Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 101, SERMO II. De secunda parte Psalmi.
1 | Hesterno die audivimus cuiusdam pauperis gemitum in oratione; eumque esse cognovimus, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset [II Cor. VIII, 9], eique membra cohaerentia et per suum caput loquentia . Vidimus enim ibi et nos ipsos; si tamen per eius gratiam aliquid et nos. Finita autem iam erant verba gemituum, et coeperant consolationum; sed ea finiri hesterno die tractando minime potuerunt: in iis quae restant, audiamus hodie non iam gementem pauperem, sed gaudentem; ideo gaudentem, quia sperantem; ideo sperantem, quia non de se praesumentem. Praenuntiavit felicitatem rerum humanarum in Scriptis Dei, et adiecit: Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Huc usque sermo hesternus perductus est; videte quae sequantur. |
2 | [vers. 20-22.] Dominus de coelo in terram prospexit, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum. Invenimus in alio psalmo dictum, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum [Psal. LXXVIII, 11]; et in eo loco dictum, ubi vox martyrum intelligebatur . Unde martyres compediti? Nonne catenati potiusquam compediti? Ductos enim sanctos Dei martyres post iudices, per provincias circumeuntes, in catenas novimus missos; in compedes autem non novimus. Agnoscuntur et compedes disciplinae Dei et timoris eius, de quo dictum est: Initium sapientiae timor Domini [Eccli. I, 16]. Per hunc enim timorem non timuerunt servi Dei eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; quia eum timebant qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis [Matth. X, 28]. Nisi enim compedibus timoris huius ligati essent martyres, quando illa omnia dura et molesta sustinerent a persecutoribus suis, cum eis liberum fuerit facere quod cogebantur, et evadere quod patiebantur? Sed alligaverat eos Deus istis compedibus, duris quidem et molestis ad tempus, sed tolerandis propter promissa eius, cui dicitur: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras [Psal. XVI, 4]. Gemendum quidem est in his compedibus ad impetrandam misericordiam Dei; unde vox martyrum est in alio psalmo, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum: non tamen evitandae sunt tales compedes, ut appetatur perniciosa libertas, et temporalis vitae brevisque dulcedo, quam sequatur amaritudo perpetua. Proinde Scriptura, ne recusemus esse compediti sapientiae, sic nos alloquitur: 'Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abiicias consilium meum; et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem eius collum tuum: subiice humerum tuum et porta illam, et ne oderis vincula illius. In omni anima tua accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias eius: investiga et quaere, et innotescet tibi; et continens factus, ne derelinquas eam. In novissimis enim invenies requiem eius, et convertetur tibi in laetitiam, et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae. Decus enim aureum est in illa, et vincula illius fila hyacinthina: stolam gloriae indues eam, et coronam exsultationis superpones tibi' [Eccli. VI, 24-32]. Clament ergo compediti, quamdiu sunt in vinculis disciplinae Dei, in qua sunt exercitati martyres: solventur compedes, et volabunt, et eaedem ipsae in ornamentum postea convertentur. Factum est hoc de martyribus. Quid enim persecutores occidendo fecerunt, nisi ut compedes solverentur, et in coronas converterentur. |
3 | De coelo ergo respexit Dominus, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum. Mortificati illi; filii autem mortificatorum qui, nisi nos? Quomodo autem solvimur nos, nisi cum dicimus ei: Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis [Psal. CXV, 16 ] [et 17]? Solvitur enim unusquisque a vinculis cupiditatum malarum, vel a nodis peccatorum suorum. Remissio peccatorum, solutio est. Quid enim prodesset Lazaro, quia processit de monumento, nisi diceretur: Solvite eum, et sinite abire [Ioan. XI, 44]? Ipse quidem voce de sepulcro suscitavit, ipse clamando animam reddidit, ipse terrenam molem sepulto impositam vicit, et processit ille vinctus: non ergo pedibus propriis, sed virtute producentis. Fit hoc in corde poenitentis: cum audis hominem poenitere peccatorum suorum, iam revixit; cum audis hominem confitendo proferre conscientiam, iam de sepulcro eductus est, sed nondum solutus est. Quando solvitur? a quibus solvitur? Quae solveritis, inquit, in terra, erunt soluta et in coelo [Matth. XVI, 19]. Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum potest: suscitar autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino potest; haec enim Deus interius agit. Loquimur ad aures vestras; unde scimus quid agatur in cordibus vestris? Quod autem intus agitur, non a nobis, sed ab illo agitur. |
4 | Respexit ergo ut solvat filios mortificatorum. Quorum mortificatorum audistis, quos filios audistis. Quid enim inde? Ut annuntietur in Sion nomen Domini. Primo enim premebatur Ecclesia, quando mortificabantur compediti: post illas pressuras annuntiatur in Sion nomen Domini, cum magna libertate, in ipsa Ecclesia. Ipsa enim Sion: non ille unus locus primo superbus, postea captivatus; sed Sion cuius umbra erat illa Sion, quae interpretatur Speculatio; propterea quia in carne positi videmus in priora, extendentes nos non ad praesens quod est, sed ad id quod futurum est. Ideo speculatio. Omnis enim speculator longe prospicit. Specula dicitur, ubi ponuntur custodes: fiunt istae speculae in saxis, in montibus, in arboribus, ad hoc ut de loco eminentiore longe videatur. Sion ergo speculatio, Ecclesia speculatio. Unde speculatio? Longe videre, hoc est speculatio. Labor est enim ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima [Psal. LXXII, 16 ] [et 17]. Qualis speculatio, intelligere in novissima? Transire mare videndo, non navigando, et habitare in exterma maris [Psal. CXXXVIII, 9]; id est, ibi ponere spem, in eo quod erit finito saeculo. Ergo si Ecclesia speculatio, ibi iam annuntiatur nomen Domini. Non solum nomen Domini in hac Sion annuntiatur, sed et laus eius, inquit, in Ierusalem. |
5 | [vers. 23.] Et quomodo annuntiatur? In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Unde hoc factum, nisi sanguine mortificatorum? unde hoc factum, nisi gemitibus compeditorum? Exauditi ergo sunt qui erant in pressura et humilitate; ut esset nostris temporibus Ecclesia in tanta gloria, quam videmus, ut iam regna quae persequebantur, ipsa serviant Domino. |
6 | [vers. 24.] Respondit ei in via fortitudinis suae. Cui respondit, nisi Domino? Quis respondit, supra videamus: Et laus eius, inquit, in Ierusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei in via fortitudinis suae. Quae illi respondit, aut quis illi respondit, in via fortitudinis suae? Quaeramus ergo primo quis respondit, et sic quaeremus quae sit via fortitudinis eius. Superiora verba indicant respondisse ei, aut laudem eius, aut Ierusalem: supra enim dixerat, Et laus eius in Ierusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei, non possumus dicere, Regna; quia, Responderunt dixisset. Respondit ei, non possumus dicere, Populi; quia et hic, Responderunt dixisset. Quia ergo respondit ei, singularem numerum quaerimus superius, et non invenimus, nisi aut laudem eius, aut Ierusalem. Et quia hoc ambiguum est, utrum laus eius, an Ierusalem, secundum utrumque tractemus. Quomodo et respondit laus eius! Quando ei gratias agunt vocati ab illo. Ille enim vocat, nos respondemus; non voce, sed fide; non lingua, sed vita. Si enim vocat te Deus, et praecipit ut bene vivas, et tu male vivis, vocationi eius non respondes, nec laus eius respondet ei de te; quia sic vivis, ut ille non laudetur, sed potius blasphemetur per te: cum autem sic vivimus, ut per nos laudetur Deus, respondit ei laus eius. De vocatis et sanctis eius, respondit et Ierusalem. Vocata est enim et Ierusalem, et prima Ierusalem noluit audire, et dictum est ei: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. Ierusalem, Ierusalem (clamat, et non respondetur), quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII, 38, 37]! Non respondetur: pluitur desuper, et pro fructu spinae proferuntur. At vero illa Ierusalem, de qua dictum est, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum [Isai. LIV, 1] [Galat. IV, 27]; respondit ei. Quid est, respondit ei? Non contempsit vocantem. Quid est, respondit ei? Ille pluit, illa fructum dedit. |
7 | Respondit ei, sed ubi? In via fortitudinis suae. Numquid in se? Nam quid esset in se, aut quam vocem haberet in se, de se, nisi solam vocem peccati, vocem iniquitatis? Excute vocem ipsius, quid invenis nisi ut multum , Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi [Psal. XL, 5]? Porro, si iustificata est, respondit ei, non ex meritis suis, sed ex manibus ipsius. Ubi? In via fortitudinis suae. Christus est, ipse est: Ego sum, inquit, via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Sed ante resurrectionem non agnoscebatur a populo suo; et maxime crucifixus ex infirmitate [II Cor. XIII, 4] latuit quis esset, donec fortis resurgendo appareret. Non ei ergo respondit Ecclesia in via infirmitatis, sed in via fortitudinis suae; quia post resurrectionem vocavit Ecclesiam de toto orbe terrarum, iam non infirmus in cruce, sed fortis in coelo. Non enim laus fidei Christianorum est, quia credunt mortuum Christum; sed quia credunt resurrexisse Christum. Nam mortuum et paganus credit; et hoc tibi pro crimine obiicit, quia in mortuum credidisti. Quae igitur laus tua? Credere resurrexisse Christum, et sperare te resurrecturum esse per Christum: haec est laus fidei. Si enim credideris in corde tuo quia Dominus est Iesus, et confessus fueris ore tuo quia eum Deus suscitavit a mortuis, salvus eris. Non ait, Si confessus fueris quia Deus eum tradidit occidendum; sed, quia eum Deus suscitavit a mortuis si confessus fueris, tunc salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 9, 10]. Quare autem credimus et mortuum? Quia credere eum resurrexisse non possumus, nisi prius mortuum fuisse credamus. Quis enim resurgit, nisi mortuus fuerit? quis expergiscitur, nisi prius dormierit? Sed numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat [Psal. XL, 9]? Haec fides est Christianorum. In hac ergo fide, qua congregata est Ecclesia, multi illi filii desertae, magis quam eius quae habet virum; respondit ei, dixit ei laudem secundum eius praecepta; in via fortitudinis eius, non in via infirmitatis eius. |
8 | Quomodo ei responderit, iam supra audistis: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. In hoc ei ergo respondit, in unitate: qui autem non est in unitate, non ei respondet. Ille enim unus est, Ecclesia unitas: non respondet uni, nisi unitas. Sed existunt qui dicant. Iam hoc factum est; respondit ei in omnibus gentibus Ecclesia, pariens filios plures quam illa quae habebat virum, respondit in via fortitudinis eius; credidit enim Christum resurrexisse, crediderunt in eum omnes gentes: sed illa Ecclesia quae fuit omnium gentium, iam non est; periit. Hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in illa non est? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem, praesumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit Spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annuntiaret unitatem: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Cumque subdidisset, Respondit ei, utique laus eius, utique Ierusalem mater nostra de peregrinatione revocanda, fetosa cum multis filiis, magis quam ea quae habebat virum; quoniam quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est: Exiguitatem, inquit, dierum meorum annuntia mihi. Quid est, quod nescio qui recedentes a me, murmurant contra me? quid est, quod perditi me perisse contendunt? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum: Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum. Non a te quaero illos dies aeternos: illi sine fine sunt, ubi ero; non ipsos quaero: temporales quaero, temporales dies mihi annuntia: Exiguitatem dierum meorum, non aeternitatem dierum meorum, annuntia mihi. Quamdiu ero in isto saeculo, annuntia mihi. propter illos qui dicunt, Fuit, et iam non est: propter illos qui dicunt, Impletae sunt Scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc, Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi? Et annuntiavit, nec vacavit ista vox. Quis annuntiavit mihi, nisi ipsa via? Quomodo annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. |
9 | Sed hic existunt, et dicunt: Vobiscum sum, inquit, usque in consummationem saeculi; quia nos praevidebat, quia pars Donati erit in terra. Numquid ipsa est quae dixit, Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi; ac non illa potius quae superius loquebatur, In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino? Unde vobis cor dolet? Quia et imperatores contra haereticos leges proponunt: ibi impletum est, Et regna, ut serviant Domino. Non enim vos filii estis illorum mortificatorum, quorum vox compeditorum exaudita est a Domino. Absit: non hoc indicant facta vestra, non hoc indicat superbia vestra, non hoc indicat vanitas vestra: non sapitis, et foris estis; sal infatuatum estis, ideo et ab hominibus conculcamini [Matth. V, 13]. Audite quid dicat: quae Ecclesia? Quae congregavit populos in unum. Quae Ecclesia? Quae congregavit regna, ut serviant Domino. Mota vocibus vestris et falsis opinionibus vestris, quaerit a Deo ut exiguitatem dierum suorum annuntiet sibi, et invenit Dominum dixisse: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Hic vos dicitis: De nobis dixit; nos sumus, nos erimus usque in consummationem saeculi. Interrogetur ipse Christus, cui dictum est, 'Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi. Et praedicabitur,' inquit, 'hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis' [Id. XXIV, 14]. Quid est quod dicebas: Hoc certe fuit et periit? Dominum audi annuntiantem exiguitatem dierum meorum. Praedicabitur, inquit, hoc Evangelium. Ubi? In toto orbe terrarum. Quibus? In testimonium omnibus gentibus. Quid postea? Et tunc veniet finis. Non vides adhuc esse gentes in quibus nondum est praedicatum Evangelium? Cum ergo necesse sit impleri quod Dominus dixit, exiguitatem dierum meorum annuntians Ecclesiae, ut praedicetur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniat finis; quid est quod dicis iam perisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc praedicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus; et ipsa est exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur; ut iam in aeternitatem ab ista exiguitate transeatur. Pereant haeretici, pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas dierum usque in finem saeculi erit: exiguitas ideo, quia totum hoc tempus, non dico ab hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adam usque in finem saeculi, exigua gutta est comparata aeternitati. |
10 | [vers. 25.] Non ergo blandiantur sibi contra me haeretici, quia dixi, Exiguitatem dierum meorum, quasi non permansuram usque in finem saeculi. Quid enim addidit? Ne revoces me in dimidium dierum meorum. Noli, quomodo haeretici loquuntur, sic mecum agere. Usque in finem saeculi me perduc, non in dimidium dierum meorum; et perfice mihi dies exiguos, ut dones mihi postea dies aeternos, Quare ergo de exiguitate dierum requisisti? Quare? Vis audire? In generatione generationum anni tui. Ideo ego de diebus exiguis quaesivi, quia licet usque in finem saeculi durent mecum isti dies, exigui sunt in comparatione dierum tuorum: Anni enim tui in generatione generationum. Quare non ait, Anni tui in saecula saeculorum; sic enim magis solet aeternitas significari in sanctis Scripturis: sed ait, In generatione generationum anni tui? sed qui anni tui? Qui, nisi qui non veniunt et transeunt? qui, nisi qui non ideo veniunt, ut non sint? Omnis enim dies in hoc tempore ideo venit, ut non sit; omnis hora, omnis mensis, omnis annus: nihil horum stat; antequam veniat, erit ; cum venerit, non erit. Illi ergo anni tui aeterni, anni tui qui non mutantur, in generatione generationum erunt. Est quaedam generatio generationum; in illa erunt anni tui. Quae est ista? Est quaedam, et si bene agnoscamus, in illa erimus, et anni Dei in nobis erunt. Quomodo in nobis erunt? Quomodo ipse Deus in nobis erit: unde dictum est, Ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Non enim aliud anni Dei, et aliud ipse: sed anni Dei, aeternitas Dei est: aeternitas, ipsa Dei substantia est, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est praeteritum, quasi iam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit. Non est ibi nisi, Est; non est ibi, Fuit et erit; quia et quod fuit, iam non est; et quod erit, nondum est: sed quidquid ibi est, nonnisi est. Merito sic misit Deus famulum suum Moysen. Quaesivit enim nomen mittentis se; quaesivit, et audivit, nec desertum est desiderium concupiscentiae bonae. Quaesivit autem, non quasi curiositate praesumendi, sed necessitate ministrandi. Quid, inquit, dicam filiis Israel, si dixerint mihi: Quis te misit ad nos? Et ille indicans se creaturae Creatorem, Deum homini, immortalem mortali, aeternum temporali: Ego, inquit, sum qui sum. Tu diceres, Ego sum. Quis? Gaius; alius, Lucius; alius, Marcus. Aliudne diceres, nisi nomen tuum diceres? Hoc exspectabatur de Deo. Hoc enim erat quaesitum. Quid vocaris? A quo me missum esse respondebo quaerentibus? Ego sum. Quis? Qui sum. Hoc est nomen tuum? hoc est totum quod vocaris? Esset tibi nomen ipsum esse, nisi quidquid est aliud, tibi comparatum, inveniretur non esse vere? Hoc est nomen tuum: exprime hoc idem melius. Vade, inquit, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ego sum qui sum: qui est, misit me ad vos. Magnum ecce Est, magnum Est! Ad hoc homo quid est? Ad illud tam magnum Est, homo quid est, quidquid est? Quis apprehendat illud esse? quis eius particeps fiat? quis anhelet? quis aspiret? quis ibi se esse posse praesumat? Noli desperare, humana fragilitas. Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 13-15]. Audisti quid sim apud me, audi et quid sim propter te. Haec igitur aeternitas vocavit nos, et erupit ex aeternitate Verbum. Iam aeternitas, iam Verbum, et nondum tempus. Quare nondum tempus? Quia factum est et tempus. Quomodo factum est et tempus? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. O Verbum ante tempora, per quod facta sunt tempora, natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans temporales, faciens aeternos! Haec generatio generationum. Generatio enim vadit, et generatio venit [Eccle. I, 4]. Et videtis generationes hominum sic esse in terra, tanquam in arbore folia; sed in arbore olivae, vel lauri, vel cuiusque alterius quae toto tempore fronde vestita est. Sic tanquam folia genus humanum terra portat: plena est hominibus, sed dum aliis morientibus alii nascendo succedunt. Semper enim arbor illa veste viridi ornata est: sed subter attende quam multa calces arida folia. |
11 | Ergo fuit generatio sub Adam, transiit. Nati sunt inde quidam futuri participes aeternitatis Dei etiam illo tempore: inde enim Abel, inde Seth, inde Enoch. Transiit illa generatio, venit diluvium, remansit una domus. Et illa generatio dedit aliquos, ipsum Noe, et tres filios eius, et tres nurus eius: in tota enim domo ista octonaria solus unus peccator inventus est. Accessit numerus superiori generationi. Deinde de tribus filiis Noe, tanquam de tribus mensuris farinae, impletus est orbis. Electus est Abraham, Isaac, et Iacob; sancti viri, patriarchae, placuerunt Deo [Gen. IV-XXVIII]. Dedit et illa generatio sequentes etiam generantes , dederunt Prophetas, dederunt praecones Dei. Venit etiam postea et ipse Dominus noster Iesus Christus, misit fermentum in tres mensuras farinae, quousque fermentaretur totum [Matth. XIII, 33]. Temporibus in terra carnis illius fuerunt Apostoli, fuerunt sancti; post illos alii sancti: et nunc in nomine Christi quicumque sunt sancti, et post nos quicumque erunt, et usque in finem saeculi quicumque sancti. De tot generationibus colliges omnes sanctas proles omnium generationum, et facies inde unam generationem: In ista generatione generationum anni tui, id est, aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus generationibus colligitur, et in unam redigitur; ipsa particeps erit aeternitatis tuae. Caeterae generationes implendis temporibus generantur, ex quibus illa in aeternum regeneratur; mutata vivificabitur, erit idonea portare te, vires accipiens a te. In generatione generationum anni tui. |
12 | [vers. 26-28.] In principio terram tu fundasti, Domine. Novi aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti. Principio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt; tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu vero idem ipse es. Tu quis es? Idem ipse es. Tu qui dixisti, Ego sum qui sum, idem ipse es. Et quamvis etiam ipsa non essent nisi ex te, et per te, et in te, tamen non quod ipse es: Tu enim idem ipse es. Et anni tui non deficient. Illi anni tui non deficient, illi anni tui qui erunt in generatione generationum, non deficient. Haec ergo sciens, exiguitatem dierum meorum quaererem a te, nisi scirem omnes dies saeculi ab initio usque in finem exiguos esse in comparatione aeternitatis tuae. Novi ergo unde interrogaverim. Non se extollant haeretici, quasi exigui dies fuerint Ecclesiae, toto orbe diffusae; nam et usque in finem cum sint, exigui sunt. Quare exigui sunt? Quoniam quandoque finiendi sunt. Anni illi qui erunt in generatione generationum, hi amandi, hi desiderandi, his suspirandum; propter hos in unitate permanendum, propter hos quidquid haereticorum mali est devitandum, propter hos perditis respondendum, propter hos lucrandi qui erraverant, et revocandi qui perierant: illic debet esse desiderium. Sed tamen ut verbosis, ut male garrulis, ut calumniosis, susurrantibus, detractoribus respondeam, ideo mihi annuntia exiguitatem dierum meorum; et ne me revoces in dimidium dierum meorum, ut ante me auferas de terra, quam totus orbis Evangelio repleatur, contra responsionem Domini mei, dicentis: Oportet praedicari hoc Evangelium in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis [Matth. XXIV, 14]. Quid ad haec, fratres? Plana sunt, manifesta sunt: Deus fundavit terram, scimus; opera manuum eius sunt coeli. Ne putetis enim quasi aliud Deum facere manu, aliud verbo. Quod facit verbo, hoc facit manu; non enim distinctus est corporeis membris, qui dixit, Ego sum qui sum. Et forte verbum eius est manus eius. Certe manus eius est virtus eius. Quia enim dictum est, Fiat firmamentum, et factum est firmamentum; verbo intelligitur fecisse: quia vero dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 6, 26]; quasi manu videtur fecisse. Audi ergo: Opera manuum tuarum sunt coeli. Ecce quod verbo fecit, utique etiam manibus fecit; quia virtute sua, quia potestate sua fecit. Attende potius quid fecerit, et noli quaerere quomodo fecerit. Multum est ad te comprehendere quomodo fecerit, cum teipsum sic fecerit, ut prius sis servus obediens, et postea fortasse amicus intelligens. Ergo, Opera manuum tuarum sunt coeli. |
13 | Ipsi peribunt; tu autem permanes. Aperte dixit hoc apostolus Petrus: Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti Dei verbo; per quae qui factus est mundus, aqua inundatus deperiit: terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi [II Petr. III, 5-7]. Iam ergo dixit perisse coelos per diluvium: perisse autem novimus coelos secundum quantitatem et spatia aeris huius. Excrevit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant, occupavit; ac sic utique coeli perierunt propinqui terris: coeli, secundum quos dicuntur aves coeli. Sunt autem et coeli coelorum superiores in firmamento: sed utrum et ipsi perituri sint igne, an hi soli coeli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos, nec facile, maxime in angustia temporis, explicari potest. Dimittamus ergo eam vel differamus; noverimus tamen perire ista, Deum manere. Et si manent quaedam cum Deo, quae facta sunt a Deo, non manent in se, sed in Deo, non recedendo a Deo. Quid enim? dicturi sumus, fratres, quod Angeli perituri sunt igne, quo incendetur mundus? Absit. Sed quid? dicemus quod Angelos Deus non fecerit? Absit. Sed quid dicemus? Et unde essent, si non ab illo facti essent? Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt [Psal. XXXII, 9]. Dictum est enim hoc, cum operum eius commemoratio fieret, in quibus et Angeli nominati sunt. Erunt ergo cum illo Angeli, etiam mundo igne flagrante; et erit incendium mundi, non incendens sanctos Dei: quod fuit caminus regis tribus pueris [Dan. III], hoc erit ardens mundus iustis in Trinitate signatis. |
14 | Forte hic coelos etiam non importune intelligimus ipsos iustos, sanctos Dei, in quibus manens Deus intonuit praeceptis, coruscavit miraculis, imbrificavit terram sapientia veritatis; coeli enim enarraverunt gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. Sed numquid etiam ipsi peribunt? An secundum quemdam modum peribunt? Secundum quem modum? Secundum vestimentum. Quid est, secundum vestimentum? Secundum corpus. Vestimentum enim animae corpus; Dominus enim vestimentum nominavit, ubi ait: Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum [Matth. VI, 25]? Quomodo ergo perit vestimentum? Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Ergo ipsi peribunt, sed secundum corpus: Tu autem permanes. Si ergo secundum corpus peribunt, ubi ergo resurrectio carnis? ubi exemplum membrorum quod praecessit in capite? ubi? Vis audire? Mutabitur; non tale erit quale fuit. Audi Apostolum dicentem: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Quomodo immutabimur? Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale [I Cor. XV, 52, 4]. Ergo seminatur mortale, resurget immortale; seminatur corruptibile, resurget incorruptibile. Mutationem itaque exspectamus: ita peribunt coeli, et immutabuntur coeli. Sed fortasse sanctorum corpora non recte dicuntur coeli? Si non portant Deum, non sint coeli. Et unde, inquit, mihi probas quia portant Deum? Usque adeone excidit tibi, Glorificate et portate Deum in corpore vestro [Id. VI, 20]? Ergo tales coeli peribunt, sed non in aeternum; peribunt ut mutentur. An non hoc dicit Psalmus? Lege sequentia: 'Et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.' Vestem audis, coopertorium audis, et aliud quam corpus intelligis? Speremus ergo etiam immutationem corporum nostrorum, sed tamen ab illo qui erat et ante nos, et manet post nos; a quo sumus quod sumus, ad quem veniemus cum fuerimus mutati; mutantem, non mutatum; facientem, non factum; et moventem, sed manentem; et quomodo intelligi a carne et sanguine potest, Ego sum qui sum: Tu vero idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed nos ad illos annos cum his pannosis annis quid sumus? Et illi qui sunt? Nec tamen desperare debemus. Iam enim magnitudine quadam et excellentia sapientiae dixerat, Ego sum qui sum; et tamen ad nos consolandos, Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: et nos Abrahae semen sumus [Galat. III, 29]: et nos quamvis abiecti, quamvis terra et cinis, in illo speramus. Servi sumus; sed propter nos Dominus noster formam servi accepit [Philipp. II, 7]: propter nos mortales immortalis mori votuit, propter nos hoc exemplum resurrectionis ostendit. Ergo speremus venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu solis peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere est. |
15 | [vers. 29.] Nos autem utrum aliquando ibi esse possimus dic. Audi, et vide utrum debeas desperare; audi quod sequitur: Filii servorum tuorum in habitabunt. Ubi nisi in annis non deficientibus? Filii servorum tuorum inhabitabunt; et semen eorum in saeculum dirigetur : in saeculum saeculi, in saeculum aeternum, in saeculum manens. Sed filii, inquit, servorum tuorum: metuendum ne nos servi Dei simus, et filii nostri ibi futuri sint, non nos? Aut si nos filii sumus servorum, quia filii sumus Apostolorum, quid dicturi sumus? Quaenam tandem audacia tam infelix filiorum subnascentium, et recenti successione gloriantium, quae audeat dicere: Nos ibi erimus; Apostoli ibi non erunt? Absit hoc a pietate filiorum, absit a fide parvulorum, absit ab intelligentia grandium. Ibi erunt et Apostoli: arietes praecedunt, agni sequuntur. Quare ergo, Filii servorum tuorum; et non de compendio, Servi tui? Et illi servi tui, et filii eorum servi tui, et istorum filii nepotes illorum, quid, nisi servi tui? Omnes compendio includeres, si diceres: Servi tui inhabitabunt. Videamus quid nos voluerit admonere. Est enim quiddam gestum in prioribus saeculis. Per quadraginta annos filii Israel attriti sunt in eremo: nullus eorum intravit in terram promissionis, sed filii eorum; intrarunt sane, quia ita recordamur, nisi fallor, duo, caeteri non [Num. XIV, 29, 30]. Intrarunt de tot millibus duo. Laboratum est cum eis tantum: sed Deus non laborat; certe laboraverunt servi ipsius. Quanta pertulit, quanta audivit Moyses pro hominibus non intraturis in terram promissionis? Intrarunt filii eorum, quid significat? Intrarunt novi homines, veteres non intrarunt. Inde tamen intrarunt duo, unus et unitas, tanquam caput et corpus, Christus et Ecclesia, cum omni illa novitate, id est filiorum. Ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt. Filii servorum, opera servorum sunt; nemo ibi habitabit, nisi per opera sua. Quid igitur est, et filii habitabunt? Nemo glorietur se habitaturum, si dicit se servum Dei, et opera non habet; non enim habitabunt nisi filii. Quid est ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt? Servi per opera sua inhabitabunt, servi per filios suos inhabitabunt. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare; praemitte fetus quos sequaris, praemittendo, non efferendo. Filii tui te deducant ad terram promissionis, terram viventium, non morientium: cum hic vivis in hac peregrinatione, illi antecedant, suscipiant te . Propter refectionem carnalem, filius antecessit Iacob in Aegyptum, et ait patri suo et fratribus suis: Ego praeveni praeparare vobis escas [Gen. XLV, 7]. Praecedant ergo filii tui, praecedant te opera tua: quales filios praemiseris, tales et sequeris. |