Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVI. SERMO AD POPULUM.
1 | Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit iucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum eius, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim iucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non iam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, iam ista videre incipientibus, ait: Multi iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII, 17]. Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem iam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, iustus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Iesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, iucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 25-30]. Magna est ergo ista iucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis. |
2 | [vers. 1.] Inscribitur Psalmus, Ipsi David, cum terra eius restituta est. Totum ad Christum revocemus, si volumus iter rectae intelligentiae tenere: non recedamus a lapide angulari [Ephes. II, 20], ne intellectus noster ruinam faciat: in illo solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis verbis Christus revelatus, intelligat se intellexisse: antequam autem perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Quid est ergo, et quomodo accipitur in Christo, Cum terra eius restituta est? Nam quomodo David intelligatur Christus, facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David; et quia ex semine eius futurus erat, propterea nomine eius in figura prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem eius, accepto Spiritu sancto, loquentibus Apostolis variis linguis, commota multitudo eorum ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit, credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi, impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles eius cuius fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt [Act. II]. Ita ergo restituta est terra eius, quod habet titulus Psalmi. Terra enim eius Iudaea: et perierat omnis Iudaea, quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in medicum, et salutem insania repellentes. Tanquam ergo perierat Iudaea tota: quam tota ? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt. Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales invenit ipse Dominus Iesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde colloquerentur: 'Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel' [Luc. XXIV, 18-21]. Iam spem Christi perdiderant. Non enim dixerunt, Speramus eum redempturum; sed, Sperabamus quod esset redempturus Israel. Ipse cum eis erat, et spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis quibus iam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant; restituta est terra eius. Deinde factis cum eis quadraginta diebus, ascendit in coelum [Act. I, 3, 9]; et, sicut paulo ante commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non frustra dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34], commoti, ut diximus, quaesierunt salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die tria millia, et rursus quinque millia [Act. II, 41; et IV, 4]; coepit fervere per Iudaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat opprobrium Christi; et restituta est terra eius. Sed quia dixerat ipse, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]; etiam ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt. Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt redemptorem. Iam enim Iudaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis. Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente Iudaeorum. Orabat, ieiunabat, eleemosynas faciebat. Non illum deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro [Act. X]. Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus erat Dominus visitare: nec dedignabatur docere per hominem, qui dignatus est esse homo. Sic ergo restituta est terra eius, uno pariete veniente de Iudaeis, altero pariete veniente de Gentibus; quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis, ubi ambo copularentur [Ephes. II, 20]. |
3 | Iterum quomodo accipimus, Cum terra eius restitueretur? Cum caro eius resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus iam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et iucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra. |
4 | Dominus regnavit. Ille qui stetit ante iudicem, ille qui alapas accepit, ille qui flagellatus est, ille qui consputus est, ille qui spinis coronatus est, ille qui colaphis caesus est, ille qui in ligno suspensus est, ille cui pendenti in ligno insultatum est, ille qui in cruce mortuus est; ille qui lancea percussus est, ille qui sepultus est, ipse resurrexit. Dominus regnavit. Saeviant quantum possunt regna; quid sunt factura Regi regnorum, Domino omnium regum, Creatori omnium saeculorum? An ideo contemnitur, quia tam submissus, et tam humilis apparuit? Misericordia est, non impotentia: ille enim humilis apparuit, ut eum caperemus. Sed iam videamus: Dominus regnavit; exsultet terra, iucundentur insulae multae. Est quidem, quia verbum Dei non in sola continenti terra praedicatum est, sed etiam in insulis quae constitutae sunt in medio mari: et ipsae plenae christianis, plenae sunt servis Dei. Non enim separat mare eum qui fecit mare. Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt? Impletae sunt insulae. Verumtamen possunt et in figura recte accipi insulae, omnes Ecclesiae. Quare insulae? Quia circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest, magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangitur ab eis: sic et Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum, passae sunt persecutiones undique frementium infidelium, et ecce stant insulae, et iam placatum est mare. Iucundentur insulae multae. |
5 | [vers. 2.] 'Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium directio sedis eius.' Quibus 'nubes et caligo in circuitu eius?' Quibus 'iustitia et iudicium directio sedis eius?' Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; iustitia et iudicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi iustitiam et iudicium. Ipse Dominus ait: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant [Ioan. IX, 39]. Quid est, qui vident caeci fiant? Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intelligant. Qui autem non vident, videant: qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo in circuitu eius nubes et caligo, his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humiliantibus se, iustitia et iudicium directio sedis eius. Sedem eius dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est [I Cor. I, 24]. Audivimus autem ex alia Scriptura magnum huius intelligentiae documentum. Anima iusti, sedes sapientiae. Ergo quia isti facti sunt iusti, qui in eum crediderunt; iustificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, iudicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti iumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus iugum eius excutientia, non flagellum eius recusantia: facta sunt iumenta eius bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo, Diriget mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas [Psal. XXIV, 9]. Propterea ergo illis nubes et caligo, quia non sunt recti ; mansuetis autem, iustitia et iudicium directio sedis eius. |
6 | [vers. 3.] Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. De quo igne dicit, fratres, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius? Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima iudicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]: non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad iudicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos eius. Ille ignis post eius adventum erit; iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est iudicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in iniurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas , quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cuius corpus vexatur, an cuius animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios comedet [Isai. XXVI, 11]. Quid est, Et nunc? Antequam veniat dies ille iudicii magnus, iam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia iniustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit iniustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, iniustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et iniustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Iudaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Iudaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius. |
7 | Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49]. Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium [Matth. X, 34]. Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum [Act. II, 3]. Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos eius. Quos inimicos eius? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus peior, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor carnis ut flos feni [Isai. XL, 6]. Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles eius sunt; inimici eius erant, et nunc iam fideles eius sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos eius. |
8 | [vers. 4.] Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Magna exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt fulgura eius universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt inimici. Arsit quidquid contradicebat, et apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Quomodo apparuerunt? Ut iam crederent. Unde fulgura? De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus noster Iesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes, et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. Erant enim illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae, indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et surgebat mortuus [Act. IX, 40]. Forma humana nubes erat, splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum miranda dicunt, et miranda faciunt, Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Vidit et commota est terra. Si enim non est verum? si non tota terra iam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis nubibus erumpentibus? Vidit, et commota est terra. |
9 | [vers. 5.] Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Qui sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum, factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando dico quod dictum est, Fluxit, melius verbum inveniri non potest. Montes fluxerunt velut cera a facie Domini. Ubi est altitudo potestatum? ubi duritia infidelium? Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem eius sicut cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur. Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet: et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae: non Iudaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus [Rom. III, 29]; non enim est Iudaeorum tantum Deus, sed et Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Iesus Christus in Iudaea natus, sed non Iudaeae tantum natus: quia et antequam natus omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. A facie Domini omnis terrae. |
10 | [vers. 6.] Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Qui coeli annuntiaverunt? Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. Qui sunt coeli? Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. Si resurrexistis cum Christo (fidelibus Apostolus loquitur), quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Coepisti sapere quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es coelum? Carnem portas, et corde iam coelum es: conversatio enim tua in coelis erit [Philipp. III, 20]. Talis annuntias et tu Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Charitas vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse, quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus? An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: Quomodo credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante [Rom. X, 14]? Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant coeli iustitiam ipsius; quia omnes fideles quibus cura est lucrari Deo eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex charitate, coeli sunt. Intonat de illis Deus iudicii sui terrorem; et tremit qui infidelis erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum. Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo. Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere. Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum adducitis, qui non displicet vindetibus; et rogate illum ut illuminet eos, et bene spectent . Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. |
11 | [vers. 7.] Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur? Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare iam confunduntur omnes qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam eius. Iam omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur; lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi; dimittunt templa, currunt ad ecclesias. Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt deserere idola; deserti sunt ab idolis. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Sed existit nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident [Psal. CXIII, 5], et ego nescio quia illud simulacrum nec animam habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum [I Cor. X, 19, 20]: nam scimus quia nihil est idolum [Id. VIII, 4]. Ipse hoc dixit Apostolus, Scimus quia nihil est idolum, sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: dixit, Nolo vos fieri socios daemoniorum. Non ergo hinc se excusent, quia quasi idolis insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adiuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui: libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere, semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus: gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint, pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet, si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non potest fallere iudicem Deum (non enim nominat apud illum innocentem), vera crimina volens habere quae obiiciat, peccata persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et daemonia: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum. |
12 | Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset, Confundantur omnes qui adorant sculptilia , qui gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos, maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives eiusdem regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Iovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri eiusdem, et dicit quomodo moti sunt: Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis [Act. XIV, 13 ] [et 14]. Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli , illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad eius cultum, ad eius adorationem, ad eius contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia, id est angeli eius: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Ioannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui, Surge, quid facis? inquit, illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum [Apoc. XIX, 10]. Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Iob tentare voluit, et nonnisi potestatem quaesivit [Iob I, 11]; et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum: Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me [Psal. CXVII, 18]. Ergo, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes Angeli eius. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur. Adorate eum omnes Angeli eius. Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum [Act. X, 3, etc.]: adoret Christum Dominum Petri , et ipse conservus Petri. Adorate eum omnes Angeli eius. |
13 | [vers. 8.] Audivit, et iucundata est Sion. Quid audivit Sion? Quia adorant eum omnes Angeli eius. Quid audivit Sion? ecce quid audivit: Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius: confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Etenim Ecclesia necdum erat in Gentibus; in Iudaea crediderant ex Iudaeis, et putabant ipsi Iudaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius, baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos, et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret: venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati sunt omnes. Et habes ibi scriptum: Audierunt autem Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et benedicebant Deum. Hoc est quod hic commemorat: Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae . Quid audivit, et iucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum Dei. Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa Ecclesia quae erat in Iudaea, proprie hic nominata est. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Sic scriptum est: Audierunt Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres. Videte si non exsultaverunt filiae Iudaeae. Quid audierunt? Quia et Gentes receperunt verbum Dei. Ubi illud dixit iste psalmus? Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola; secutus ait: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Postea quidam de circumcisis calumniari voluerunt Petro, et dixerunt illi: Quare intrasti ad Gentiles incircumcisos, et manducasti cum eis? Ille autem reddidit eis rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor partes orbis pertinere intelligatur. Quia ergo tale visum demonstratum fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt Deum, dicentes: Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit [Act. XI, 1-18]. Ecce, Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quae iudicia? Quia non est personarum acceptor Deus. Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait, In veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus. Ergo, Exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quid est, propter iudicia tua? Quia in omni gente, et in omni populo, quicumque illi servierit, acceptus est illi [Id. X, 34, 35]. Quia non Iudaeorum Deus tantum, sed et Gentium [Rom. III, 29]. |
14 | [vers. 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae Iudaeae. Et exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Non super solam Iudaeam, non super solam Ierusalem, non super solam Sion, sed super omnem terram. Huic universae terrae iudicia Dei viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum, Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos. Quid est, nimis? Nam de Christo dicitur. Quid est ergo, nimis, nisi ut intelligaris aequalis Patri? Quid est, super omnes deos? qui sunt? Idola non habent sensum, non habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt. Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii Gentium [Psal. XCV, 5], sed ille nimis exaltatus est super omnes deos. Et homines dicti sunt dii, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: item scriptum est, Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernens [Psal. LXXXI, 6, 1]. Super omnes exaltatus est Iesus Christus Dominus noster: nec tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines iustos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est, Adorate eum omnes Angeli eius? Nimis exaltatus es super omnes deos. |
15 | [vers. 10.] Quid ergo facimus omnes qui ad illum convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve praeceptum nobis dedit. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Non est dignus Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas collocutiones habeat cum illo, exhaeredare illum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo? Quia iustam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam multa iubet Christus, et non facis; iubet ipsa, et facis. Iubet Christus ut vestias pauperem, et non facis; iubet avaritia ut facias fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est: Qui diligitis Dominum, odite malignum. |
16 | Sed cum coeperimus odisse malignum, subsequentur persecutiones. Odimus malignum; dicit nobis aliquis persecutor, Fac fraudem; dicit nobis, Adora idolum, dicit nobis, Thus pone daemoniis: sed nos audivimus, Qui diligitis Dominum, odite malignum. Audivimus quidem, sed si non fecerimus, saevit ille. Usquequo saevit? quid est ablaturus? Responde; quare Christianus es? propter aeternam haereditatem, an propter terrenam felicitatem? Interroga fidem tuam, pone in catasta conscientiae animam tuam, torque teipsum timore iudicii, responde cui credideris, quare credideris. Dicis mihi: In Christum credidi. Quid tibi promisit Christus, nisi quod ostendit in se? Quid ostendit in se? Mortuus est, et resurrexit, ascendit in coelum. Vis sequi? Imitare passionem, exspecta promissionem. Quid ergo tibi ablaturus est saeviens, cum coeperis odisse malignum, quia diligis Dominum? quid ablaturus? Patrimonium: numquid coelum? Postremo quidquid tibi dedit Deus, tollat ille (non tollit quidem, si non vult Deus, si autem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse Deus): Deum tibi nemo tollet, tu tibi illum tollis, si illum fugis. |
17 | Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; Dominus dedit, Dominus abstulit; possum dicere, Sicut Domino placuit, ita factum est [Iob I, 21]; sed timeo ne occidat me. Hoc est totum. Audi ergo Psalmum consolantem: Custodit Dominus animas servorum suorum. Quia ergo dixerat superius, Qui diligitis Dominum, odite malignum; ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus, subiecit statim, Custodit Dominus animas servorum suorum . Audi illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere [Matth. X, 28]. Occidit et corpus, qui in te plurimum potuerit: quid tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi, habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis mihi? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem [I Cor. XV, 53]. Haec ipsa caro tua non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant homines, et quid eis Dominus ait? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt [Matth. X, 30]. Times ne animam perdas, qui capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit, qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et qui diligitis Dominum, odite malignum. Fortes estote, non solum in diligendo Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior est qui vos vocavit, omnipotens est ; fortior est omni forti, superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro quibus enim mortuus est? numquid pro iustis? Paulum interroga. Etenim Christus pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]. Impius eras, et mortuus est pro te, iustificatus es, et deseret te? Qui iustificavit impium, relinquet pium? Qui diligitis Dominum, odite malignum. Nemo timeat: Custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris eruet eas. |
18 | [vers. 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam. Lux orta est iusto. Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super iustos et iniustos [Matth. V, 45]? Istam lucem vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici, vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem iusto servat, qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam desideraverunt, qui hanc respuerunt. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum praedicabant inter tormenta. Lux orta est iusto. Quae lux orta est iusto? Quae non oritur iniusto; non ista lux quam facit oriri super bonos et malos. Est alia lux quae oritur iusto; de qua luce non sibi orta, in fine dicent iniusti: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6]. Ecce amando istum solem, in tenebris cordis iacuerunt. Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia Tobias filium suum admonebat, et dicebat, Fili, fac eleemosynas, quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras [Tob. IV, 7, 11]: et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est alia lux quae oritur iusto, et rectis corde iucunditas? Oculos non habebat, et filio suo dicebat, Fac eleemosynas; eleemosynae non sinunt ire in tenebras: nec timuit, ne diceret sibi in corde suo filius ipsius, Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo mihi dicis: Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Quare ille ista cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut viveret. Est ergo alia lux, quae oritur iusto: Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. Vis illam nosse? Esto rectus corde. Quid est, Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum, resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te dirigere ad illum, et senties iucunditatem, quam norunt omnes qui recto sunt corde. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. |
19 | [vers. 12.] Iucundamini, iusti. Iam forte fideles audientes, Iucundamini, convivia meditantur, calices praeparant, rosarum tempus exspectant; quia dictum est, Iucundamini, iusti. Vide quid sequitur: in Domino. Iucundamini, iusti, in Domino. Exspectas tempus veris, ut iucunderis: Dominum habes iucunditatem, Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo iucunditas. Non enim iucunditas quae est secundum saeculum, vera iucunditas est. Audi prophetam Isaiam: Non est gaudere impiis, dicit Dominus [Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21]. Gaudere quod vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Sed non dicit homo; Dominus dicit: ex veritate Domini , Non est gaudere impiis. Nam illi sibi videntur gaudere: Non est autem gaudere impiis, dicit, non homo, sed Dominus. Unde ille ipsum gaudium videns, ait: Et diem hominum non concupivi, tu scis [Ierem. XVI, 16]. Qui mihi alium diem ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia iucunditate perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis nugis; et tamen clamabat, Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cuius comparatione non erat hoc gaudium? Tanquam si tu nosses solem, et alicui laudanti lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video. Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis, unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa iucunditas videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam videas: sanaberis, et videbis. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. |
20 | Iucundamini, ait, iusti in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis eius. Iam iucundati in Domino, iam gaudentes in Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus. Ait enim ipse Dominus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram [Ioan. XVI, 33]. Si christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Refrigescet, inquit, charitas multorum [Matth. XXIV, 3-13]. Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum Apostolum, qui ait, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11], eius charitas non refrigescet; quia ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Id. V, 5]. Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est tibi ut attendas illum qui non fallitur , nec fefellit aliquem, qui tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista, speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare, neque hic habeas iucunditatem, neque illic invenias. |