Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVII. SERMO AD PLEBEM.
1 | [vers. 1.] Cantate Domino canticum novum. Novus homo novit, vetus non novit. Vetus homo est vetus vita, et novus homo nova vita: vetus vita ex Adam trahitur, nova vita in Christo formatur. Dicitur autem in hoc psalmo universo orbi terrarum ut cantet canticum novum. Nam apertius alibi sic dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra [Psal. XCV, 1]; ut intelligant qui se praecidunt a communione totius orbis terrarum, non se posse cantare canticum novum, quia canticum novum in toto, non in parte cantatur. Et hic attendite et videte hoc dici. Et cum dicitur universo orbi terrarum ut cantet canticum novum, hoc intelligitur, quia pax cantat canticum novum. Cantate Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Ecce modo legebatur Evangelium, et audivimus mirabilia Domini. Efferebatur mortuus unicus matris suae, quae erat vidua: misertus Dominus fecit illos stare; deposuerunt illum; et dixit, Iuvenis, tibi dico, surge. Et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae [Luc. VII, 12-15]. Ecce mirabilia fecit Dominus; sed multo maiora mirabilia sunt, quod totum orbem terrarum a morte sempiterna erexit, quam quod unicum filium matris viduae resuscitavit. Cantate ergo Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Audi: Sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius. Quod est brachium sanctum Domini? Dominus noster Iesus Christus. Audi Isaiam: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Brachium ergo sanctum et dextera ipsius, idem ipse est. Ergo Dominus noster Iesus Christus brachium Dei, et dextera Dei: propterea, Sanavit ei. Non dictum est tantum, Sanavit orbem terrarum dextera eius; sed, Sanavit ei. Multi enim sanantur sibi, non ei. Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, et ab illo accipiunt; ab illo sanantur, et non illi sanantur? Quomodo ab illo sanantur, et non illi sanantur? Accepta sanitate lasciviunt: qui aegroti casti erant, sanati adulteri fiunt; qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus invadunt et opprimunt innocentes: sanati sunt, sed non ei. Quis est qui sanatur ei? Qui intus sanatur. Quis est qui intus sanatur? Qui credit in eum ut cum interius fuerit sanatus, in novum hominem reformatus, postea et hoc quod languet ad tempus caro ista mortalis, recipiat in fine et ipsa suam perfectissimam sanitatem. Sanemur ergo ei. Ut autem sanemur ei, credamus in dexteram eius; quia sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius. |
2 | [vers. 2.] Notum fecit Dominus salutare suum. Ipsa dextera, ipsum brachium, ipsum salutare Dominus noster Iesus Christus, de quo dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei [Luc. III, 6]: de quo etiam dixit ille Simeon qui infantem accepit in manus, 'Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Id. II, 28-30]. Notum fecit Dommus salutare suum.' Cui notum fecit? parti, an universo? Non parti alicui. Nemo fallat, nemo decipiat, nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic [Matth. XXIV, 23]: qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, partes ostendit. Cui notum fecit Dominus salutare suum? Audi quid sequitur: Ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. Dextera Dei, brachium Dei, salutare Dei, et iustitia Dei, Dominus est salvator noster Iesus Christus. |
3 | [vers. 3.] 'Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel.' Quid est, 'Memor fuit misericordiae et veritatis?' Ut promitteret, misertus est; quia promisit et exhibuit misericordiam, veritas consecuta est: misericordia praemisit promissionem, promissio reddidit veritatem. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Et quid? tantum Iacob, et tantum domui Israel? Domus Iudaeorum et propago illa Abrahae secundum carnem solet dici domus Israel, et Israel Iacob. Iacob enim filius Isaac, Isaac autem ipse filius Abrahae. Ergo Iacob nepos Abrahae fuit; et de Iacob duodecim filii, et de duodecim filiis universa propago Iudaeorum. Numquid illis tantum promissus est Christus? Si discutias quid sit Israel, Israeli promissus est Christus. Isaael est Videns Deum. Videbimus per speciem, si nunc videamus per fidem. Habeat oculos fides nostra, et exhibebitur veritas fidei: credamus in eum quem non videmus, et gaudentes videbimus; desideremus non visum, et fruemur viso. Ergo et modo Israel per fidem; tunc autem Israel per speciem, facie ad faciem. Non iam per speculum, non in aenigmate [I Cor. XIII, 12]; sed, quemadmodum dictum est a Ioanne, 'Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est' [I Ioan. III, 2]. Ad hanc visionem parate corda vestra, ad hoc gaudium parate animas vestras: quomodo si solem vellet Deus ostendere, moneret ut oculos pararetis carnis; sed quia sapientiae suae speciem vobis dignatur ostendere, parate oculos cordis. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Quis est iste Israel? Ne forte unam gentem cogites Iudaeorum, audi quod sequitur: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non dictum est, omnis terra; sed, omnes fines terrae: quomodo dicitur, a termino usque ad terminum. Nemo concidat, nemo dissipet; fortis est unitas Christi. Totum emit, qui tantum pretium dedit: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. |
4 | [vers. 4.] Quia ergo viderunt, Iubilate Deo, universa terra. Iam nostis quid sit iubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, iubilate; gaudium vestrum exprimat iubilatio, si non potest locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera eius. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera eius, ei loquere cui sanatus es. 'Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Iubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite. |
5 | [vers. 5.] Psallite Domino Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi. Psallite, non voce sola; assumite opera, ut non tantum cantetis, sed et operemini. Qui cantat et operatur, psallit in cithara et in psalterio. |
6 | [vers. 6.] Et vide qualia organa adiunguntur in similitudinibus: In tubis ductilibus et voce tubae corneae. Quid sibi volunt tubae ductiles et tubae corneae? Ductiles tubae aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando. Eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis: tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob, quando repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis factus tuba ductilis, sonuit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quomodo sonuit! quam suavem sonum dedit! Ista ductilis tuba adhuc tunditur: datus est in potestatem, ut et caro eius percuteretur; percussa est, coepit putrescere, scatere vermibus. Supposita Eva ad seductionem, uxor eius servata ad ministerium diaboli, non ad solatium mariti, suggerit blasphemiam; non obtemperat ille. Obtemperavit Adam Evae in paradiso [Gen. III, 6]; repellit Adam Evam in stercore. In stercore enim sedebat Iob, cum flueret et putresceret vermibus. Melior Iob putris in stercore, quam ille integer in paradiso. Sed adhuc illa Eva erat, iam ille Adam non erat. Respondit Evae praeparatae ad istam supplantationem et tentationem, et ait illi: (Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus, sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est; audiamus quomodo sonet: tubae huius ductilis dulcem vocem, si placet, audiamus.) Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [Iob I, 11]? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? quem non excitet praesumptio in Deo, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; non suis viribus obtenturus, sed illius qui probat? Quia ipse etiam tundit; non enim faceret malleus de seipso. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait: Contritus est malleus universae terrae [Ierem. L, 23]. Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Dei posito, id est in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, ut resonent laudes Dei. Videte quemadmodum (audeo dicere, fratres mei,) de isto malleo etiam Apostolus tundebatur: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet. Ecce tunditur; videamus quemadmodum sonet: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Ego tubam, inquit ille fabricator, perficere volo; non perficiam nisi tundam: in infirmitate virtus perficitur. Et audi iam ipsam tubam ductilem bene sonantem: Quando infirmor, tunc potens sum [II Cor. XII, 7-10]. Et ipse Apostolus, tanquam apostolus haerens Christo, haerens illi dexterae de qua tenetur malleus ut producat tubam, in illa dextera positus facit et ipse de ipso malleo; dicit de quibusdam, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Tradidit malleo tundendos. Male sonabant antequam producerentur; forte producti et facti tubae ductiles, amissa blasphemia, laudes Domini sonuerunt. Hae sunt tubae ductiles. |
7 | Vox tubae corneae quid est? Cornu excedit carnem: necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Sed unde hoc? Quia carnem superavit. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem. Quid est, superet carnem? Transcendat carnales affectus, vincat carnales libidines. Audi tubas corneas: 'Si autem resurrexistis cum Christo,' Apostolus dicit, 'quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram' [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Quid est, 'quae sursum sunt quaerite?' Id est, carnem excedite, nolite carnalia cogitare. Nondum erant tubae corneae, quibus adhuc ita loquebatur: 'Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales.' Ergo non erant tubae corneae, quia non excesserant carnem. Cornu et carni haeret, et carnem excedit; et quanquam de carne oriatur, superat carnem. Si es ergo ex carnali spiritualis; adhuc carne calcas terram, et spiritu erumpis in coelum: In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus [II Cor. X, 3]. Nam illud quibus dixit Apostolus, fratres, non praetermittamus. Quid illis ait, unde probaret illos carnales carnalia sapere, et nondum factos tubas corneas? 'Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli; alius, Ego Apollo; alius autem, Ego Cephae: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quid est autem Apollo? quid autem Paulus? Ministri Dei, per quos credidistis. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus in crementum dedit' [I Cor. I, 12, ] [et III, 1-6]. Vult illos ergo erigi ab spe quam in homine posuerant, et contingere spiritualia Christi; ut possent esse tubae corneae, si superarent carnem. Fratres, nolite insultare fratribus quos nondum convertit misericordia Dei; noveritis quia quamdiu hoc facitis, carnem sapitis. Tuba non est illa quae delectat aures Dei: insultationis tuba infructuosum bellum facit. Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba carnea adversus fratrem tuum. In tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini . |
8 | [vers. 7-9.] Et vobis iubilantibus et exsultantibus in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quid sequitur? Commoveatur mare et plenitudo eius. Fratres, praedicantibus veritatem Apostolis, tanquam tubis ductilibus et tubis corneis, commotum est mare, surrexerunt finctus, creverunt tempestates, factae sunt persecutiones Ecclesiae. Unde commotum est mare? Cum iubilabatur, cum psallebatur Deo; Dei aures delectabantur, maris fluctus excitabantur. Commoveatur mare et plenitudo eius, orbis terrae et omnes habitantes in eo. Commoveatur mare in persecutionibus. Flumina plaudent manibus in idipsum. Moveatur mare, et flumina plaudent manibus in idipsum: fiunt persecutiones, et gaudent sancti in Deum. Unde flumina plaudent manibus? quid est, plaudere manibus? Gaudere operibus. Plaudere, gaudere est; manibus, operibus. Quae flumina? Quos Deus fecit flumina, dando illis illam aquam Spiritum sanctum. Si quis sitit, inquit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius [Ioan. VII, 37-39]. Ista flumina manibus plaudebant, ista flumina operibus gaudebant, et Deum benedicebant. |
9 | Montes exsultabunt a facie Domini , quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Magni, montes. Venit Deus iudicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino iudicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritualis; montes mali, tumor superbiae. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Quare veniet, et quomodo veniet? Quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia, et populos in aequitate. Gaudeant ergo montes; ille enim non iniuste iudicabit. Venturo forte aliquo iudice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus iudicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes iusti gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, iam gaude venturum. Christianus enimes. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]. Optas ut veniat, quem times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te. |