monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 103, SERMO I <<<     >>> SERMO III.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 103, SERMO II.

1 Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro, qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno [Sic Mss. At Edd., domino.] et patri, praesenti et iubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam psalmi huius primas partes die iam nuper praecedente tractavimus; etiam sequentia suscipienda sunt, et illo adiuvante, in cuius nomine coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Charitati vestrae, qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum. Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc, quod saepe iam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a quaerentibus, intretur a pulsantibus [Matth. VII, 7 ] [et 8]. Sed opus est nobis aliquanto maiore et silentio vestro, et patientia vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit et Charitas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis solemne obsequium. Ecce iam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent; prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo [Sic probae notae Mss. Edd. autem, sed si defuerint aliqui, qui non audierunt, qui utinam non deessent: prodest autem illis fortasse qui non audiunt modo, etc.] quod audierunt qui adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.
2 [vers. 1, 2.] Benedic, anima mea, Dominum. Omnium nostrum anima dicat, una facta in Christo. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Unde magnificatus es? Confessionem et decorem induisti. Confitemini, ut decoremini, ut induat vos. Circumamictus lucem sicut vestimentum. Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Extendens coelum sicut pellem: vel tam facile quam tu pellem, si tam facile sit, tanquam ad litteram accipias: vel auctoritatem Scripturarum intelligamus distentam per totum mundum nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines mortales, quorum iam mortuorum fama distenditur.
3 [vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora eius. Cuius superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae? Praeceptum, quo nihil est eminentius, charitatis. Quare autem aquis comparata est charitas? Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Unde aqua ipse Spiritus? Quia stabat Iesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Unde probamus quia de Spiritu dictum est? Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri [Ioan. VI, 37-39]. Qui ambulat super pennas ventorum: id est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa charitas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia maior est charitas Dei in nos, quam nostra in Deum.
4 [vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem: id est, eos qui iam spiritus sunt, qui spirituales, non carnales sunt, facit angelos suos, mittendo ut praedicent eius Evangelium. Et ministros suos ignem flagrantem. Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat.
5 [vers. 5, 6.] Fundavit terram super firmamentum eius. Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus: Fundamentum nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire? Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem eius, id est, firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]; qui omnia continet maiestate, et nos bonitate? Non nutante Christo, non inclinabitur in saeculum saeculi. Ubi sunt qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?
6 Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare, incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo? Quia fundavit terram super firmamentum eius, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Cuius? numquid forte Dei? Sed iam de amictu eius dixerat, Circumamictus lucem, velut vestimentum. Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si iam tenebrae non sumus [Meliores Mss.: Si iam tenebrae fuimus. Nonnulli: Si iam tenebras fugimus.]. Ergo si Deus luce vestitus est, cuius rursum vestimentum est abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua, omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria, et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo terram intelligimus, de qua dixit, Fundavit terram super firmamentum eius; non inclinabitur in saeculum saeculi; de illa dictum credo, Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius. Terrae enim quasi vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret, et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis ferme quindecim [Gen. VII, 20]. Fortasse ipsum tempus significavit iste psalmus, cum diceret, Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.
7 Super montes stabunt aquae: id est vestimentum terrae, quod est abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta? narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret praeterita, non nobis diceret, Super montes stabunt aquae; sed, Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura sunt, quasi iam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in alio psalmo novimus omnes, ubi tanquam Evangelium recitatur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super vestimentum meum miserunt sortem [Psal. XXI, 17-19]. Omnia quasi iam facta commemorantur, quae utique adhuc ventura cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere, Non est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant. Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet. Hoc ergo dicit: Super montes stabunt aquae. Propheta curans futura praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam futuram in diluvio persecutionum volebat intelligi. Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam [Psal. LXVIII, 2]. Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae, infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina, fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae, dicebant, Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant. Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.
8 [vers. 7.] Ab increpatione tua fugient. Et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura montium recesserunt. Iam montes ipsi exstant Petrus et Paulus: quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei: quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit [Prov. XXI, 1], iussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Psal. CXX, 1]; ab increpatione Dei fugerunt aquae. A voce tonitrus tui formidabunt. Iam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos, voce Dei per Scripturas, per nubes eius? Conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, iussit imperator. Sed quis iussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi iusserunt, et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid; formidaverunt aquae, sed a voce tonitrus tui. Nam ecce, cum voluit Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et sub aquis firmi erant montes.
9 [vers. 8-10.] Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando mare, et fluctus eius tanquam montes fuerunt, qui montes illos Apostolos operirent. Sed quamdiu ascendunt montes, et descendunt campi? Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant: cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est quidam meatus [Omnes Mss., metus.], quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt? Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres mei, et malacia [Edd., malitia. Sed legendum, malacia. quod mare mortuum dicitur, cum stat sine ventis et sine motu.] mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram nostram, certe contegere [Supple, possunt.]. Quare non? Audi: Terminum posuisti quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.
10 Quid ergo, quia iam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes ibi fiunt, quam iam mare nudavit? Etsi ad eius oram tenues fluctus perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio, diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra? Qui emittis fontes in convallibus. Emittis, inquit, fontes in convallibus. Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles, humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt fontes: Emittis fontes in convallibus. Audi montem: dicit Apostolus, Plus illis omnibus laboravi. Magnitudo quaedam commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit: Non ego autem, sed gratia Dei Mecum [I Cor. XV, 10]. Non repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes dicuntur propter spiritualem magnitudinem, ita et convalles propter sui spiritus humilitatem. Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Non ego, convallis est; et gratia Dei mecum, fons est. Qui emittis fontes in convallibus. De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Videamus si convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Quid est, Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum? Quis habebit fontem meum? Convallis.
11 Inter medium montium pertransibunt aquae. Huc usque a Lectore pronuntiatus est Psalmus, huc usque Charitati vestrae sufficiat. Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est, Inter medium montium pertransibunt aquae? Audivimus qui sint montes, magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes. Et inter medium montium, inquit, pertransibunt aquae. Putemus hoc ita dictum, Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., praedicatores] verbi veritatis. Quid est, Inter medium Apostolorum? Quod medium dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt, media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me. Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem, habent inter se fidem, habent inter se charitatem; sic certe dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas habebat. Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis: Deus, inquit, pacis det vobis idipsum sapere in invicem [Rom. XV, 5]. Et iterum: Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata [I Cor. I, 10]. Quod sentio, sentis; in medio fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum [Plures Mss., quasi privatam meam, nec tu privatam tuam.]. Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea: Inter medium montium pertransibunt aquae. Audi ipsum montem, ut dixi, quia inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis [Id. XV, 11]. Securus dixit, Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis: inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia montium, sed pax consensionis, et societas charitatis: si quis autem vellet aliud praedicare, iam de suo praedicaret, non de medio. Et audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]. Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans, ait Apostolus: Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Et vide quemadmodum noluerit de monte praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium velit influere. Licet si nos (Et quantus mons dixit hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle eius! Tamen hoc volebat ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa [Sic omnes Mss. Edd. vero, recta.] populorum, quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant). Licet si nos, inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de Paulo quaestio; audi quod sequitur: Licet si nos, aut angelus de coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit [Galat. I, 9, 8]. Si veniat mons aliud evangelizans, anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica, sine fraude valebat, quod diximus Charitati vestrae [Plures Mss. non habent, valebat, quod diximus charitati vestrae.], sine labe, sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur. Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose iam venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de suo; quia qui loquitur mendacium, de suo loquitur: et miseri audiendo dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium redacti, cum volunt perverse esse similes Deo (hoc enim eis dixerat, Gustate, et eritis sicut dii [Gen. III, 5], appetentes quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc valeat quod diximus Charitati vestrae, propter fontes: ut fluant de vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite, saturamini; manate saturati [Sic meliores Mss. At Edd., manate, saturate.]. Ubique communis aqua Dei habeat gloriam, non hominum privata mendacia.
Augustinus HOME

bke13.18v

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 103, SERMO I <<<     >>> SERMO III.
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik