Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 103, SERMO III.
1 | Reliquarum partium psalmi huius pertractandarum debitores nos esse meminit Charitas Vestra. Non ergo opus est ut intentionem vestram aliquo prooemio moveam . Video enim vos ad intelligenda sacramenta prophetica omni alacritate suspensos; nec opus est ut intentos faciat sermo meus, quos iam fecit Spiritus Dei. Hoc potius agamus quod urget. De fontibus emissis in convallibus, et de aquis inter medium montium pertranseuntibus iam dictum est: sed hucusque dictum; hinc deinceps ordiamur. |
2 | [vers. 11.] Sequitur enim: Potabunt omnes bestiae silvae. Quid potabunt? Aquas pertranseuntes inter medium montium. Quid potabunt? Fontes emissos in convallibus. Et qui potabunt? Bestiae silvae. Videmus quidem hoc etiam in ista creatura, bestias silvae bibere de fontibus et de rivis inter montes currentibus: sed iam quoniam Deo placuit talium rerum figuris abscondere sapientiam suam, non auferre studiosis, sed claudere negligentibus, aperire pulsantibus; placuit etiam ipsi Domino Deo nostro ad hoc hortari vos per nos, ut in his omnibus, quae velut de corporali et de visibili creatura dicuntur, quaeramus aliquid spiritualiter absconditum, quo invento gaudeamus. Bestias silvae, Gentes intelligimus; et multis hoc locis Scriptura testatur. Sed tamen evidentissima duo maxime occurrunt documenta, quod in arca Noe, qua nemo nostrum dubitat Ecclesiam esse praefiguratam, non includerentur omnia genera animalium [Gen. VII, 2, 14], nisi in illa unitate compaginis omnes gentes significarentur: nisi forte putamus, si omnia talia penitus diluvio delerentur, defuturam fuisse Deo potestatem iubendi ut terra ea produceret, sicut primo verbo eius produxerat [Id. I, 24]. Non ergo frustra, non temere, non aliqua indigentia Dei vel inopia potestatis iussa sunt animalia illa in arca includi. Nam posteaquam venit tempus (iam enim debemus et alterum evidentissimum adiungere testimonium): cum ergo venit tempus, ut illud quod in arca erat praefiguratum, iam in Ecclesia compleretur, Petrus apostolus dubitans dare sacramentum evangelicum Gentibus incircumcisis; imo non dubitans, sed omnino dandum esse non putans, quodam die esuriens cum prandere vellet, ascendit ut oraret. Hoc in Actibus Apostolorum omnibus bene legentibus et bene audientibus notum est. Illo igitur orante facta est illi mentis alienatio, quam Graeci ecstasin dicunt: id est, aversa est mens eius a consuetudine corporali ad visum quemdam contemplandum, alienata a praesentibus. Tunc vidit vas quoddam veluti linteum quatuor lineis submitti de coelo, ubi erant omnia animalia, omnis generis bestiae; et sonuit ei vox: Petre, macta, et manduca. Ille autem qui in Lege fuerat eruditus, et in consuetudine Iudaica creverat, praeceptumque per Moysen Dei famulum retinebat, totamque vitam suam fideliter custodierat, respondit: Absit a me, Domine; nunquam commune aliquid intravit in os meum. Commune autem immundum dici a Iudaeis et a Lege, bene noverunt qui ecclesiasticas litteras didicerunt. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris. Hoc autem factum est ter, et ablatus est ille discus qui demonstrabatur ter de coelo submissus [Act. X, 9-16]. Discus qui quatuor lineis continebatur, orbis terrarum erat in quatuor partibus. Has quatuor partes saepe Scriptura commemorat, orientem et occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt. Ter autem submissum de coelo vas hoc significat, quia dictum est Apostolis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Inde colligitur, sicut iam nostis, duodenarius etiam numerus discipulorum. Non enim frustra duodecim habere voluit; et ita numerus ille sacratus est, ut in locum unius qui ceciderat, non posset nisi alter ordinari. Quare duodecim Apostoli? Quia enim quatuor sunt orbis partes, et totus orbis in Evangelio vocabatur, unde quatuor Evangelia conscripta sunt, et totus orbis in nomine Trinitatis vocatur, ut congregetur Ecclesia: quatuor ter ducta, duodecim fiunt. Ergo non miremur si de illis aquis inter medium montium pertranseuntibus, in illa doctrina apostolica fluente in medio propter concordiam communionis, omnes bestiae silvae bibunt. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat et manducat Petrus; quia Petrus petra, petra Ecclesia. Quid est mactare et manducare? Occidere in eis quod erant, et in sua viscera assumere. Dissuasisti pagano sacrilegia, occidisti quod erat; dato sacramento Christi incorporasti Ecclesiae, manducasti. |
3 | Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus: Et scientia destruetur, et prophetia evacuabitur. Quare ista evacuabuntur? Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur [I Cor. XIII, 8-10]. Nisi forte putat Charitas Vestra quia in illa civitate cui dicitur, Collauda, Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum [Psal. CXLVII, 12 ] [et 13], iam confirmatis vectibus et clausa civitate, unde, ut iampridem diximus, nemo exit amicus, et quo nemo intrat inimicus ; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per tractatorem. Quomodo ergo? Sicut in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non enim sic ad nos venit, ut inde discederet; quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est [Ioan. I, 1, 10]. Tale verbum contemplaturi sumus. Apparebit enim Deus deorum in Sion [Psal. LXXXIII, 8]. Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen post finitam viam non iudici tradamur, ut iudex mittat in carcerem. Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit . Magna illa et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore, cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in peregrinatione, ne siti in via deficiamus. Potabunt omnes bestiae silvae. Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva? Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat. Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna, inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite. Potabunt omnes bestiae silvae. |
4 | Suscipient onagri in sitim suam. Onagros magnas quasdam bestias dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes iugum Legis; vivebant multae gentes moribus suis, superba iactantia vagantes, tanquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam; fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque inde bibit, sed quisque in sitim suam. Non dicit aqua, Lepori sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit, Onager accedat, lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus eius est, sive ipsius, sive Platonis, seu cuiuscumque talium: audiunt imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare? Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui sonuit, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1], et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria; tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores bestiae et maiores; sed capacius maiores, quia suscipient onagri in sitim suam. Bibant minores quod dictum est: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint [Ephes. V, 25, 24]. Bibant minores. Dictum est autem Domino: Si licet dimittere uxorem ex omni causa? Prohibuit Dominus, et dixit non licere. 'Non scitis,' inquit, 'quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus coniunxit, homo non separet.' Deinde addidit: 'Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si aliam duxerit, moechatur [Matth. XIX, 3, etc.].' Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne ligaretur. Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem [I Cor. VII, 27]. Si nondum es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disiungi coniugia: Si talis est, inquiunt, causa cum uxore, non expedit ducere. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum hoc [Matth. XIX, 10-12]. Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt? Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui capiunt? Suscipient onagri in sitim suam. Quid est, Suscipient onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat. |
5 | [vers. 12.] Deinde sequitur in contextione sua Psalmus: Super illos volatilia coeli inhabitabunt. Super quos? super onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur: 'Inter medium montium pertransibunt aquae; potabunt omnes bestiae silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli inhabitabunt.' Congruentius intelligimus super montes, quia hoc est etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia, super onagros non: hoc intelligeremus, si necessitas cogeret . Super montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare super montes: sed multae earum habitant in campis, multae in convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant nisi super montes. Spirituales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia, spiritualia corda sunt, quae aere libero perfruuntur. Gaudent serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic inhabitabunt. Nostis montes; iam tractati sunt. Montes Prophetae, montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque vult esse spiritualis, ibi inhabitet: non in corde suo aberret; habitet, perferat votando . Habemus aves significantes aliquid spirituale. Non frustra dictum est: Renovabitur iuventus tua sicut aquilae [Psal. CII, 5]. Non frustra dictum est de Abraham: Aves autem non divisit. Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, et turturem, et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes constitutae; divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et subiecit Scriptura, Aves autem non divisit. Deinde dicitur trimus aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde, rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spirituales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur desiderio et intellectu omnia temporalia? Spirituales viri qui de omnibus iudicant, et a nemine iudicantur [I Cor. II, 15]: itaque ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In ariete intelliguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs intelligitur Iudaeorum; habuit enim iugum Legis, sub quo laborabat: in capra inteligitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata est. Nam primum fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc est, ex quo regnum coelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et haeresum? Porro autem si plebes ipsae non dividerentur, id est, si vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant [Matth. XV, 14]: ponuntur adversus invicem. Aves autem non divisit. Spirituales non habent divisionem, non cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum possunt; ubi in aliis deficiunt, in se tenent. Si erit ibi, inquit, filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur [Luc. X, 6]. Non est filius pacis, dividi voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et caminus: nam consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus terror diei iudicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus ille, veniens dies iudicii. Divisit inter media illa quae divisa erant, etiam caminus [Gen. XV, 9-17]. Si inter media transiit caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt. Aves quippe non divisit; carnales dividuntur. Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et quomodo probatur quia carnales dividuntur? Adiungit: 'Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; nonne carnalis estis, et secundum hominem ambulatis?' Rogo vos, fratres, audite, et proficite; excutite vos de loco carnali, pergite in turturem et columbam: Aves enim non divisit. Sed quicumque talis permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de gremio Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad dextram poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult, pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si autem non sic erit, et aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, stipulam, id est, amores saeculares fundamento fidei suae superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum locum ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna, fenum, stipulam: Ipse autem, inquit, salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. I, 12, 13; et III, 1-15]. Hoc aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram quodammodo eliquabit. Aves autem non divisit. Sed aves videant, si aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi altitudinem cordis sui, de qualibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum [Psal. LXXII, 9]. Ne a ventis tollantur, in montibus requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus, in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum. Sicut enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei, multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves ibi habitantes: Super illos volatilia coeli inhabitabunt. |
6 | Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam sequuntur; vide quid dicat Psalmus: De medio petrarum dabunt vocem suam. Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me? Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic instructus est? Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit [Galat. 1, 9]. Quid mihi dicis de Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam. De medio petrarum dabunt vocem suam. Audiantur qui a petra audiunt : audiantur, quia et in illis multis petris petra auditur: Petra enim erat Christus [I Cor. X, 4]. Audiantur ergo libenter, de medio petrarum dantes vocem suam, Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et petrae resonant: sonant illae, disputant spirituales; resonant petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus. |
7 | [vers. 13.] Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem? Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde: Rigans montes de superioribus suis. Modo si ad nos venerit homo gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Iudaeus quare ita faciamus, sonamus de petra, dicimus, Hoc fecit Petrus, hoc fecit Paulus: de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit Gentibus: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit [Galat. V, 2]. Dicit hoc Paulus, tanquam mons: inde nos dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in convalle, clamavit: Saule, Saule quid me persequeris? Non ei legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim rigatus et manare iam volens: Domine, ait, quid me iubes facere [Act. IX, 4, 6]? Accipe illum montem vel petram, unde possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus, et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco: Sive, inquit, mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis. Quod ait, mente excessimus; vos capere non potestis: excessimus enim omnia ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus; et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]. Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc ergo pertinet, Sive temperantes sumus vobis. Unde hoc ? quem imitamur? Charitas, inquit, Christi compellit nos [Id. V, 13, 14]. Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritualis, heri carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro factum sit, ut habitaret in vobis [Ioan. I, 14]. |
8 | Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia satiabuntur: sequitur enim, De fructu operum tuorum satiabitur terra. Quid est, De fructu operum tuorum? Nemo glorietur in operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si operibus redditur, merces redditur [Rom. IV, 4, 5]. Gratis ergo accipe, quia impius iustificaris. De fructu operum tuorum satiabitur terra. |
9 | [vers. 14.] Producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia iumenta Domini, quae significantur, cum dicitur, Bovi trituranti os non infrenabis: dicit enim ipsum iumentum, Numquid de bobus pertinet ad Deum? Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit terra fenum iumentis? Quia Dominus constituit ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Misit praedicatores, et ait illis: Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate; dignus est enim operarius mercede sua [Luc. X, 7 ] [et 8]. Cum enim dixisset, Quae apponuntur vobis, manducate; ne illi dicerent, Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra merces. Cuius rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum. Omnis enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni [Isai. XL, 6]. Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum iumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum iumentorum sit fenum. Si nos vobis spiritualia, seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret terrae. Ego, inquit, nullius horum usus sum. Ostendit sibi deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra quae producit fenum iumentis. De fructu operum tuorum, inquit, satiatibur terra: producens fenum iumentis. Tu noli esse sterilis, produc fenum iumentis: si nolunt iumenta fenum tuum, non te tamen sterilem inveniant. Accipis spiritualia, redde carnalia: debita sunt militi, militi reddis; provincialis Christi es. Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte eius non percipit? Non ideo dico, ut ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam potius; iumenta sunt: Bovi trituranti os non infrenabis. Producens, inquit, fenum iumentis; et quasi hoc exponens adiecit, Et herbam servituti hominum: ne non intelligeres quod dictum est, Producens fenum iumentis, repetitione exposuit quod praemisit. Quod enim dixit supra fenum, postea herbam nominavit; quod autem dixerat iumentis, hoc servituti hominum dixit. Ergo servituti, et non libertati. Ubi ergo est, Vos in libertatem vocati estis? Sed audi eumdem ipsum: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem [I Cor. IX, 7-19]. Et quibus dixit, In libertatem vocati estis? et quid adiunxit? Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem [Gal. V. 13]. Quos liberos fecerat, servos fecit; non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed charitate: Per charitatem, inquit, servite invicem. Sed Christo servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis. Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de illo dictum est: Bene servientem plurimis? Propheta legitur: de nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in Evangelio vocem eius: Quicumque, inquit, in vobis vult maior esse, erit vester servus. Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco: Nos autem servos vestros per Iesum [II Cor. IV, 5]. Bene diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi sumus: et tamen si volentes sumus, non necessitate, sed charitate servimus. Quodammodo enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret Dominus: Erit vester servus qui voluerit inter vos maior esse. Iam enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius plorationis ostendit, quasi diceret, Illuc vultis venire, ubi sum ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem. Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni, et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, iam quaerentes altitudinem? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Et illi, etiam in hoc superbi: Possumus. Quomodo Petrus: Tecum usque ad mortem. Fortis vir, donec femina diceret: Et iste cum illis erat [Matth. XXVI, 35, 69]. Sic et isti: Possumus. Potestis? Possumus. Et ille, Calicem quidem meum bibetis, etsi modo non potestis, bibetis: quomodo Petro, 'Non potes me modo sequi; sequeris me postea [Ioan. XIII, 36]. Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis' [Matth. XX, 20-27]. Quid est, Non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis. Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi, Non est meum dare vobis. Sed forte dicerent, Erimus humiles. Non ergo eritis vos: ego, Vobis dixi. Non dixi, Non dabo humilibus: sed, non dabo superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat. |
10 | Ergo praedicatores verbi, et iumenta et servi sunt. Producat terra, si irrigata est, fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Ipse est enim fructus, ut possit fieri quod dictum est in Evangelio: Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna [Luc. XVI, 9]. Vide de feno quid facias, vide de re vili quid emas. Ut recipiant vos, inquit, in tabernacula aeterna: ubi erunt ipsi, illuc vos recipiant. Quare hoc? Quia qui suscipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis, tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non perdet mercedem suam [Matth. X, 41-42]. Quam mercedem non perdet? Recipient vos in tabernacula aeterna. Quis non festinet? qui non alacrius currat? Si terra estis, rigamini de fructu operum Dei: ne dicatis, Non sunt cum quibus faciamus; praedicatores nostri, iumenta triturantia, homines servientes non indigent nostri. Quaere tamen, ne quis indigeat: postremo, et qui non indiget, inveniat in te quod nolit accipere. Accipit enim bonam voluntatem, cum tu accipias pacem: etsi enim non quaerit datum, sed requirit fructum [Philipp. IV, 17]. Quaere tamen, ne quis indigeat; et noli dicere: Si petierit, dabo. Exspectas ergo ut petat? Sic pascis bovem Dei, quomodo transeuntem mendicum? Illi petenti das, quia scriptum est, Omni petenti te, da [Luc. VI, 30]. De isto quid scriptum est? Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Psal. XL, 2]. Quaere cui des: Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem, qui praeoccupat vocem petituri. Si sic inter vos indigent milites Christi, ut etiam petant; videte ne vos iudicent, antequam petant. Quomodo, inquis, quaero? Esto curiosus, esto providus; prospice, attende unde quisque vivat, unde se transigat, unde habeat: non reprehendetur ista curiositas tua; terra eris producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Curiosus esto, et intellige super egenum et pauperem. Alius ad te venit, ut petat; alium tu praeveni, ne petat. Sicut enim de illo qui te quaerit dictum est, Omni petenti te, da; sic de illo quem tu debes quaerere dictum est, Sudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum cui eam tradas. Cum enim dandum sit et istis pauperibus petentibus ; non enim ab eis inhibuit Deus eleemosynas, cum Christus de ipsis dicat, Quando facis epulum, convoca caecos, claudos, debiles, non habentes unde tibi reddant; retribuetur autem tibi in resurrectione iustorum [Luc. XIV, 13 ] [et 14]: voca et ipsos, pasce et ipsos; epulare, cum illi epulantur; delectare, cum illi saginantur; illi enim pane tuo, tu iustitia Dei. Nemo vobis dicat: Praeceptum est a Christo ut servo Dei detur, mendico non detur. Absit; prorsus impius ista loquitur. Da illi, sed multo magis illi. Ille enim petit, et in voce petentis agnoscis cui des: ille autem quanto minus petit, tanto magis tibi vigilandum est ut praeoccupes petiturum; aut forte modo non petiturum, et aliquando damnaturum. Itaque curiosi estote ad ista, fratres mei; invenietis multorum Dei servorum indigentiam, tantum ut velitis invenire. Sed quia delectat vos excusatio qua vultis dicere, Nesciebamus; propterea non invenitis. |
11 | Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et eius: non enim cum dicitur, Esurivit [Matth. IV, 2; et XXI, 18], evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur [II Cor. VIII, 9]. Habuit enim loculos; et dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant pedes eius evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua. Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor cuiusdam Chuzae procuratoris Herodis [Luc. VIII, 3]. Vide quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum, providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo: quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes , centenarios maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius voluntatem humanam voluntati Creatoris coniungerent, ipsorum personam voluit suscipere in passione Christus, dicens, Tristis est anima mea usque ad mortem; et iterum, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit quid facere deberet infirmus: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater [Matth. XXVI, 38, 39]. Quomodo ergo in passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore suo, quia et illa membra eius; neque enim frustra dictum est, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]: sic et in loculis habendis, et in exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda , indigentiam suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet [Luc. XIX, 6]. Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias? nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura [III Reg. XVII, 6]? Missus est tamen pascendus ad viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur. |
12 | Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Iudae eum tradituro, Quod facis, fac velociter; non intelligentes caeteri quid dixisset, arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est [Ioan. XIII, 27-29]. Possent hoc suspicari, nisi hoc haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intelligas super egentem et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram, nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere, propheta non cessat dicere: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Non vides arcam inanem praepositi tui: vides certe vel surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Iudaeorum, unde tabulas lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit . Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus quod edatur? Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose audiunt, beati qui non inaniter clamant. De fructu operum tuorum satiabitur terra: producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Utquid hoc? Ut educat panem de terra. Quem panem? Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei [II Cor. IV, 7]. Ipse est panis qui de coelo descendit [Ioan. VI, 41], ut e terra educatur, cum per servorum suorum carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat. Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus terrenum portantibus. |
13 | [vers. 15.] Et vinum laetificat cor hominis. Nemo se ad ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret. Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 5]! Nolumus dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore iustitiae, videbitur postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum. Ut exhilaret faciem eius in oleo. Video quae terra quantum fructum educat, si producat fenum iumentis. Non isti servi vendunt quod dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest: non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut dicit Apostolus: Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem [I Cor. XII, 7]. Gratia quaedam quae est hominum ad homines perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni gente: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium [Psal. XXI, 29]. Tanta est enim eius gratia, ut multi qui in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest implere quod iubet. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus. Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur facies in oleo. |
14 | Et panis cor hominis confirmat. Quid est hoc, fratres? Quasi coegit intelligi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor confirmat, quia panis est cordis. Iam enim dixerat de pane superius, Ut educat panem de terra, sed non dixerat qualis panis sit ille. Et vinum laetificat cor hominis. Videtur iam dicere de spirituali vino; nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici, quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem de spirituali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse spiritualis sit, exposuit et ipsum: Et panis, inquit, cor hominis confirmat. Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus esuri, intus siti: Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Panis ille iustitia est, vinum illud iustitia est: veritas est, veritas Christus est [Ioan. XIV, 6]. Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi [Id. VI, 41]; et, Ego sum vitis, vos sarmenta [Id. XV, 5]. Et panis cor hominis confirmat. |
15 | [vers. 16.] Satiabuntur ligna campi: sed de ista gratia educta de terra. Ligna campi, plebes populorum. Et cedri Libani quas plantavit. Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed quas plantavit ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et impii sunt cedri Libani, quia, Conteret Dominus cedros Libani [Psal. XXVIII, 5]. Libanus enim mons est; ibi istae arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae. Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem candidatio esse saeculi huius, modo nitentis et fulgentis in pompis suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam arbor, inquit, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur [Matth. XV, 13]. Et cedri Libani quas plantavit. |
16 | [vers. 17.] Illic passeres nidificabunt. Fulicae domus dux est eorum. Ubi passeres nidificabunt? In cedris Libani. Iam audivimus quae sint cedri Libani, nobiles saeculi, excelsi genere, opibus, honoribus: et ipsae cedri satiantur, illae tamen quas plantavit ipse. In his cedris passeres nidificant. Qui sunt passeres? Aves quidem et volatilia coeli sunt passeres, sed minuta volatilia solent dici passeres. Sunt ergo quidam spirituales nidificantes in cedris Libani: id est, sunt quidam servi Dei audientes in Evangelio, Dimitte omnia tua, vel, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me [Id. XIX, 21]. Et non tantum hoc audierunt magni, sed audierunt et parvi, et voluerunt hoc facere et parvi, et esse spirituales; non iungi uxoribus, non macerari cura filiorum, non habere proprias sedes quibus deligarentur, sed ire in vitam quamdam communem. Sed quid dimiserunt isti passeres? Minuti enim saeculi huius passeres videntur. Quid dimiserunt? quid magnum dimiserunt? Alius se convertit, dimisit cellam patris sui inopem, vix unum lectum et unam arcam. Convertit se tamen, factus est passer, quaesivit spiritualia. Bene, optime; non illi insultemus, non dicamus: Nihil dimisisti. Non superbiat qui multa dimisit. Petrus ut sequeretur Dominum, novimus quod piscator erat, quid potuit dimittere? Vel frater eius Andreas, vel filii Zebedaei Ioannes et Iacobus, etiam ipsi piscatores [Id. IV. 18, 21]; et tamen quid dixerunt? Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te [Id. XIX, 27]. Non ei dixit Dominus: Oblitus es paupertatem tuam; quid dimisisti ut totum mundum acciperes? Multum dimisit, fratres mei, multum dimisit, qui non solum dimisit quidquid habebat, sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis enim pauper non turgescit in spem saeculi huius? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista cupiditas praecisa est: ibat in immensum, accepit modum, et nihil dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Faciunt hoc multi: ista faciunt qui parum habent, et veniunt, et fiunt passeres utiles. Minuti videntur, quia non habent altitudinem dignitatis saecularis: nidificant in cedris Libani. Etenim et cedri Libani, nobiles et divites et excelsi huius saeculi, quoniam cum timore audiunt, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; attendunt res suas, villas suas, et omnes superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis Dei; dant agros, dant hortos, aedificant ecclesias, monasteria, colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent passeres. Ergo satiantur cedri Libani quas plantavit Dominus, et illic passeres nidificabunt. Attendite totam terram, si non ita est. Ut loquerer ista, non solum credidi, sed et vidi; dedit mihi intellectum ipsum experimentum. Interrogate latissimas terras qui nostis, et videte in quam multis cedris Libani passeres illi, de quibus locutus sum, nidificant. |
17 | Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spirituales sunt, quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani sunt. Ergo fulicae domus dux est passerum. Quamvis in cedris Libani nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum. Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt; praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritualibus. Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus; faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt, Fulicae domus dux est eorum. Quae est fulicae domus? Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. Intelligimus ergo petram esse idoneam fulicae domum, nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra? In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus, non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in illum Iudaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur; imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt; quia fulicae domus dux est eorum. |
18 | [vers. 18.] Quid ergo sequitur? Montes altissimi cervis. Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit, inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me [Psal. XVII, 34]. Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum : illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim montes altissimi cervis. Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis, ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et leporibus. Quia factus est Dominus refugium pauperi [Psal. IX, 10]. Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne iamdudum de montibus dicebatur: Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas? Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur , sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Petra refugium ericiis et leporibus. |
19 | [vers. 19.] Fecit lunam in tempora. Intelligimus spiritualiter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum eminebat, seducebantur homines, et dicebatur, Haec est Ecclesia, hic est Christus; ut sagittarent in obscura luna rectos cord. [Psal. X, 3]. Modo quam caecus est qui plena luna errat? Fecit lunam in tempora. Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando transibit ; in tempora facta est. Sol agnovit occasum suum. Et hic quis sol, nisi sol ille iustitiae, quem sibi non ortum impii plangent in die iudicii? Qui dicturi sunt in illo die, Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6]. Ei sol iste oritur, qui intelligit Christum. Recedit autem ab intellectu eius Christus, qui sic iratus fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque irascimini, et nolite peccare [Psal. IV, 5]. Charitas etsi irascitur aliquando, ut corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super iracundiam vestram. Non igitur occidat sol super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]. |
20 | Nec putetis, fratres, ideo nonnulis solem esse adorandum, quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur, Sol Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum significat [I Cor. X, 4]. Sicut ovis ad victimam ductus est [Isai. LIII, 7]; adora et ovem, quia Christum significat. Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5]; adora et leonem, quia Christum significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem Christi? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et proprietatem per quam refectus es? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Caetera similitudines sunt. Intellige, esto Scripturae capax, ut aliud videas obiici oculis tuis, aliud innui cordi tuo. |
21 | Sol ergo ille, iam securi dicimus, sol ille iustitiae, non sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia dicit, Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non invenient. Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia loquitur, et dicit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam [Prov. I, 28, 29]. Si ergo oderunt, quare quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt sermonibus, oderunt moribus. Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu [Sap. I, 5]. Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur malis. At vero de isto sole quid dictum est? Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Ergo de illo sole iustitiae nescio quid significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in creatura etiam secundum speciem rerum visibilium: Sol agnovit occasum suum. Quid est, Sol agnovit occasum suum? Christus agnovit passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic sol occidit, ut non oriatur? Numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat [Psal. XL, 9]? nonne ipse dixit, Dormivi turbatus? et de illo dictum est, Exaltare super coelos, Deus [Psal. LVI, 5, 6]? Ergo, Sol agnovit occasum suum: quid est, agnovit? Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit, hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam: Non novi vos [Matth. VII, 23]. Quomodo ergo ibi, Non novi vos, non est quasi, Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic, agnovit occasum suum, placuit illi occasus suus. Si enim ei displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol, etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum suum, non occideret; quia ipse ait, 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse eam pono a me' [Ioan. X, 18]. Ergo, agnovit occasum suum. |
22 | [vers. 20, 21.] Et quid, cum occidit sol, cum passus est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur. Quare? 'Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi' . Quid intelligam spiritualiter catulos leonum, nisi spiritualia nequitiae [Ephes. VI, 12]? quid intelligam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt catuli leonum quos devorent. Ipse leo maior, princeps omnium talium leonum, quid de illo dictum est? 'Nescitis quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret' [I Petr. V, 8]? Ideo 'quaerentes a Deo escam sibi;' quia nec tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Iob sanctus ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum, potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel facultates eius quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos pios. Iuste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus potestatem, vel in aliquid eius, nisi ille concedat, cui est potestas summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in hominem, nisi desuper detur. Stabat iudex vivorum et mortuorum ante hominem iudicem, et inflavit se homo iudex videns ante se Christum, et ait: Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te? At ille qui venerat et eum docere, a quo iudicabatur: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset tibi desuper data [Ioan. XIX, 10, 11]. Et homo et diabolus et quaelibet daemonia nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent. Malis ita sunt tanquam ignis feno; bonis ita sunt tanquam ignis auro. Manducatus est Iudas ut fenum; probatus est Iob ut aurum. Posuisti tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Iam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista intelliguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum, vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse ianua. Pastor intrat per ianuam: et dicit, Ego sum pastor bonus; et dicit, Ego sum ianua [Id. X, 7, 11]. Ipsum leonis nomen Dominum significat; quia, Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V, 5], et diabolum; quia, Conculcavit leonem et draconem [Psal. XC, 13]. Discite sic intelligere, cum figurate ista dicuntur; ne forte ubi legeritis quod Christum significat petra [I Cor. X, 4], ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia, sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intelligis eius vim. Si audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam disiunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a rebus et humanis et divinis, qui dixerit de littera singulari D, Non debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare? respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste; nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur. Illic pertransibunt omnes bestiae silvae. Ubi? In nocte quam posuit Dominus, quia sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi. Merito Dominus venturus ad occasum suum, ipse sol iustitiae agnoscens occasum suum, ait discipulis, tanquam tenebris futuris , circuituro leone, ut quaereret quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret: Hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 31, 32]. Nonne Petrus cum ter negavit [Matth. XXVI, 70-74], iam inter dentes leonis erat? Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi. |
23 | [vers. 22.] Ortus est sol. Qui dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit occasum suum, et posuit eam; ortus est sol, et recepit eam. Ortus est sol, quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui non intelligunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est: instent, ut intelligant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur enim: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt. Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intelligatur ab orbe terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam dictum est: Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis infidelitatis [Ephes. II, 2]. Modo iam quia nemo eorum persequi audet Ecclesiam, ortus est sol, et congregati sunt. Et ubi sunt? Et in cubilibus suis cubabunt. Cubilia eorum, corda infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Ierusalem. Quare non faciunt? Quia iam ortus est sol, et splendet in toto orbe terrarum. |
24 | [vers. 23.] Ergo vide quid sequatur, quia ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt. Quid tu, o homo Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cuius caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas eius? Exiet, inquit, homo ad opus suum. Operetur ergo iste homo opera bona in securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim erit quaedam contenebratio , et fiet quidam impetus, sed in vespera, id est in fine mundi: modo-autem in pace et tranquillitate operatur Ecclesia; quia exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. |
25 | [vers. 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna? quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens, ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit? Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus, perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis? Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec Deus? Video magna opera: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid sequatur: Omnia in sapientia fecisti. Ergo omnia in Christo fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio, audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Irrideant Iudaei crucifixum Christum, quia scandalum est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est eis: Nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam [I Cor. I, 23, 24]. Omnia in sapientia fecisti. |
26 | Repleta est terra creatura tua. Repleta est terra creatura Christi . Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est. Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit Apostolus, Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt sunt omnia nova: omnia autem ex Deo [II Cor. V, 17, 18]. Nova creatura quae facta est, omnes credentes in Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum [Ephes. IV, 22, 24]. Repleta est terra creatura tua. In uno loco terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis eras, Domine Iesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem tuam, qua dixisti: Singularis ego sum, donec transeam [Psal. CXL, 10]. Singularis ergo eras, donec transires; singularis eras, cum agnovisti occassum tuum: sed ab occasu in ortum transisti. Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti, et repleta est terra creatura tua. Psalmum, fratres, nondum finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum differamus. |