Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 90, SERMO I.
1 | Psalmus iste est de quo Dominum nostrum Iesum Christum diabolus tentare ausus est. Audiamus ergo, ut possimus instructi resistere tentatori, non praesumentes in nobis, sed in ipso qui prior tentatus est, ne nos in tentatione vinceremur. Illi enim tentatio non erat necessaria: tentatio Christi, nostra doctrina est. Si autem attendamus quid responderit diabolo, ut hoc et nos respondeamus, quando similiter tentat; intramus per ianuam, sicut audistis lectionem Evangelii. Quid est enim intrare per ianuam? Intrare per Christum. Ipse enim dixit, Ego sum ianua [Ioan. X, 7]. Quid est autem intrare per Christum? Imitari vias Christi. In quo imitaturi sumus vias Christi? numquid in ea magnificentia qua Deus erat in carne? aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut talia miracula, qualia fecit ipse, faciamus? Aut vero Dominus noster Iesus Christus non et modo et semper cum Patre totum mundum gubernat? Et numquid vel ad hoc vocat hominem faciens eum imitatorem suum, ut cum illo gubernet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; aut ut sit et ipse creator, per quem fiant omnia, sicut per Christum facta sunt omnia? Neque ad ista opera te invitat Deus salvator Dominus noster Iesus Christus, quae fecit ab initio, de quibus scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt [Id. I, 3], neque ad illa quae fecit in terra. Non hoc tibi dicit, Non eris discipulus meus, nisi ambulaveris super mare [Matth. XIV, 25], aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum [Ioan. XI, 38-44], aut nisi oculos caeci nati aperueris [Id. IX, 1-7]. Nec hoc. Quid est ergo intrare per ianuam? Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Quod factus est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Miracula enim et nondum natus de Maria fecit: quis enim unquam fecit, nisi ipse de quo dictum est, Qui facit mirabilia magna solus [Psal. LXXI, 18]? In ipsius enim virtute, et antea qui fecerunt, potuerunt aliquid facere: in virtute Christi Elias mortuum suscitavit [III Reg. XVII, 22]. Nisi forte maior est Petrus quam Christus, quia Christus voce suscitavit aegrotantem [Ioan. V, 5-9], Petrus autem cum transiret, umbra ipsius tangendi proferebantur aegroti [Act. V, 15]. Potentior ergo Petrus quam Christus? Quis hoc dementissimus dixerit? Quare ergo tanta potentia in Petro? Quia Christus in Petro. Ideo dixit, Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones [Ioan. X, 8]: id est, qui venerunt sua sponte, a me non sunt missi, qui venerunt sine me, in quibus ego non fui, quos ego non introduxi. Quotquot ergo miracula facta sunt, sive a praecedentibus, sive a consequentibus, idem ipse Dominus fecit, qui fecit et praesentia sua. Nec ad ipsa ergo miracula hortatur, quae ipse fecit et antequam esset homo: sed quo te hortatur? Ut imiteris quod non posset, nisi factus homo. Tolerare enim passiones numquid posset, nisi homo? Mori et crucifigi et humiliari non posset, nisi homo. Sic ergo et tu molestias huius saeculi cum pateris, quas facit diabolus, sive aperte per homines, sive occulte sicut Iob, sis fortis, sis tolerans in adiutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus: quia si recedas ab adiutorio Altissimi, te ipsum non valens adiuvare, cades. |
2 | Multi enim fortes sunt, quando ab hominibus patiuntur persecutionem, et vident eos aperte saevire in se; et putant quia tunc imitantur passiones Christi, si aperte eos homines persequantur: si autem occulta diaboli persecutione feriantur, putant se non coronari a Christo. Noli timere quando imitaris Christum. Nam et quando tentavit diabolus Dominum, nullus homo fuit in eremo, occulte illum tentavit; sed superatus est, et aperte saeviens superatus est [Matth. IV, 1-11]. Sic et tu fac , si vis intrare per ianuam, quando occulte tentat inimicus, quando postulat hominem ut aliquid ei noceat per corporales molestias, per febres, per aegritudines, per aliquos labores corporis, sicut laboravit Iob. Diabolum non videbat, sed potestatem Dei intelligebat. Noverat quia diabolus in eum nihil posset, nisi ab illo cuius summa potestas est, permitteretur: totam gloriam Deo dabat, potentiam diabolo non dabat. Nam et quando abstulit diabolus omnia, hoc dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit: quia nihil abstulisset diabolus, nisi permisisset Dominus. Ideo autem permisit Dominus, ut homo probaretur, diabolus vinceretur. Et quando eum plaga percussit, ille permisit. Quia cum a capite usque ad pedes in putredine vermium flueret, nec tunc tribuit diabolo aliquam potestatem Iob: sed cum ei suggessisset uxor eius, quam solam reliquerat diabolus, non consolatricem mariti, sed adiutricem sui, et dixisset ei, Dic aliquod verbum in Deum, et morere; dixit ei, Locuta es tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [Iob II, 9-10]? |
3 | [vers. 1, 2.] Ergo qui sic imitatur Christum, ut toleret omnes molestias huius saeculi, spes eius in Deo sit, ut nec illecebra capiatur, nec timore frangatur, ipse est qui habitat in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur: sicut audistis psalmum, et cantastis; nam inde incipit Psalmus. Quibus autem verbis tentavit Dominum diabolus, cum ad ipsa venerimus, agnoscetis: nota sunt enim. Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus. Quis hoc dicit Domino? Qui habitat in adiutorio Altissimi. Quis est qui habitat in adiutorio Altissimi? Qui non habitat in adiutorio suo. Quis est qui habitat in adiutorio Altissimi? Qui non est superbus, quomodo illi qui manducaverunt ut essent quasi dii, et perdiderunt quod erant facti homines immortales. In adiutorio enim suo habitare voluerunt, non in adiutorio Altissimi: ideo suggestionem serpentis audierunt, praeceptum Dei contempserunt; et invenerunt hoc evenisse in se quod minatus est Deus, non quod promisit diabolus [Gen. III]. |
4 | [vers. 3.] Ergo sic et tu dic, Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me, non ego me. Vide si aliud aliquid docet, nisi ut tota spes nostra non sit in nobis, non sit in homine. Unde te eruet? De muscipula venantium, et a verbo aspero. De muscipula venantium, magnum aliquid est: a verbo aspero, quid magnum? Multi in muscipulam venantium per verbum asperum ceciderunt. Quid est quod dico? Tendit diabolus et angeli eius, tanquam venantes tendunt muscipulas; et longe ab ipsis muscipulis ambulant homines qui in Christo ambulant: non audet enim in Christo tendere muscipulam; circa viam ponit, in via non ponit. Via autem tua Christus sit, et tu non cades in muscipulam diaboli. Aberranti a via, iam ibi est muscipula. Hinc atque hinc ponit laqueos, hinc atque inde ponit muscipulam; inter laqueos ambulas. Sed vis securus ambulare? Noli declinare in dexteram neque in sinistram; et sit tibi via ille qui tibi factus est via [Ioan. XIV, 6], ut perducat te ad se per se; et non timebis laqueos venantium. Sed quid est, a verbo aspero? Multos per verbum asperum misit in muscipulam diabolus: verbi gratia, qui voluerint esse Christiani inter Paganos, insultatores patiuntur Paganos; erubescunt inter insultatores, et a verbo aspero recedentes de via, incidunt in laqueos venantium. Et quid tibi facturum est verbum asperum? Nihil. Numquid nihil tibi facturus est laqueus, quo te compellit inimicus per verbum asperum? Quomodo retia plerumque tenduntur, ad caput sepis tenduntur avibus, et lapides mittuntur in sepem: lapides illi nihil facturi sunt avibus. Quando enim ferit avem, qui lapidem mittit in sepem? Timens autem avis inanem sonum, cadit in retia: sic homines timentes insultatorum verba vana et inania, et erubescentes conviciis superfluis, cadunt in laqueos venantium, et captivantur a diabolo. Sed cur non dico, fratres, quod non est tacendum, quod me cogit Deus dicere? Quomodolibet hoc accipiatis, cogit me Deus dicere; et si non dixero, ego cado in laqueos venantium: si enim detractiones hominum timeo, ut non dicam; ego ipse a verbo aspero cado in laqueos venantium, qui vos moneo ut non timeatis verba hominum. Quid est ergo quod dicturus sum? Quomodo inter Paganos qui fuerit Christianus, a Paganis audit verba aspera, quibus si erubuerit, cadit in muscipulam venantium: sic inter Christianos qui voluerint esse diligentiores et meliores, ab ipsis Christianis audituri sunt insultationes. Et quid prodest, frater, quod aliquando invenis civitatem, ubi nullus est paganus? Nemo ibi insultat christiano quod christianus est, quia non ibi invenitur paganus: sed sunt multi male viventes christiani, inter quos qui voluerit bene vivere, et inter ebriosos sobrius esse, et inter fornicarios castus esse, et inter consultores mathematicorum Deum sinceriter colere et nihil tale requirere, et inter spectatores nugacium theatrorum noluerit ire nisi ad ecclesiam, patitur insultatores ipsos christianos, et patitur verba aspera; et dicunt, Magnus tu, iustus, tu es Elias, tu es Petrus, de coelo venisti. Insultant; quocumque se verterit, audit hinc atque inde verbum asperum. Quod si timet et recedit a via Christi, cadit in laqueos venantium. Quomodo autem cum audiuntur haec verba, non receditur a via? Quid est, non recedere a via? Quando audit verba aspera, unde sibi habet facere solatium, ut non curet verba aspera, nec recedat a via, et intret per ianuam? Dicat: qualia verba audio, servus, peccator? Dominus meus audivit: Daemonium habes [Ioan. VIII, 48]. Modo audistis verbum asperum quod dictum est in Dominum: non opus erat ut Dominus hoc audiret, sed te monuit adversus verba aspera ne incidas in laqueos venantium. |
5 | [vers. 4.] Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis eius sperabis. Hoc dicit, ne tua protectio a te tibi sit, ne putes quia tu te potes protegere: ille te proteget, ut eruat; et cruet de muscipula venantium, et a verbo aspero. Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et a tergo potes intelligere, et a pectore: scapulae enim circa caput sunt. Sed quia dicit, sub alis eius sperabis, manifestum est quia protectio alarum expansarum facit te esse inter scapulas Dei, ut hinc atque hinc alae Dei te ponant in medio: et non timebis ne quis tibi noceat; tantum tu noli inde recedere, quo nullus inimicus audet accedere. Si gallina protegit pullos suos sub alis suis; quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum et angelos eius, quae aereae potestates tanquam accipitres circumvolitant, ut infirmum pullum auferant? Neque enim sine causa comparata est gallina ipsi Sapientiae Dei; nam Christus ipse Dominus noster et salvator tanquam gallinam se dixit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti [Matth. XXIII, 37]? Noluit illa Ierusalem; velimus nos. Illa rapta est ab aereis potestatibus fugiens alas gallinae, praesumens de viribus suis, cum esset infirma: nos confitentes infirmitatem nostram, sub alas Dei fugiamus; erit nobis enim tanquam gallina protegens pullos suos. Non est enim iniuriosum nomen gallinae. Attendite caeteras aves, fratres: multae aves ante nos fetant, calefaciunt pullos suos; nulla sic avis infirmatur cum pullis, quomodo gallina. Attendat Charitas vestra: hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec cognoscimus utrum fetus habeant; at vero gallinam cognoscimus in infirmitate vocis, in relaxatione plumarum: tota mutatur affectu pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam se facit. Quia ergo et nos infirmi eramus, infirmam se fecit Sapientia Dei; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14], ut sub alis eius speremus. |
6 | [vers. 5, 6.] Scuto circumdabit te veritas eius. Quae sunt alae, hoc est scutum; quia nec alae sunt, nec scutum. Si aliquid horum proprie esset, numquid alae scutum esse possent, vel scutum alae? Sed quia figurate per similitudines dici omnia ista possunt, ideo et alae et scutum esse potuerunt. Si vere lapis esset Christus, leo non esset; et si leo esset, agnus non esset: ideo et leo [Apoc. V, 5], et agnus [Ioan. I, 29], et lapis [Act. IV, 10, 11], et vitulus, et si quid huiusmodi; quia nec lapis, nec leo, nec agnus, nec vitulus, sed salvator omnium Iesus Christus. Istae enim similitudines sunt, non proprietates. Veritas eius, inquit, circumdabit te. Tanquam scutum veritas eius est; ut non misceat eos qui in seipsis sperant, cum eis qui in Deo sperant. Peccator est, et peccator: sed da peccatorem de se praesumentem, contemnentem, peccata sua non confitentem, et dicet, Si Deo displicerent peccata mea, non permitteret me vivere. Alius autem oculos non audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 13]. Et ille peccator, et ille: sed ille irridens, iste plangens; ille contemptor, hic confessor peccatorum suorum. Veritas autem Dei quae non personas accipit, discernit poenitentem a defendente, discernit humilem a superbo, discernit praesumentem de seipso a praesumente de Deo. Ergo veritas eius tanquam scuto circumdabit te. |
7 | Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Duobus quae supra dixit, redduntur duo quae infra dixit. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem: et propter timorem nocturnum, a negotio perambulante in tenebris; et propter sagittam volantem per diem, a ruina et daemonio meridiano. Quid est timendum in nocte, et quid in die? Cum quisque ignorans peccat, tanquam in nocte peccat: cum autem sciens peccat, tanquam in die peccat. Duo ergo illa leviora; ipsa sunt graviora, quae repetita sunt. Intendite, ut diligenter hoc, si Dominus annuerit, exponatur vobis: obscurum est enim, et erit magnus fructus si intellexeritis. Tentationem quae fit in ignorantibus levis, timorem nocturnum appellavit; et tentationem quae fit in scientibus levis, sagittam volantem per diem appellavit. Quae sunt leves tentationes? Quae non sic instant, non sic urgent, ut cogant, sed possunt cito declinata transire. Eadem rursus fac gravia. Si persecutor instat, et vehementer terret ignorantes, id est nondum firmos in fide, nec scientes quod ad hoc sunt christiani, ut futuram vitam sperent; cum coeperint terreri de malis temporalibus, putant quod deseruit illos Christus, et sine causa sunt christiani; non norunt enim, ut dixi, quia ad hoc sunt christiani, ut praesentia superent, et futura sperent: invenit illos negotium perambulans in tenebris, et capit eos. Sunt autem quidam qui noverunt se ad futuram spem vocatos; quia quod nobis promisit Deus, non est de ista terra, non est de ista vita; quia istae omnes tentationes tolerandae sunt, ut illud accipiamus, illud acquiramus quod nobis promisit Deus in aeternum; norunt ista: sed quando coeperit persecutor instare vehementius, agere minis, poenis, tormentis, aliquando cedunt, et scientes tanquam in die cadunt. |
8 | Quare autem in meridie? Quia multum fervet persecutio: maiores aestus dixit meridiem. Attendat hoc Charitas vestra de Scripturis me probantem. Quando de seminante dicebat Dominus, quia exiit seminans seminare, et aliud cecidit in viam, aliud in petrosa, aliud inter spinas; dignatus est ipse exponere similitudinem, et cum venisset ad petrosa, hoc ait: Hi sunt qui audiunt verbum, et ad horam gaudent ad verbum; et in tribulatione quae fit propter verbum, continuo scandalizantur. Quid enim dixerat de his quae exierant in petrosis? Exorto sole, inquit, aruerunt, quia non habebant altam radicem [Matth. XIII, 3-23]. Hi sunt ergo qui ad horam gaudent ad verbum, et cum persecutio facta fuerit propter verbum, arescunt. Quare arescunt? Quia non habebant firmam radicem. Quae est radix? Charitas: hoc enim dicit Apostolus, Ut in charitate radicati et fundati [Ephes. III, 17]. Quomodo enim radix omnium malorum cupiditas [I Tim. VI, 10], sic radix omnium bonorum charitas est. Nostis hoc, et saepe dictum est: sed quare hoc volui commemorare? Ut intelligatis Psalmum, quia daemonium meridianum propter aestum vehementis persecutionis positum est. Sic enim Dominus dicit: Ortus est sol, et aruit herba, quia radicem non habebat. Et exponens nobis quid est a sole herbam arescere, dixit, quia persecutione facta non manent illi , quia altam radicem non habebant. Recte hic intelligimus daemonium meridianum persecutionem vehementem. Qualis fuit illa persecutio aliquando, fratres, commemorem, unde Dominus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere Charitas vestra. Primo, quod imperatores et reges saeculi putaverunt se persequendo tollere posse de terra nomen Christi et nomen Christianorum, iusserunt ut quisquis se confiteretur christianum, feriretur. Quicumque noluit feriri, negavit se christianum, sciens quid mali faceret; pervenit ad illum sagitta volans per diem. Quicumque autem non curavit praesentem vitam, sed certus speravit futuram, declinavit sagittam volantem per diem, confessus est se christianum: percussus carne, liberatus est spiritu; exspectare coepit positus apud Deum in quiete, etiam redemptionem corporis sui in resurrectione mortuorum: evasit a tentatione illa, a sagitta volante per diem. Ergo, Quicumque se confessus fuerit christianum, feriatur; quomodo sagitta volans per diem fuit. Nondum erat daemonium meridianum, flagrans vehementi persecutione, et faciens magnos aestus etiam fortibus. Audite enim quid secutum sit: cum vidissent inimici quod multi festinarent ad martyrium, et tanto plures crederent in Christum, quanto plures patiebantur, dixerunt apud se, Nos occisuri sumus genus humanum, tot millia quae credunt in hoc nomine, si occiderimus omnes, prope nullus in terra remanebit. Coepit fervere sol, coepit fervere aestus. Audite enim quid iusserint: quomodo antea iusserant, Quicumque confessus se fuerit christianum, feriatur; iusserunt postea, Quicumque confessus se fuerit christianum, torqueatur, et tamdiu torqueatur, donec neget se esse christianum . Comparate sagittam volantem per diem, et daemonium meridianum. Sagitta volans per diem quid erat? Qui se confessus fuerit christianum, feriatur. Quis fidelis eam mortis celeritate non declinaret ? Illud autem, Si se confitetur christianum, non occidatur; sed torqueatur, donec neget; si se negaverit, dimittatur: daemonium meridianum erat. Multi ergo non negantes, in tormentis deficiebant; tamdiu enim torquebantur, donec negarent. Perseverantibus autem in non negando Christum, quid facturus erat gladius, uno ictu occidendo corpus, animam ad Deum mittendo? Hoc faciebant et diuturna tormenta: sed quis tandem inveniretur qui duraret adversus tantos et tam longos cruciatus? Multi defecerunt: et, credo, illi defecerunt qui de se praesumpserunt, qui non habitabant in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli; qui non dixerunt Domino, Susceptor meus es; qui non sub umbra alarum eius speraverunt, sed viribus suis multum dederunt. Deiecti sunt a Deo, ut ostenderet illis quia ipse protegit, ipse temperat tentationes, ipse tantum venire permittit, quantum potest ferre cui venit. |
9 | [vers. 7.] Multi ergo ceciderunt a daemonio meridiano. Quam multi, vultis nosse? Sequitur, et dicit: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Cui dicitur hoc? cui, fratres, nisi Domino Iesu Christo? Dominus enim Iesus, non solum in se, sed et in nobis. Recordamini verba illa: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Quando ipsum nemo tangebat, et dicebat, Quid me persequeris? numquid non in nobis seipsum computabat? Quando dicebat, Qui fecit uni ex minimis meis, mihi fecit [Matth. XXV, 40]; nonne in nobis seipsum computabat? Non enim divisa sunt ab invicem membra, caput et corpus. Quid est caput et corpus? Salvator et Ecclesia. Quomodo ergo dictum est, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis? Cadent enim a daemonio meridiano. Magnus terror, fratres, a latere Christi cadere, a dextris Christi cadere. Quomodo cadent a latere? Quare illi a latere, illi a dextris? Quare mille a latere, et dena millia a dextris? Quid est, a latere mille? Quia pauciores sunt mille, quam dena millia quae a dextris cadent. Qui sunt isti? Modo planum erit in nomine Christi, modo apertum erit. Quibusdam promisit Christus quia cum illo iudicabunt; Apostolis scilicet, qui dimiserunt omnia, et secuti sunt eum. Nam Petrus ait illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; et hoc illis promisit, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Id. XIX, 27, 28]. Nolite putare quia ipsis solis promisit Dominus. Ubi enim sedebit Paulus apostolus, qui plus omnibus illis laboravit [I Cor. XV, 10], si non ibi sedebunt nisi duodecim? Ille enim tertius decimus est. Nam de duodecim cecidit Iudas; in locum autem Iudae traditoris Matthias ordinatus est: in Actibus Apostolorum legimus [Act. I, 15-26]. Impletae sunt duodecim sedes. Non ibi sedebit qui plus omnibus illis laboravit? An duodecim sedes perfectio est tribunalis ? Nam millia sedebunt in duodecim sedibus. Sed unde mihi probas, ait aliquis, quia et Paulus inter iudices erit? Audi illum dicentem: Nescitis quia angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Iudicabimus, inquit. Et ipse non dubitavit in praesumptione, qua credidit, computare se inter illos qui iudicabunt cum Christo. Qui ergo iudicabunt cum Christo, principes Ecclesiae sunt, perfecti sunt. Talibus dixit: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia tua, et da pauperibus. Quid est, Vis esse perfectus? Vis mecum iudicare, et non iudicari. Ille contristatus abscessit [Matth. XIX, 21, 22]; sed multi hoc fecerunt, et multi hoc faciunt: ergo isti cum illo iudicabunt. Sed multi promittunt sibi quia iudicabunt cum Christo, quia dimittunt omnia sua et sequuntur Christum, sed habent praesumptionem de se, habent quemdam typhum et superbiam, quam Deus solus potest nosse, et non possunt evitare daemonium meridianum, id est, casum ferventis caloris nimiae persecutionis. Tales multi cum essent illo tempore, qui distribuerant omnia sua pauperibus, et sibi iam promittebant quia sessuri erant cum Christo, et iudicaturi gentes, fervente calore persecutionis tanquam a daemonio meridiano defecerunt in tormentis, et negaverunt Christum. Ipsi sunt qui a latere ceciderunt: tanquam sessuri cum Christo ad mundum iudicandum, ceciderunt. |
10 | A dextris autem dicam qui cadunt. Nostis quia cum apparuerit ipsum tribunal, ubi cum Christo Domino iudicabunt qui voluerunt esse et vere fuerunt perfecti, radicati et fundati in charitate, ut non arescerent de sole et daemonio meridiano, hoc ait Dominus, Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet illos ab invicem, sicut pastor dividit oves ab haedis; et oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris; et iudicabuntur. Multi erunt qui iudicabunt, sed pauciores erunt quam illi qui ante tribunal stabunt: quia illi tanquam mille, illi tanquam dena millia. A dextris positis quid dicturus est? Esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me. Manifestum est quia his dicet qui habent substantiam huius saeculi, unde ista humana faciant. Tamen et ipsi cum illis regnabunt: quia illi tanquam milites, illi tanquam annonam praebentes Provinciales , sub uno tamen Imperatore et miles et provincialis in regno est. Miles fortis, provincialis devotus: miles fortis orationibus pugnat adversus diabolum, dovotus provincialis annonam tribuit militibus. Intelligat Charitas vestra. Et audient in fine ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Erant ergo illo tempore multi, quando graviter inferbuerat sol persecutionis et daemonium meridianum, erant qui sibi promittebant quia iudicaturi erant cum Christo; non potuerunt ferre aestum persecutionis, et ceciderunt a latere ipsius: erant ibi alii, qui non sibi promittebant sedes iudicantium; sed per eleemosynas promittebant sibi quia ad dexteram futuri erant, quibus dicturus erat Christus, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et quia multi de spe illa iudicandi ceciderunt, multi autem et multo plures de spe illa dexterae ceciderunt, ideo dictum est Christo: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis. Et quia multi erunt cum illo, qui omnia illa non curarunt, cum quibus tanquam membris unus est Christus: Ad te autem, inquit, non appropinquabit. Numquid ad solum caput dixit, non appropinquabit? Non utique; sed nec ad Petrum, nec ad Paulum, nec ad omnes Apostolos, nec ad omnes martyres, qui in tormentis non defecerunt. Quomodo ergo non appropinquabit? cur sic torti sunt. Propinquavit carni tormentum, sed non pervenit ad locum fidei. Itaque longe erat fides ipsorum a terrore torquentium. Torqueant, nec appropinquabit terror; torqueant, sed irridebunt tormentum, praesumentes in illo qui prior vicit, ut caeteri vincerent. Et qui vincunt, nisi qui de se non praesumpserunt? Intendat Charitas vestra; ad hoc enim dixit omnia superiora. Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum; et, Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium. Ipse eruet me, non ego me. Inter scapulas suas obumbrabit tibi: sed quando? Quando sub alis eius sperabis. Scuto circumdabit te veritas eius. Quia ergo in illo praesumpsisti, et totam spem tuam in illo posuisti, sequitur, quid? Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Quis non timebit? Qui non in se, sed in Christo praesumit. Qui autem de se praesumunt, etsi iam sibi sperabant latus Christi tanquam iudicaturi, etsi futuros se iam sperabant a dextris Christi, quasi diceret illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; venit daemonium meridianum, id est, fervens aestus persecutionis, vehementer terrens, et ceciderunt multi a spe sedis iudiciariae, de quibus dictum est, Cadent a latere tuo mille; et multi a spe remunerationis obsequiorum suorum, de quibus dictum est, Et dena millia a dextris tuis. Ad te autem, id est, ad caput et corpus, non appropinquabit, ruina et daemonium meridianum; quoniam novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. |
11 | [vers. 8.] Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Quid est hoc? quare verumtamen? Quia licuit impiis superbire in servos tuos, licuit impiis persequi servos tuos. Impune ergo erit impiis, quia persecuti sunt servos tuos? Non erit impune. Quamvis enim tu permiseris, et magis inde tui coronati sint; Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Malum enim quod voluerunt, non bonum quod per nescientes actum est, eis retribuetur. Modo opus est ut oculos fidei habeamus, et videamus quia exaltantur ad tempus, et plangent in aeternum; et quibus datur potestas in servos Dei temporaliter, dicetur eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 32-41]. Sed si habeat quisque oculos, sicut dixit, oculis tuis considerabis; non est leve videre impium florentem in hoc saeculo, et habere ad illum oculos, ut consideres fide quid ille passurus est in fine, si se non correxerit: quia qui modo tonare volunt, postea fulminantur. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. |
12 | [vers. 9.] Quoniam tu es, Domine, spes mea. Ecce venit ad illud, quare non cadat a ruina et daemonio meridiano: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Quid est quod in alto est refugium tuum? Multi enim sic sibi faciunt refugium Dei, quo fugiant a temporalibus aestibus. In alto est enim refugium Dei, valde in occulto est, quo fugias ab ira ventura. Intus 'altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angegelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.' Ista sunt verba quae diabolus dixit Domino Iesu Christo, quando illum tentavit. Sed quia diligentius consideranda sunt, ne vos fatigemus, differamus in crastinum (quia et crastino debetur vobis sermo , ut ab isto loco Psalmi rursus incipiamus, propter taedium vestrum; ne cum volumus finire res obscuras, praecipitemus, et non perveniant ad intelligentiam vestram. |