Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 101, SERMO I . De prima parte Psalmi.
1 | [vers. 1.] Ecce unus pauper orat, et non orat in silentio. Licet ergo audire eum, et videre quisnam sit: ne forte ille sit, de quo dicit Apostolus, Qui propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini [II Cor. VIII, 9]. Si ergo ipse est, quomodo pauper? Nam quomodo dives, quis non videt? Unde enim homines sunt divites? Puto auro, argento, familia, terra: sed omnia per ipsum facta sunt. Quid ergo illo ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae divitiae? Per illum enim et illae divitiae, ingenium, memoria , mores, vita, ipsius corporis sanitas, sensus, conformatioque membrorum: etenim cum haec salva sunt, et pauperes divites sunt. Per illum et illae maiores divitiae, fides, pietas, iustitia, charitas, castitas, mores boni: nemo enim et has habet, nisi per eum qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Ecce quam dives. Quis enim dives, qui habet quod vult alio faciente, an qui facit quod vult et alio habente? Puto quia ditior ille qui fecit quod habes; quia quod ille habet, tu non habes. Ecce quam dives. In hoc tam divite unde agnituri sumus haec verba: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam? Hucne illae tantae divitiae pervenerunt? Multum illud excelsum, multum hoc abiectum. Quid faciemus? quemadmodum ista ima illis summis contemperabimus? Nimis ab invicem longe sunt. Nondum agnosco istum pauperem; alius est fortasse: sed adhuc quaeramus. Unde enim nobis non videtur ipse, mirum si interrogas et non expavescis divitias: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Qui ista dixit, cum diceret, dives erat; quanto magis ille de quo dicebat, In principio erat Verbum: et non qualecumque Verbum, sed Verbum Deus; et non ubicumque, sed apud Deum; et non vacans, sed omnia per ipsum facta sunt? Cinerem sicut panem manducavit, et potum suum cum fletu commiscuit? Metuendum est ne tantis divitiis nostra paupertas faciat iniuriam. Quaere adhuc tamen ne ipse sit pauper iste; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. Respice et illam vocem: Ego servus tuus et filius ancillae tuae [Psal. CXV, 16]. Attende ancillam illam castam, et virginem, et matrem: ibi enim accepit paupertatem nostram, ubi servi forma indutus est, semetipsum exinaniens; ne divitias eius expavesceres, et ad eum accedere cum tua mendicitate non auderes. Ibi accepit, inquam, formam servi, ibi nostra indutus est paupertate; ibi se pauperavit, ibi nos ditavit. Iam ergo propinquamus de illo haec intelligere: verumtamen adhuc non est temere pronuntiandum. Partus virginis est lapis sine manibus de monte praecisus [Dan. II, 34], ubi nullus hominum operatus est, nulla transfusa concupiscentia, sed sola fides accensa, et Verbi caro concepta. Deinde processit ex utero; locuti sunt coeli, Angeli pastoribus nuntiaverunt [Luc. II, 7-14], stella ad adorandum regem magos traxit [Matth. II, 1, 2], Simeon impletus Spiritu infantem Deum in matris manibus agnovit. Accessit aetas, non divinitati, sed carni. Horrent, miranturque sapientiam pueri duodennis , imperiti senes [Luc. II, 25-47]. Aut etiamsi periti senes, quid illorum peritia ad Verbum Dei? quid illorum peritia ad Sapientiam Dei? Nonne et periti, nisi illo subveniente, utique perituri? Crescit adhuc aetate corporis: venit ad fluvium baptizandus; baptizator Deum agnoscit, indignum se solvendae calceamenti corrigiae confitetur [Marc. I, 7-11]. Iam inde caeci illuminantur, surdis aperitur auditus, loquuntur muti, mundantur leprosi, stringuntur paralytici, convalescunt languidi, resurgunt mortui [Matth. XI, 5]. |
2 | Iam quidem in Verbi illius per quod facta sunt omnia comparatione, divitiarum agnosco paupertatem; sed quam longe adhuc a cinere et fletu cum potu? Adhuc timeo dicere, Ipse est; et tamen volo. Sunt hic enim quae me cogant velle, et rursus quaedam quae me cogant timere. Ipse est, et non est ipse. Iam in forma servi est, iam mortalem fragilemque carnem portat, iam moriturus advenit, et tamen nondum intelligitur in hac egestate. Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Addat ergo paupertatem paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae [Philipp. III, 21]: sit caput nostrum, simus membra eius, sint duo in carne una. Iam enim ut primitus pauper esset, formam servi accipiens [Id. II, 7], dimisit Patrem: quod autem de virgine natus est, dimittat et matrem, et adhaereat uxori suae, et sint duo in carne una [Ephes. V, 31, 32]. Ita enim erunt duo et in voce una, et in illa una voce iam non mirabimur nostram vocem: Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Dignatus est enim habere nos membra. Sunt et poenitentes in membris eius. Non enim exclusi, et separati sunt ab Ecclesia eius: nec omnino sibi adiungeret coniugem, nisi illa voce, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III, 2]. Iam ergo audiamus quid oret caput [Ephes. IV, 15] et corpus, sponsus [Ioan. III, 29] et sponsa, Christus et Ecclesia, utrumque unus: sed Verbum et caro non utrumque unum; Pater et Verbum utrumque unum; Christus et Ecclesia utrumque unus, unus quidam vir perfectus in forma plenitudinis suae: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi [Ephes. IV, 13]. Sed donec occurramus, agitur hic paupertas nostra, agitur hic adhuc labor et gemitus. Gratias misericordiae ipsius. Unde illi labor, unde gemitus Verbo, per quod facta sunt omnia? Si dignatus est habere mortem nostram, non nobis dabit vitam suam? In magnam spem erexit, cum magna spe gemimus. Gemitus habet tristitiam; sed est gemitus qui habet et gaudium. Ego puto Saram sterilem laetam gemuisse , cum pareret: et nos a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis [Isai. XXVI, 18]. Audiamus ergo Christum pauperem in nobis et nobiscum, et propter nos. Titulus enim ipse indicat pauperem. Postremo putate me suspicatum quisnam sit iste pauper; orationem audiamus, et personam agnoscamus: necubi erres, quando audieris aliquid quod coaptari capiti illius non possit; ideo praelocutus sum, ut quod tale audieris, ex infirmitate corporis advertas sonare, et vocem membrorum agnoscas in capite. Oratio inopis, hoc habet titulus, cum angeretur, et in conspectu Domini effudit precem suam. Ipse ille pauper est, qui alibi dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum [Psal. LX, 3]. Iste ipse pauper est, quia idem ipse Christus est; qui se apud prophetam, et sponsum dixit, et sponsam: Sicut sponso alligavit mihi mitram; et sicut sponsam induit me ornamento [Isai. LXI, 10]. Se dixit sponsum, se dixit sponsam; unde hoc, nisi quia sponsum propter caput, sponsam propter corpus? Vox ergo una, quia caro una. Audiamus, et potius in his vocibus nos quoque agnoscamus; et si nos extra esse viderimus, ibi esse laboremus. |
3 | [vers. 2, 3.] 'Exaudi, Domine, orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.' Hoc est, 'Exaudi, Domine, orationem meam;' quod est, 'clamor meus ad te perveniat:' in geminatione affectus petentis est. Ne avertas faciem tuam a me. Quando Deus a Filio? quando Pater a Christo? Sed propter membrorum paupertatem, Ne avertas faciem tuam a me. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me. Tribulor enim deorsum; tu autem es sursum: si me extollo, longe fis; si me humilio, inclinas aurem tuam ad me. Sed quid est, In quacumque die tribulor? Nunc enim non tribulatur? aut ista diceret, nisi tribularetur? Sufficeret ergo, Inclina aurem tuam ad me, quoniam tribulor. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me: tanquam unitas corporis; si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra [I Cor. XII, 26]. Tribularis tu hodie, ego tribulor; tribulatur alius crastino, ego tribulor; post istam generationem alii posteri, qui succedunt posteris, tribulantur, ego tribulor; usque in finem saeculi, quicumque in meo corpore tribulantur, ego tribulor. 'In quacumque' ergo 'die tribulor, inclina aurem tuam ad me. In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.' Hoc idem est. Iam nunc invoco; sed, 'In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.' Oravit Petrus, oravit Paulus, oraverunt caeteri Apostoli; oraverunt fideles temporibus illis, oraverunt fideles consequentibus temporibus, oraverunt fideles martyrum temporibus, orant fideles nostris temporibus, orabunt fideles posterorum temporibus: In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Cito exaudi: iam enim hoc rogo quod dare vis. Non terrena quasi terrenus, sed ex prima captivitate iam redemptus, regnum coelorum desidero; Cito exaudi me: non enim nisi tali desiderio dixisti, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum [Isai. LVIII, 9]. In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Unde invocas? de qua tribulatione? de qua egestate? O pauper ante ianuam divitis Dei, quo desiderio mendicas? qua inopia requiris? qua egestate pulsas, ut aperiatur tibi? Dic, audiamus ipsam egestatem; in illa et nos ipsos inveniamus, et tecum rogemus. Audi, et agnosce, si potes. |
4 | [vers. 4.] Quia defecerunt sicut fumus dies mei. O dies! si dies: ubi enim dies auditur, lux intelligitur. Sed defecerunt sicut fumus dies mei. Dies mei, tempora mea: unde sicut fumus, nisi propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et Adam in Christo. Liberavit profecto et a diebus fumi, qui dignatus est habere vocem dierum fumi. Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Videte fumum superbiae similem, ascendentem, tumescentem, vanescentem: merito ergo deficientem, non utique permanentem. Quia defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Et ipsa ossa mea, et ipsa fortitudo mea, non sine tribulatione, non sine ustione. Ossa corporis Christi, fortitudo corporis Christi, ubi maior quam in sanctis Apostolis? Et tamen vide ossa frigi: Quis scandalizatur, et non ego uror [II Cor. XI, 29]? Fortes sunt, fideles, boni intellectores et praedicatores verbi, viventes ut loquuntur, loquentes ut audiunt: fortes plane sunt, sed omnes qui scandala patiuntur, frixorium ipsorum sunt. Est enim ibi charitas, et magis in ossibus. Interiora sunt ossa omnibus carnibus, et portant omnes carnes. Verum si quisquam patiatur aliquod scandalum, et in anima periclitetur; tantum os frigitur, quantum amat. Desit amor, nemo frigitur: adsit charitas, et si membrum compatitur, patiente uno membro; quomodo friguntur qui portant universa membra? Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. |
5 | [vers. 5.] Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo propagata miseria est? Unde enim nisi ab illo haereditaria ista paupertas? Dicat ergo cum spe iam in corpore Christi positus, ille aliquando in suo corpore desperatus, Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Merito, quia omnis caro fenum [Isai. XL, 6]. Sed tamen unde tibi hoc contigit? Quoniam oblitus sum manducare panem meum. Dederat enim Deus panem praecepti. Nam panis animae quid, nisi verbum Dei? Suggerente serpente, praevaricante muliere , tetigit vetitum [Gen. III, 6], oblitus est praeceptum: merito percussum est sicut fenum, et aruit cor eius, quoniam oblitus est manducare panem suum. Oblitus manducare panem, bibit venenum; percussum est cor eius, et aruit sicut fenum. Ipse est ille percussus in Isaia, de quo dicitur, et cui dicitur: 'Non in aeternum tempus irascar vobis: spiritus enim a me procedit, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum modicum quid contristavi illum, et percussi illum, et averti faciem meam ab illo.' Merito hic, 'Ne avertas faciem tuam a me:' hoc est, a percusso, de quo dixisti, 'Percussi illum;' de quo dixisti, 'Vias eius vidi, et sanavi eum [Isai. LVII, 16-18]. Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.' Modo manduca quem oblitus eras . Sed venit et ipse panis, in cuius corpore tibi licet recordari vocem oblivionis tuae, et clamare ex paupertate, ut sumas divitias. Modo manduca; in eius enim corpore es, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]. Oblitus eras manducare panem tuum; sed iam illo crucifixo, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae [Psal. XXI, 28]. Post oblivionem veniat commemoratio, manducetur panis de coelo, ut vivatur; non manna, sicut illi manducaverunt et mortui sunt [Ioan. VI, 49]: panis de quo dicitur, Beati qui esurium et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. |
6 | [vers. 6.] A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae. A voce quam intelligo, a voce quam novi : A voce gemitus mei, non a voce gemitus illorum quibus compatior. Multi enim gemunt, gemo et ego; et hoc gemo, quia male gemunt. Amisit nummum, gemit; amisit fidem, non gemit: ego appendo nummum et fidem, et invenio maiorem gemitum de male gemente, aut non gemente. Facit fraudem, et gaudet. Quo lucro? quo damno? Acquisivit pecuniam, perdidit iustitiam. Gemit hinc qui gemere novit; qui capiti propinquat, qui recte haeret corpori Christi, gemit inde. Carnales autem non inde gemunt, et gemendos se faciunt, quia non inde gemunt: nec eos possumus, vel non gementes, vel male gementes contemnere. Volumus enim eos corrigere, volumus emendare, volumus reparare : et quando non possumus, gemimus; et cum gemimus, non ab ipsis separamur. A voce enim gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae: adhaeserunt fortes invalidis, adhaeserunt firmi infirmis. Unde adhaeserunt? A voce gemitus sui, non a voce gemitus illorum. Qua lege adhaeserunt, nisi qua dictum est: Debemus enim nos firmi infirmitatem infirmorum portare [Rom. XV, 1]? Adhaeserunt ossa mea carni meae. |
7 | [vers. 7, 8.] Similis factus sum pelicano qui habitat in solitudine; factus sum sicut nycticorax in parietinis. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto. Ecce tres aves, et tria loca; quid sibi velint, donet Dominus ut dicamus, et ut audiatis utiliter quod dicitur salubriter. Quid sibi volunt tres aves, et tria loca? Quae tres aves? Pelicanus, nycticorax, et passer: et tria loca, solitudo, parietinae, et tectum. Pelicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Primo quid sit pelicanus, dicendum est. In ea quippe regione nascitur, ut nobis ignota haec avis sit. Nascitur in solitudinibus, maxime Nili fluminis, in Aegypto. Quaelibet sit avis haec, quod de illa Psalmus dicere voluit, hoc intueamur. Habitat, inquit, in solitudine. Quid quaeris formam eius, membra eius, vocem eius, mores eius? Quantum tibi Psalmus dicit , avis est habitans in solitudine. Nycticorax, avis et amans noctem. Parietinae dicuntur, quas vulgo dicimus ruinas, ubi parietes stant sine tecto, sine habitantibus: ibi habitat nycticorax. Iam vero passer et tectum quid sit, nostis. Invenio ergo aliquem de corpore Christi, praedicatorem verbi, compatientem infirmis, quaerentem lucra Christi, reminiscentem Domini sui venturi, ne dicat: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis [Matth. XXV, 26, 27]. Ex huius dispensatoris officio videamus haec tria. Venerit inter aliquos ubi christiani non sunt; pelicanus est in solitudine: venerit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, nycticorax est in parietinis; non enim deserit et tenebras eorum qui habitant in nocte, et ipsos lucrari vult: venerit ad eos qui christiani sunt quidem habitantes in domo, non quasi qui non crediderint, aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod credunt tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non in solitudine, quia christiani sunt; nec in parietinis, quia non ceciderunt; sed tamen in tecto sunt; sub tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis, ut subiiciatur tecto. Qui enim in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo [Matth. XXIV, 17]; et, Quod in aure auditis, praedicate super tecta [Id. X, 27]. Istae tres aves et tria loca; et unus homo potest habere personam trium avium, et tres homines possunt habere personam trium avium; et tria genera locorum, tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae, et tectum, nonnisi tria genera hominum sunt. |
8 | Sed quid de his plurimum? Ipsum Dominum videamus, ne forte ipse sit, et melius ipse agnoscatur, et pelicanus in solitudine, et nycticorax in parietinis, et passer singularis in tecto. Dicat nobis pauper iste, caput nostrum: pauper voluntate, loquatur pauperibus in necessitate. Quod enim dicitur, vel etiam legitur de hac ave, id est pelicano, non taceamus; non aliquid affirmantes temere, sed tamen non tacentes quod qui scripserunt, et legi et dici voluerunt. Vos sic audite, ut si verum est, congruat; si falsum est, non teneat. Dicuntur hae aves tanquam colaphis rostrorum occidere parvulos suos, eosdemque in nido occisos a se lugere per triduum: postremo dicunt matrem seipsam graviter vulnerare et sanguinem suum super filios fundere, quo illi superfusi reviviscunt . Fortasse hoc verum, fortasse falsum sit: tamen si verum est, quemadmodum illi congruat, qui nos vivificavit sanguine suo, videte. Congruit illi quod matris caro vivificat sanguine suo filios suos; satis congruit. Nam et ipse gallinam se dicit super pullos suos: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti [Id. XXIII, 37]? Habet enim paternam auctoritatem, maternum affectum: sicut et Paulus et pater est et mater est; non per seipsum, sed per Evangelium: pater ubi dicit, 'Etsi habeatis multos paedagogos in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui' [I Cor. IV, 15]; mater autem ubi ait, 'Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis' [Galat. IV, 19]. Habet ergo haec avis, si vere ita est, magnam similitudinem carnis Christi, cuius sanguine vivificati sumus. Sed quomodo congruat Christo, quod ipsa occidit filios suos? An et illi non congruit: Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego sanabo [Deut. XXXII, 39]? An vero Saulus persecutor moreretur, nisi de coelo percuteretur [Act. IX, 4]; aut praedicator excitaretur, nisi illius sanguine vivificaretur? Sed hoc viderint qui scripserunt; non in incerto intellectum nostrum constituere nos debemus. Hanc avem potius in solitudine agnoscamus; hoc enim inde Psalmus voluit ponere, Pelicanus in solitudine. Puto ego hic intelligi Christum natum de virgine. Solus enim sic, ideo solitudo: in solitudine natus, quia solus ita natus. Post nativitatem ventum est ad passionem: a quibus crucifigebatur? numquid ab stantibus? numquid a lugentibus ? Ergo tanquam in nocte ignorantiae ipsorum, et tanquam in parietinis ruinae ipsorum. Ecce nycticorax et in parietinis, amat et noctem . Nam nisi amaret, unde diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]? Deinde natus in solitudine, quia solus ita natus; passus in tenebris Iudaeorum tanquam in nocte, in praevaricatione tanquam in ruinis: quid postea? Vigilavi. Ergo dormieras in parietinis, et dixeras: Ego dormivi. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi; noctem amando dormivi: sed ibi sequitur, Et exsurrexi [Psal. III, 6]. Ergo hic, Vigilavi. Sed posteaquam vigilavit, quid egit? Ascendit in coelum, factus est sicut passer volando, id est ascendendo: singularis in tecto, id est in coelo. Ergo pelicanus nascendo, nycticorax moriendo, passer resurgendo: ibi in solitudine, velut solus; hic in parietinis, velut ab eis occisus, qui stare non potuerunt in aedificio; hic vero iam vigilans et volans singularis in tecto, ibi interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]. Caput enim nostrum passer est, corpus illius turtur. Etenim passer invenit sibi domum. Quam domum? In coelo est, interpellat pro nobis. Et turtur nidum sibi, Ecclesia Dei nidum de lignis crucis ipsius; ubi ponat pullos suos [Psal. LXXXIII, 4], parvulos suos. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto. |
9 | [vers. 9.] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversus me iurabant. Ore laudabant, corde insidias praeparabant. Audi laudem ipsorum. Magister, scimus quia viam Dei in veritate doces, et personam non accipis: licet tributum dare Caesari [Matth. XXII, 16, 17]? Quem laudas, supplantas. Quare nisi quia qui laudabant me, adversus me iurabant? Unde autem hoc opprobrium, nisi quia veni facere membra mea peccatores, ut agendo poenitentiam sint in corpore meo? Inde totum opprobrium, inde persecutio: Quare magister vester cum peccatoribus et publicanis manducat? Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus [Id. IX, 11 et 12]. Utinam vos aegrotare nossetis, ut medicum quaereretis; non occideretis, et per superbam dementiam falsa sanitate periretis. |
10 | [vers. 10.] Mihi autem unde tota die exprobrabant inimici mei? unde qui laudabant me, adversus me iurabant? Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. Quia haec genera hominum habere in suis membris sananda voluit et liberanda, inde opprobrium. Hodieque Paganorum opprobrium quale in nos est? quid putatis, fratres, quid eos putatis dicere nobis? Vos corrumpitis disciplinam, moresque generis humani pervertitis. Quid inveheris? dic quamobrem; quid fecimus? Dando, inquit, hominibus poenitentiae locum, promittendo impunitatem omnium delictorum: ideo homines mala faciunt, securi quod eis, cum conversi fuerint, omnia dimittuntur. Hinc ergo opprobrium, Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. O qui insultas, invito te ad istum panem. Non enim audes te dicere non esse peccatorem. Discute conscientiam tuam, ascende tribunal mentis tuae, noli tibi parcere, examina te, loquatur tibi medulla cordis; vide utrum audeas innocentiam profiteri. Hic plane si se respexerit, conturbabitur; si se non palpaverit, confitebitur. Et quid agis miser, si non erit portus impunitatis? Si sola fuit peccandi licentia, et nulla peccatorum est indulgentia, ubi eris? quo ibis? Certe et pro te factum est, ut pauper iste cinerem sicut panem manducaret, et potum suum cum fletu misceret. Non te iam delectat tale convivium? Sed tamen, inquit, augent homines peccata spe veniae. Imo augerent peccata desperatione veniae. Nonne attendis quam licentiosa crudelitate vivant gladiatores? Unde hoc, nisi iam tanquam ad ferrum et victimam destinati, explere volunt libidinem, antequam fundant sanguinem? Nonne et tu hoc tibi diceres: Iam peccator sum, iam iniquus, iam damnandus, nulla veniae spes est; cur iam non faciam quidquid libet, etsi non licet? Cur non impleam, quantum possum, quaecumque desideria, si post haec non restant nisi sola tormenta? Nonne hoc tibi diceres, et desperatione ipsa peior fieres? Potius ergo te corrigit qui indulgentiam promittit, et dicit: Redite praevaricatores ad cor [Isai. XLVI, 8]. Nolo mortem impii; quantum ut revertatur, et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Hoc procul dubio portu proposito, deponis vela iniquitatis, convertis proram, velificas ad iustitiam, et sperans vitam, non negligis medicinam. Nec in hoc tibi displiceat Deus, tanquam per istam indulgentiae promissionem securos fecerit peccatores. Etenim ne desperatione homines peius viverent, promisit indulgentiae portum, rursus, ne spe veniae peius viverent, fecit diem mortis incertum: providentissime utrumque constituens, et revertentes quo recipiantur, et differentes unde terreantur. Manduca cinerem velut panem, et fletum tuum cum potu misce; per hoc convivium venies ad mensam Dei. Noli desperare; promissa est indulgentia tibi. Deo gratias, inquit, quia promissa est; teneo promissum Dei. Ergo iam bene vive. Cras, inquit, bene vivam. Indulgentiam tibi Deus promisit; crastinum diem tibi nemo promisit. Si male vixisti, bene vive iam hodie. Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Non dico, Quae praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 20]? sed, Secundum quod vixisti, ubi eris? Corrige ergo te, ut possis in corpore Christi habere vocem istam, quam, nisi fallor, libenter agnoscis: Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam. |
11 | [vers. 11.] A facie irae tuae et indignationis tuae, quoniam levasti, elisisti me. Ipsa est illa ira tua, Domine, in Adam; ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo cohaesimus; ira de propagine iniquitatis, ira de massa peccati: secundum quam dicit Apostolus, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri; et unde dicit Dominus, Ira Dei manet super eum, quia non credidit in unigenitum Filium Dei [Ioan. III, 36]. Non enim ait, Ira Dei veniet super eum; sed, manet super eum: quia non tollitur in qua natus est. Quare ergo, et quid sibi vult vox ista, Quoniam levasti, elisisti me: Non enim ait, Quoniam levasti, et elisisti me; sed, Quoniam levasti, elisisti me. Ideo elisisti, quia levasti. Unde hoc? Homo in honore positus, factus est ad imaginem Dei: levatus in hunc honorem, erectus a pulvere, erectus a terra, accepit animam rationalem, praepositus est rationis ipsius vivacitate omnibus bestiis, pecoribus, volatilibus, piscibus [Gen. I, 26]. Quid enim horum habet intelligentiae rationem? Quia nullum horum factum est ad imaginem Dei. Quomodo nullum horum habet hunc honorem, sic nullum horum habet hanc miseriam. Quod enim pecus plangit de peccato? quae avis timet gehennam ignis aeterni? Quia nulla ei participatio beatae vitae, nulli stimuli miseriarum. Homo autem, quia factus est qui sit in beata vita, si bene vixerit; ideo erit in misera vita, quia male vixit. Ergo, Quia levasti, elisisti me: ideo sequitur me poena, quia dedisti mihi liberum arbitrium. Si enim mihi non dedisses liberum arbitrium, et per hanc rationem pecoribus me non faceres meliorem, non me sequeretur damnatio iusta peccantem. Ergo per arbitrium liberum levasti me, et per iustitiae iudicium elisisti me. |
12 | [vers. 12.] Dies mei sicut umbra declinaverunt. Potuerunt enim esse dies tui non declinantes, si tu a die vero non declinasses: declinasti, et accepisti dies declinantes. Quid mirum si dies tui facti sunt similes tui? Ipsi sunt enim dies declinantes, quia deviasti, qui sunt dies fumi, quia tumuisti. Supra enim dixerat, Defecerunt sicut fumus dies mei; et nunc dicit, Dies mei sicut umbra declinaverunt. In hac umbra agnoscendus est dies, in hac umbra videnda est lux; ne postea sera et infructuosa poenitentia dicatur: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra [Sap. V, 8, 9]. Modo dic, Transibunt omnia tanquam umbra, et tu non transeas tanquam umbra. Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego velut fenum arui. Quia et supra dixerat, Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Sed revirescet fenum irrigatum sanguine Salvatoris. Ego sicut fenum arui: ego homo, post illam praevaricationem; hoc ego iusto iudicio tuo: tu autem quid? |
13 | [vers. 13.] Tu vero, Domine, in aeternum manes. Mei dies sicut umbra declinaverunt, et tu in aeternum manes: temporalem salvet aeternus. Non enim quia ego cecidi, et tu senuisti: nam viges ad me liberandum, qui viguisti ad me humiliandum. Tu vero; Domine, in aeternum manes; et memoriale tuum in generationem et generationem. Memoriale tuum, quia non oblivisceris; in generationem, non unam, sed generationem et generationem: promissionem quippe habemus vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]. |
14 | [vers. 14.] Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis eius. Quod tempus? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege. Et ubi Sion? Ut eos qui sub Lege erant redimeret [Galat. IV, 4, 5]. Primitus ergo Iudaei: inde enim Apostoli, inde illi plus quam quingenti fratres [I Cor. XV, 6], inde illa deinceps multitudo, cui erat anima una et cor unum in Deum [Act. IV, 32]. Ergo, Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis eius, quoniam venit tempus. Quod tempus? Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Quis hoc dicit? Servus Dei aedificator, qui dicebat, Dei aedificium estis; qui dicebat, Sicut sapiens architectus fundamentum posui; et, Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus. [I Cor. III, 9-11]. |
15 | [vers. 15.] Ergo et hic quid dicit? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides eius. In lapides cuius? In lapides Sion. Sed sunt ibi et non lapides. Cuius non lapides? Ergo quid sequitur? Et pulveris eius miserebuntur. Agnoscamus lapides in Sion, agnoscamus pulverem in Sion. Non enim dicit, Lapidum eius miserebuntur; sed quid ait? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides eius, et pulveris eius miserebuntur. Beneplacitum habuerunt in lapides eius; pulveris autem miserebuntur. Intelligo lapides Sion, omnes Prophetas: ibi praemissa est vox praedicationis, inde assumptum Evangelicum officium, per illud praeconium cognitus Christus. Ergo servi tui beneplacitum habuerunt in lapides Sion. Sed illi praevaricatores, recedentes a Domino, malisque factis suis offendentes Creatorem, in terram unde sumpti sunt, redierunt. Pulvis facti sunt, impii facti sunt: de quibus dicitur, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I, 4]. Sed exspecta, Domine; sustine, Domine; patiens esto, Domine: non irruat ventus, et auferat hunc pulverem a facie terrae. Veniant, veniant servi tui, agnoscant in lapidibus eloquia tua, misereantur pulveris Sion, formetur homo ad imaginem tuam: dicat pulvis ne pereat, Memento quia pulvis sumus [Psal. CII, 14]. Et pulveris eius miserebuntur. Hoc de Sion. Numquid non erat pulvis, qui Dominum crucifixit? Quod peius est, pulvis de parietinis ruinarum. Pulvis erat prorsus: verumtamen non frustra de pulvere dictum erat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. De ipso pulvere venit paries tot millium credentium, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum ponentium. Ergo exstitit de illo pulvere humanitas et formata et formosa. Quis enim de Gentibus sic? Quam paucos miramur hoc fecisse ad illorum tot millia? Subito primo tria, postea quinque millia; omnes in unitate viventes, omnes venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum ponentes, ut distribueretur unicuique sicut cuique opus erat, quibus erat anima una et cor unum in Deum [Act. II, 41, ] [et IV, 4, 32, etc.]. Quis hoc fecit etiam de isto pulvere, nisi qui et ipsum Adam fecit ex pulvere? Hoc ergo de Sion, sed non tantum in Sion. |
16 | [vers. 16.] Quid igitur sequitur? Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Iam quoniam misertus es Sion, iam quoniam servi tui beneplacitum habuerunt in lapides eius, cognoscendo fundamentum Apostolorum et Prophetarum; iam quoniam miserti sunt pulveris eius, ut formaretur, vel potius reformaretur homo vivus ex pulvere; hinc praedicatio crevit in Gentibus: timeant nomen tuum Gentes, et omnes reges terrae gloriam tuam; veniat et alius paries de Gentibus, agnoscatur lapis angularis [Ephes. II, 20], ibi haereant duo de diverso venientes, sed iam non adversa sentientes. |
17 | [vers. 17.] Quoniam aedificabit Dominus Sion. Hoc agitur nunc. Eia lapides vivi in structuram currite, non in ruinam. Aedificatur Sion; cavete parietinas: aedificatur turris, aedificatur arca; observate diluvium. Hoc agitur nunc, Quoniam aedificabit Dominus Sion. Sed aedificata Sion, quid fiet? Et videbitur in gloria sua. Ut aedificaret Sion, ut esset fundamentum in Sion, visus est a Sion, sed non in gloria sua: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]. At vero cum venerit iudicare cum Angelis suis, quando congregabuntur ante eum omnes gentes, quando oves ad dexteram, haedi ad sinistram separabuntur [Matth. XXV, 31-33], nonne tunc videbunt in quem pupugerunt [Zach. XII, 10]? Et confundentur sero, qui prima poenitentia et salubri confundi noluerunt. Aedificabit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua: qui in illa primo visus est in infirmitate sua. |
18 | [vers. 18.] Respexit in orationem humilium, et non despexit precem eorum. In aedificatione Sion hoc agitur modo; aedificantes Sion orant, gemunt: ille unus pauper, quod pauperes multi; quia millia in tot gentibus unus, quia unitas pacis Ecclesiae. Ipse unus, ipse multi: unus, propter charitatem; multi, propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur; nunc, si quis aliter erat, et aliter se habebat, manducet cinerem sicut panem, et potum suum cum fletu commisceat. Nunc tempus est, cum aedificatur Sion; nunc intrant lapides in structuram: perfecto aedificio et dedicata domo, quid curris, sero quaesiturus, inaniter petiturus, frustra pulsaturus, foris remansurus cum quinque virginibus fatuis [Matth. XXV, 12]? Nunc ergo curre: Respexit enim in orationem humilium, et non despexit precem eorum. |
19 | [vers. 19, 20.] Scribantur haec in generationem alteram. Quando scribebantur haec, non ita proderant eis inter quos scribebantur: scribebantur enim ad prophetandum Novum Testamentum, inter homines qui vivebant ex Vetere Testamento. Sed et illud Vetus Testamentum Deus dederat, et in illa terra promissionis populum suum collocaverat. Sed quoniam memoriale tuum in generationem et generationem, non iniquorum est, sed iustorum: in una generatione pertinet ad Vetus Testamentum; in alia autem generatione pertinet ad Novum Testamentum. Et quia hoc quod prophetatum est, Novum Testamentum praenuntiat; Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Non populus qui creatus est, sed populus qui creabitur. Quid evidentius, fratres mei? Hic praedicta est illa creatura de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; omnia autem ex Deo [II Cor. V, 17 ] [et 18]. Quid est, omnia autem ex Deo? Et vetera et nova, quia memoriale tuum in generationem et generationem: Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo. Prospexit ex alto, ut veniret ad humiles: ex alto factus est humilis, ut humiles exaltaret. |