium. Abundabat tunc vetustas hominis; venit qui renovaret opus suum, venit qui conflaret argentum suum, qui formaret monetam suam, et attendimus plenam terram Christianis credentibus in Deum, avertentibus se a prioribus immunditiis suis et idololatria, a spe praeterita ad spem novi saeculi: et ecce nondum est in re, et iam tenetur in spe, et per ipsam spem iam cantamus et dicimus, Repleta est terra creatura tua. Nondum enim in patria cantamus hoc, nondum in illa requie quae promittitur, nondum confirmatis vectibus portarum Ierusalem [Psal. CXLVII, 13]; sed adhuc in peregrinatione intuentes mundum istum totum, et undique homines currentes ad fidem, timentes gehennas, contemnentes mortem, amantes vitam aeternam, spernentes praesentem, et tali spectaculo completi gaudio dicimus, Repleta est terra creatura tua. |
4 | Hoc autem saeculum adhuc tentationum fluctibus quatitur, adhuc tempestatibus et procellis tribulationum et tumorum turbatur: hac tamen itur. Minetur licet mare, et tumeat fluctibus, procellasque parturiat; hac itur, datum est nobis lignum in quo navigemus: Repleta est terra creatura tua. Sed nondum sumus in terra viventium, adhuc ista terra morientium est; clamamus autem, et dicimus: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium [Psal. CXLI, 6]. In terra morientium spes mea, in terra viventium portio mea. Ecce ista terra quae repleta est creatura Dei. Qui adhuc est in ista terra morientium, nondum in terra viventium, qua transit? Audi sequentia: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Terribile mare significat: ibi sunt repentia quorum non est numerus. Insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos repente occupant: repentes autem tentationes quis numerat? Repunt, sed cave, ne subripiant. Vigiletur in ligno; etiam in aquis , etiam in fluctibus tuti sumus: non dormiat Christus, non dormiat fides; et si dormierit, excitetur; imperabit ventis, placabit mare [Matth. VIII, 24-26]; finietur via, gaudebitur in patria. Ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Video enim adhuc in mari isto formidoloso nondum credentes: ipsi enim versantur in amaris aquis et sterilibus; illi autem et pusilli et magni sunt. Novimus hoc; multi pusilli saeculi nondum crediderunt, multi primates saeculi nondum crediderunt: animalia pusilla et magna sunt in hoc mari. Oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur: in manus non erumpens, clausa est in corde saevitia. Nam omnes sive pusilli, sive magni, animalia pusilla et magna, quae modo dolent templa clausa esse, aras eversas, simulacra confracta, leges latas ut sacrificare idolis capitale sit crimen; omnes qui dolent haec, in mari sunt adhuc. Quid ergo nos? ad patriam qua ituri sumus? Per ipsum mare, sed in ligno. Noli timere periculum; lignum te portat quod continet saeculum. Ergo attendite: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi repentia quorum non est numerus; animalia pusilla et magna. Noli timere, noli terreri; desidera patriam, intellige peregrinationem. |
5 | [vers. 26.] Illic naves commeabunt. Ecce in eo quod terrebat, naves natant, et non merguntur. Naves Ecclesias intelligimus; commeant inter tempestates, inter proeellas tentationum, inter fluctus saeculi, inter animalia pusilla et magna. Gubernator est Christus in ligno crucis suae. Illic naves commeabunt. Non timeant naves, non valde attendant ubi natent, sed a quo gubernentur. Illic naves commeabunt. Quem commeatum reperiunt tristem, quando gubernatorem sentiunt Christum? Commeabunt secure, commeent perseveranter, venient ad finem debitum, perducentur ad terram quietis. |
6 | Est in isto mari aliquid etiam quod superat omnia animalia pusilla et magna. Quid est hoc? Psalmum audiamus: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Ibi repentia quorum non est numerus, ibi animalia pusilla et magna; illic naves commeabunt, et non timebunt, non solum repentia, quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, sed nec draconem qui ibi est: Quem finxisti, inquit Deo, ad illudendum ei. Magnum secretum, et tamen quod nostis dicturus sum. Nostis inimicum Ecclesiae quemdam draconem: non vidistis oculis carnis, sed videtis oculis fidei. Ipse est qui et leo dicitur: de illo Scriptura dicit, Conculcabis leonem et draconem [Psal. XC, 13]. Subditus est iste capiti tuo, subdetur et corpori eius; haereant tantum membra capiti suo, ut membra eius sint. Dictum est de prima femina, quam seduxit hic draco; Eva scilicet illa cui consilium mortis dedit, et persuasione astuta in cor femineum more serpentis irrepsit. Factum est quod novimus, quod ibi et nos fecimus, quod dolemus. In illis enim duobus hominibus totum genus humanum: inde propago mortis, inde et in parvulis debita, delicta. Quis enim mundus, ait Scriptura, in conspectu tuo? Nec infans cuius est unius diei vita super terram [Iob XIV, 4 ] [et 5]. Tradux peccati, tradux mortis de primo peccato. Nostis enim et quid dictum est mulieri, vel potius serpenti, cum audiret Deus peccatum primi hominis: Ipsa tuum observabit caput, et tu eius observabis calcaneum [Gen. III, 15]. In magno mysterio dictum, in figura dictum Ecclesiae futurae, factae de latere viri sui, et hoc dormientis. Erat autem Adam forma futuri. Hoc Apostolus dicit: Qui est forma futuri [Rom. V, 14]. Praefiguratum est quod futurum erat, facta est Ecclesia de latere Domini dormientis in cruce. Nam de latere crucifixi percusso [Ioan. XIX, 34], Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Quid ergo dictum est Ecclesiae? Iam modo audite, intelligite, cavete: Ipsa tuum observabit caput, et tu eius calcaneum. O Ecclesia, caput serpentis observa. Quod est caput serpentis? Prima peccati suggestio. Venit tibi in mentem nescio quid illicitum; noli ibi tenere mentem tuam, noli consentire. Hoc quod venit in mentem, caput serpentis est; caput calca, et evades caeteros motus. Quid est, caput calca? Ipsam suggestionem contemne. Sed lucrum suggessit: magnum ibi lucrum est, magnum ibi aurum est; si hanc fraudem feceris, dives eris. Caput serpentis est, calca. Quid est, calca? Contemne quod suggessit. Sed magnum aurum suggessit. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur [Matth. XVI, 26]? Pereat mundi lucrum, ne fiat animae damnum. Haec dicens, observasti caput serpentis, et calcasti. Ille autem diabolus calcaneum tuum observat. Quid est, observat calcaneum tuum? Quando labaris a via Dei. Tu observas primam suggestionem, ille observat lapsum tuum. Si enim lapsus fueris, cades; si cecideris, possidebit. Ut autem non cadas, noli exire de via. Angustam tibi semitam stravit Deus; quidquid extra illam, lubricum est. Propterea lumen est Christus, et via est Christus: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]; et, Ego sum via, et veritas, et vita [Id. XIV, 6]. Per me is, ad me is. Si ergo ipse est lumen, et ipse est via; si ab illo recesseris, nec in lumine eris, nec in via. Et quid te sequitur? Quod dicit de impiis quidam psalmus: Fiat via illorum tenebrae et lubricum [Psal. XXXIV, 6]. |
7 | Hic ergo draco, antiquus hostis noster, ira fervidus, insidiis astutus, in mari magno est. Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Iam tu illude draconi: ad hoc enim hic factus est draco. Ipse cadens peccato suo de sublimi habitatione coelorum, et ex angelo factus diabolus, accepit quemdam locum suum in hoc mari magno et spatioso. Regnum eius quod putas, carcer eius est. Multi enim dicunt: Quare tantam potestatem diabolus accepit, ut dominetur in isto saeculo, et tantum valeat, tantum possit? Quantum valet, aut quantum potest? Nisi permissus, nihil potest. Tu sic age, ne permittatur in te; aut si permissus fuerit ad tentandum, victus abscedat, et non possideat. Permissus est enim ad tentandos quosdam sanctos viros famulos Dei: superaverunt eum, quia de via non recesserunt, non lapsi sunt, quorum observabat calcaneum. Iob ille sanctus sedebat in stercore, et currebat in via: videte quomodo observaverit caput eius, et quemadmodum ille calcaneum eius attendebat. Ille repellebat suggerentem, ille sperabat labentem: cepit et eius mulierculam; subtraxit omnia quae habebat, solam dimisit adiutricem suam, non mariti consolatricem, sed potius tentatricem ; cepit etiam ipsam non observantem caput eius. Adhuc enim illa Eva erat; sed iam ille Adam non erat. Ablatis omnibus, remansit Iob cum uxore, per quam tentaretur; et cum Deo, a quo regeretur. Quid illo pauperius subito factum, si domum eius consideres? Quid illo ditius, si cor eius cogites? Vide paupertatem domus: ablata sunt omnia. Vide divitias cordis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, Dominus abstulit: noverat rectorem suum, et tentatorem suum; permissorem tentatoris sui noverat. Nihil sibi, inquit, diabolus tribuat; voluntatem habet nocendi, potestatem autem nisi acciperet, non haberet; quantum accepit ille potestatis, tantum ego patior: non ergo ab illo patior, sed ab eo qui potestatem dedit; contemnatur superbia tentatoris mei, sustineantur flagella patris mei. Repulsus est tentator, observatum est caput eius, penetrare non potuit in cor. Muratam civitatem forinsecus oppugnavit, sed non expugnavit. Accessit alia tentatio: permissus est ad corpus eius, percussit gravi vulnere a capite usque ad pedes; contabescebat putredine, scatebat vermibus, amissa domo sedebat in stercore. Ibi Eva captivata, a diabolo non ad adiutorium marito supposita, sed ad lapsum , suggerit ut blasphemetur Deus. Primo suggessit in paradiso ut contemneretur Deus, modo ut blasphemetur Deus. Valuit tunc in integrum, nunc victus est a putri: in paradiso deiecit, in stercore superatus est. Attendebat autem ille draco utrum Iob lingua laberetur. Omnis enim homo in actu suo pedes habet in eo quod agit; in quo movetur, ibi tanquam ambulat. Dicebat ille multa; quanta enim dixit Iob, qui legunt, noverunt: in tam multis illis verbis observabat serpens calcaneum labentis. Ille autem qui caput observabat serpentis, repulit omnem suggestionem. Respondit et mulieri, sicut dignum erat respondere mulieri: Locuta es, inquit, tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Et inter illa omnia quae dixit, nusquam lapsus est [Iob II, 10]. Quod multi in illis verbis non intelligunt, et quaedam ibi sic accipiunt, quasi aliquid durum dixerit Iob in Deum. |
8 | Nam inter multa etiam hoc dixit, velut stomachans adversus Deum, sicut videbatur non intelligentibus: ille autem gestabat personam magnam magnae prophetiae: Utinam, inquit loquens ad Deum, utinam esset nobis arbiter [Id. IX, 33, sec. LXX]! Quid est, Utinam nobis esset arbiter ? Quasi qui inter nos iudicaret, et quo iudicante causa mea vinceret. Sic accipitur ad primum sonum: sed discute te, ne labaris; attendit enim serpens ille semper calcaneum tuum. Quid visus est dixisse Iob? Utinam esset nobis arbiter! utinam esset medius aliquis qui iudicaret inter me et te! Hoc Deo homo, hoc in stercore homo, hoc vel in coelo angelus Deo: Utinam esset nobis arbiter! Sed quid praevidebat? quid optabat? Multi, inquit Dominus, iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt [Matth. XIII, 17]. Arbitrum desiderabat. Quid est arbiter? Medius ad componendam causam. Nonne inimici eramus Dei, et malam causam habebamus adversus Deum? Quis finiret causam istam malam, nisi ille medius arbiter, qui nisi veniret, misericordiae perierat iter? De quo Apostolus dicit, Unus enim Deus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. Si non homo, non mediator; quia aequalis Patri Deus. Dicit alio loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est [Galat. III, 20]. Inter duos mediator: ergo Christus mediator inter hominem et Deum. Non quia Deus, sed quia homo: nam quia Deus, aequalis Patri; sed aequalis Patri, non mediator . Ut autem sit mediator, descendat a superiore ad inferiorem, ab aequalitate Patris; faciat quod ait Apostolus: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 7]. Fundat sanguinem suum, deleat chirographum nostrum [Coloss. II, 14], componat inter nos et Deum; nostram voluntatem corrigens ad iustitiam, illius sententiam flectens ad misericordiam. Sicut ergo hoc unum exposuimus, quantum Dominus dedit, quod durum videtur dictum a Iob; sic et caetera quae ibi videntur quasi aspera et blasphema, habent intellectus suos. Quod putaremus aliter esse, nisi Deus perhiberet testimonium, et antequam loqueretur Iob, et posteaquam totum locutus est. Perhibuit Deus primo testimonium, dicens: Homo sine querela, verax Dei cultor [Iob. I, 8]. Dixit hoc Deus, dixit hoc ante tentationem illius. Ne quis autem in illis verbis forte male intelligens scandalizaretur, et putaret iustum quidem virum fuisse Iob ante tentationem, in tentatione autem gravi defecisse, et lapsum esse in sacrilegam blasphemiam; finitis omnibus sermonibus, et ipsius Iob, et amicorum eius a quibus ei consolatio reddebatur, dicit Dominus testimonium, illos non verum locutos, sicut servum eius Iob. Non enim locuti estis, inquit, coram me verum quidquam, sicut servus meus Iob. Deinde iubet ut ille pro eis offerat hostias, quibus eorum peccata solvantur [Id. XLII, 7, 8]. |
9 | Eia, fratres mei, qui vult observare caput serpentis, et securus transire hoc mare; quia necesse est habitet hic serpens iste, et, ut dicere coeperam, lapsus diabolus de coelo hunc locum accepit; observet caput eius, a timore saeculi, et a cupiditate saeculi. Hinc enim suggerit aliquid, aut unde times, aut unde cupis; aut amorem tuum tentat, aut timorem. Tu si timueris gehennas, amaveris regnum Dei, observabis caput eius. Evitato capite, securus eris; nec ille lapsum tuum tenebit, nec de tua ruina gaudebit. Nemo autem dicat, ut dixi: Magnam habet potestatem. Vident enim homines quasi quantum acceperit potestatis; quid perdiderit , non vident. Ipse autem sanctus Iob in verbis suis mysticis et alte secretis, dicens de ista potestate quam dicitur diabolus habere, et describens illum multis modis in figuris similitudinum, exponens quid ille sit, vel quid valeat, hoc quoque ait: 'Non est quidquam simile ei factum super terram, ad illudendum ei ab Angelis meis.' Deus ibi loquitur in libro Iob: 'Non est quidquam ei super terram simile factum, ad illudendum ei ab Angelis meis. Omne altum videt; et ipse rex omnium quae in aquis sunt' [Id. XLI, 24 et 25, sec. LXX]. Cui testimonio congruit hoc in Psalmo. Cum enim diceret de mari magno et spatioso, ubi animalia pusilla et magna, ubi repentia quorum non est numerus, ubi naves navigant ligno tutae, ait: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Sed si ad illudendum, quomodo Deus illi illudit? An tradidit eum illudendum, hoc est, ut illudatur? Putaremus quod Deus illi illuderet, nisi Scriptura Iob solvisset quaestionem; ibi enim dictum est: Ad illudendum ei ab Angelis meis. Vis illudere draconi? Esto angelus Dei. Sed nondum es angelus Dei. Donec sis, si eum cursum tenes ut sis, sunt angeli qui illudant draconi, ne tibi noceat. Praepositi enim sunt Angeli coelorum super potestates aereas, et inde procedit verbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem aeternam, iubentem sine scriptura, sine syllabis, sine strepitu, fixam semper et stantem; intuentur Angeli corde mundo, et ex illa faciunt quidquid hic fit, et potestates ex illa ordinantur a summis usque in ima. Et si potestates summorum coelorum reguntur verbo Dei, quanto magis inferiores atque terrenae? Remanet ergo in malis sola nocendi cupiditas. Hanc habet homo in potestate cupiditatem nocendi, voluntatem ad perniciem. Si autem cuiquam nocere potuerit, non glorietur; non ipse nocuit, data est ei potestas. Semel dictum est, sententia firma est: Non est potestas, nisi a Deo [Rom. XIII, 1]. Quid ergo times? In aquis sit draco, in mari sit draco; illac transiturus es. Sic est fictus ut illudatur, hic ad hunc locum ordinatus est, in his sedibus deputatus est. Magnum aliquid illi putas esse has sedes, quia non nosti sedes Angelorum unde lapsus est : quae tibi videtur eius gloriatio, damnatio est. |
10 | Similitudinem accipite breviter; quia revera magnum aliquid est hoc nosse et intelligere. Domum magnam aliquam putate totam istam administrationem creaturae: domus ista magna habet dominum, habet servos, et in ipsis servis habet circa se proximos sibi in apparatibus melioribus vestium, thesaurorum, horreorum, magnarum possessionum; habet etiam servos in infimis ministeriis, ita subditis sibi potestatibus, ut quosdam habeat et ad mundandas cloacas: a summis procuratoribus usque ad extrema ista et infima ministeria quam multi sunt gradus. Si ergo aliquis magnus procurator offendat, et poena domini sui, verbi gratia, fiat ostiarius in aliquo loco extremo; si exercens sibi datam potestatem, volentes intrare vel exire perturbet, secundum modum potestatis quem accepit a domino, illi autem nesciant eum fuisse aliquando magnum procuratorem; magnam potestatem illius esse arbitrantur, quia quid perdiderit nesciunt. Et tamen, fratres mei, ostiarius ille de quo dixi, ad similitudinem domus magnae huius terrenae, potest aliquid facere nesciente domino suo, et turbare aliquem illo non iubente: iste autem nec ad illam ianuam positus est, qua intramus ad Deum. Christus est enim illa ianua, et per Christum intramus ad vitam aeternam [Ioan. X, 9]. Sed est quaedam ianua, qua intratur in hoc saeculum, ianua quaedam mortalitatis: circa ista infirmae carnis huius detrimenta et supplementa, ad istam ianuam quasi quidam ostiarius est; hic habet potestatem in isto mari, qua naves commeant, sed non tantam ut faciat aliquid nesciente aut nolente Domino suo. Ne forte aliquis dicat: Perdidit quidem ille magnam potestatem superiorum apparatuum; sed ego in his infimis sum, hic me potest habere in potestate, opus est ut serviam illi. Noli falli; novit te Dominus tuus, et sic te novit, ut capillos tuos habeat numeratos [Matth. X, 30]. Quid ergo times? Tentaturus est forte carnem tuam: flagellum est Domini tui, non potestas tentatoris tui. Vult nocere saluti quae promittitur; sed non permittitur: ut autem non permittatur, habe caput Christum; repelle caput draconis, suggestioni eius noli consentire, a via tua noli labi. Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. |
11 | [vers. 27-29.] Nam vis videre quam non tibi noceat, nisi permissus? Omnia, inquit, a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Et iste draco manducare vult, sed non manducat quem vult. Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Omnia: et repentia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis creatura tua, qua implesti terram; Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno, unicuique cibum suum. Habes cibum tuum, habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis; si a Christo recesseris, cibus draconis eris. Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno. Quid dictum est ipsi draconi? Terram manducabis. Draconi dictum est: Terram manducabis cunctis diebus vitae tuae. Audisti cibum draconis. Non vis ut det te Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi, Terram manducabis; ibi iam dictum erat et praevaricatori, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 14, 19]. Cibus serpentis esse non vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc? Si resurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Si non sapis terrena, non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem vult: bene autem iudicat, falli non potest, non ei dat aurum pro terra. Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore opportuno. Cum dederis eis, colligent. Ante illos sunt; sed non colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Iob erat; et quidem non devoravit Iob, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille dedisset. A te exspectant: cum dederis eis, colligent; si non dederis, non colligent. |
12 | Et quid nos, fratres? quem cibum habemus? Sequitur et de cibo nostro. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate. Quid est, o Domine, quod aperis manum tuam? Manus tua Christus est. Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Cui revelatur, illi aperitur: revelatio enim apertio est. Aperiente autem te manum tuam, universa implebuntur bonitate. Revelante te Christum tuum, universa implebuntur bonitate Non autem habent a se bonitatem; nam aliquando probatur illis: Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Multi repleti bonitate, sibi tribuerunt quod habebant, et voluerunt gloriari quasi in iustificationibus suis, et dixerunt sibi, Iustus sum, magnus sum; et facti sunt sibi placentes. Et sonuit eis Apostolus: Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Volens autem probare Deus homini quod ab illo habeat quidquid habet, ut cum bonitate habeat et humilitatem, aliquando eum perturbat; avertit ab illo faciem suam, et decidit in tentationem; et ostendit illi quia quod iustus erat, et recte ambulabat, ipso regente fiebat. Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Videte quid dicat et in alio psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Praesumpsit de se; impletus erat bonitate, et putabat a se sibi esse totam bonitatem, et dixit in corde suo: Non movebor in aeternum. Sed quia iam senserat Dei gratiam se percepisse, pro eo quod erat expertus, reddidit gratiarum actionem: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus [Psal. XXIX, 7, 8]. Sic et hic, Aperiente te manum tuam; aperies manum, et universa implebuntur bonitate; non manu sua, sed manu tua aperta: Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. |
13 | Sed quare hoc facis? quare avertis faciem tuam, ut turbentur? Auferes spiritum eorum, et deficient. Spiritus eorum, superbia eorum erat: gloriantur, sibi tribuunt, seipsos iustificant. A verte ergo faciem tuam, ut turbentur: aufer spiritum eorum, et deficiant; clament ad te, Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me [Psal. CXLII, 7]. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Invenit se homo poenitens de peccato suo, quia non habebat vires ex se; et confitetur Deo, dicens se esse terram et cinerem. O superbe, conversus es in pulverem tuum , ablatus est spiritus tuus; iam non te iactas, non te extollis, non te iustificas; vides quia de pulvere factus es, et avertente faciem suam Domino, in tuum pulverem recidisti. Roga ergo, confitere pulverem tuum et infirmitatem tuam. |
14 | [vers. 30.] Et vide quid sequatur: Emittes spiritum tuum, et creabuntur. Auferes spiritum eorum, emittes tuum: auferes spiritum eorum, non habebunt spiritum suum. Ergo deserti sunt? Beati pauperes spiritu: non sunt autem deserti, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Noluerunt habere spiritum suum, habebunt spiritum Dei. Hoc enim dixit martyribus futuris: Cum vos ceperint et adduxerint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [Id. X, 19, 20]. Nolite vobis tribuere fortitudinem. Si vestra est, inquit, et mea non est; duritia est, non fortitudo. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur. Ipsius enim sumus figmentum, dixit Apostolus, creati in operibus bonis [Ephes. II, 10]. A spiritu eius accepimus gratiam, ut iustitiae vivamus: quia ipse est qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Auferes spiritum eorum, et deficient: emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae: id est, novis hominibus, confitentibus se iustificatos esse, non a se iustos, ut gratia Dei sit in illis. Vide quales sint quibus innovata est facies terrae. Paulus dicit: Plus omnibus illis laboravi. Quid est, Paule? Attende si tu, si spiritus tuus. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 10]. |
15 | [vers. 31.] Quid ergo? Quia cum abstulerit spiritum nostrum, in pulverem nostrum convertemur, utiliter intuentes infirmitatem nostram, ut accepto spiritu eius recreemur. Vide quid sequitur: Sit gloria Domini in aeternum. Non tua, non mea, non illius, aut illius; gloria Domini sit, non ad tempus, sed in aeternum. Laetabitur Dominus in operibus suis. Non in tuis, quasi tuis: quia et opera tua si mala, per iniquitatem tuam; si bona, per gratiam Dei. Laetabitur Dominus in operibus suis. |
16 | [vers. 32.] Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt. O terra, exsultabas de bonitate tua, tibi tribuebas vires opulentiae tuae; ecce respicit Dominus, et facit te tremere. Respiciat te, et faciat te tremere: melior est enim tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Videte quomodo aspiciat Deus terram, et faciat eam tremere. Ad terram quasi praefidentem sibi et exsultantem loquitur Apostolus: 'Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Cum timore et tremore: Deus enim est qui operatur in vobis' [Philipp. II, 12, 13]. Dicis, o Paule, Operamini; dicis ut operemur: quare cum tremore? Deus enim est, inquit, qui operatur in vobis. Ideo ergo cum tremore, quia Deus operatur. Quia ipse dedit, non ex te est quod habes, cum timore et tremore operaberis: nam si non tremueris eum, auferet quod dedit. Cum tremore ergo operare. Vide alium psalmum: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]. Si cum tremore exsultandum est, Deus aspicit, fit terrae motus: aspiciente Deo, tremant corda nostra; tunc ibi requiescet Deus. Audi illum alio loco: 'Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea' [Isai. LXVI, 2]. 'Qui aspicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt.' Montes superbi erant, iactabant se, non eos tetigerat Deus: tangit illos, et fumigabunt. Quid est fumigare montes? Precem Domino reddere. Ecce magni montes, superbi, montes ingentes, non rogabant Deum: se rogari volebant, et superiorem non rogabant. Quis enim potens, et tumidus, et superbus in terra, qui dignetur humiliter rogare Deum? De impiis loquor, non de cedris Libani quas plantavit Dominus. Impius quilibet, infelix anima, rogare Deum nescit, et vult se rogari ab hominibus. Mons est, opus est ut tangat illum Deus, et fumiget: quando coeperit fumigare, dabit Deo precem, tanquam sacrificium cordis. Fumigat ad Deum, deinde tundit pectus: incipit et flere, quia et fumus excutit lacrymas. Qui tangit montes, et fumigabunt. |
17 | [vers. 33.] Cantabo Domino in vita mea. Quid cantabit? Totum quidquid est , cantabit. Cantemus Domino in vita nostra. Vita nostra modo spes est; vita nostra postea aeternitas erit: vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis. Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo, quamdiu sum. Quoniam in illo sine fine sum, quamdiu sum, psallam Deo meo. Ne forte cum coeperimus psallere Deo in illa civitate, putemus nos aliquid aliud acturos: tota vita nostra erit psallere Deo. Si veniet in fastidium quod laudamus, potest venire in fastidium et nostra laudatio. Si semper ille amatur, semper a nobis laudatur: Psallam Deo meo, quamdiu sum. |
18 | [vers. 34.] Suavis sit ei disputatio mea: ego autem iucundabor in Domino. Suavis sit ei disputatio mea: quae est disputatio hominis ad Deum, nisi confessio peccatorum? Confitere Deo quod es, et disputasti cum illo. Disputa cum illo, fac bona opera, et disputa. 'Lavamini, mundi estote,' Isaias dicit, 'auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum; cessate a nequitiis vestris, discite benefacere, iudicate pupillo, et iustificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus' [Isai. I, 16-18]. Quid est disputare cum Deo? Te illi indica scienti, ut indicet se tibi nescienti. Suavis sit ei disputatio mea. Ecce hoc est Domino suave, disputatio tua; sacrificium humilitatis tuae, contribulatio cordis tui, holocaustum vitae tuae, hoc est suave Deo. Tibi autem quid est suave? Ego autem iucundabor in Domino. Ipsa est mutua disputatio quam dixi: indica te ei scienti, et indica se tibi nescienti. Suavis est ei confessio tua, suavis est tibi gratia ipsius. Dixit se tibi. Unde se tibi dixit? Per Verbum. Quod Verbum? Christum. Et tibi dixit, et se dixit. Quia misit Christum, seipsum dixit. Ita plane, audiamus ipsum Verbum: Qui me vidit, vidit et Patrem [Ioan. XIV, 9]. Ego autem iucundabor in Domino. |
19 | [vers. 35.] Deficiant peccatores a terra. Saevire videtur. O sancta anima, quae hic cantat et gemit! Utinam cum ipsa anima sit anima nostra! utinam copuletur ei, et societur, et coniungatur ei! videbit etiam misericordiam saevientis. Quis enim capit hoc, nisi qui impletus fuerit charitate? Deficiant peccatores a terra. Contremiscis, quia maledicit. Et quis maledicit? Sanctus. Sine dubio exauditur. Sed dictum est sanctis: Benedicite, et nolite maledicere [Rom. XII, 14]. Quid est ergo quod dicit, Deficiant peccatores a terra? Plane deficiant; auferatur spiritus eorum, et deficiant, ut emittat spiritum suum, et recreentur. Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Quid non sint, nisi iniqui? Ergo iustificentur, ut non sint iniqui. Vidit hoc, et impletus est gaudio, et revocat versum primum psalmi: Benedic, anima mea, Dominum. Benedicat anima nostra Dominum, fratres, quia dare dignatus est et facultatem et sermonem nobis, et vobis intentionem et studium. Unusquisque ut potest recordetur quod audivit; collocutione invicem ructate saginam vestram, ruminate quod accepistis, non eat in viscera oblivionis vestrae. Thesaurus desiderabilis requiescat in ore vestro [Prov. XXI, 20]. Magno labore quaesita et inventa sunt, magno labore nuntiata et disputata sunt; sit labor noster fructuosus vobis, et benedicat anima nostra Dominum. |