monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO I De prima parte Psalmi. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO II [Habitus eodem die cum superiori sermone.] De secunda parte Psalmi.

1 Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies coeli. De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.
2 [vers. 31-35.] Sequitur autem, 'Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo [Edd. hoc tantum loco addebant, eis, vel, eos: quod a plerisque Mss. et a LXX abest.---Paulo supra, pro, ab eo, in B, ab eis, subiecta nota in hunc modum: «Forte legendum, ab eo, quam lectionem postea explicando praefert, et vulgarem fuisse significat.» M.] in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo.' Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii huius David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii eius dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia Si Christiani, hoc est, filii eius dereliquerint, inquit, legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit [Aliquot Mss., si.] itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater eius? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 5-7]. Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? Visitabo ergo, ait, in virga iniquitates eorum. Sic et Apostolus comminatur: Quid vultis? in virga veniam ad vos [I Cor. IV, 21]? Absit ut dicerent pii filii, Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.
3 Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo. A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis [Psal. XLIV, 8]. Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat, Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Exspectabas ad securitatem tuam, Misericordiam vero meam non dispergam ab eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram eius, et interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]? A Christo tamen: sed a membris eius, a corpore eius quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus [Sic Mss. Edd. vero, agnoscamus: ac paulo post habebant, comparatur homo; ubi ex nonnulli optimae notae Mss. reponimus, computatur.] unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris eius, cum a corpore eius non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum iam sederet in coelo; et de coelo clamabat, Saule, Saule, non, Quid persequeris servos meos; non, Quid persequeris sanctos meos; non, Quid persequeris discipulos meos: sed, Quid me persequeris [Act. IX, 4]? Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit, Quid me persequeris? cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput charitas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra eius et corpus eius. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si iam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. 1, 8]. Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti [Ferrar. Ms., alienas.] ab haereditate, ipse te non abiecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. Misericordiam vero, inquit, meam non aispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.
4 Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Non quia filii eius peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae [Matth. III, 9]? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem [Sic Mss. At Edd., haereditatem.] recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt [Galat. V, 21]. Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt [Matth. III, 12]; non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula [Id. XIII, 47, 48]. Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi, Si Deus pro nobis, quis contra nos [Rom. VIII, 29-31]? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum eius, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis eius, non reprobabit.
5 [vers. 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar. Exspectas ut iterum iuret Deus? Quoties iuraturus est, si semel iurando mentitur? Unam iurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar: semen eius in aeternum manebit. In aeternum manet semen eius; quia novit Dominus qui sunt eius. Et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis. Sedes eius, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes eius, et membra eius; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo eius, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia iusti fulgebunt in regno Patris mei [Corb. Ms., sui.] sicut sol [Matth. XIII, 43]. Sed sol spiritualiter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et malos [Matth. V, 45]. Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? Sicut sol in conspectu meo. Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed in conspectu meo. Et sicut luna: sed quae luna? Perfecta in aeternum. Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. Sicut luna, inquit, perfecta in aeternum: sic perficietur sedes eius tanquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis huius, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Iericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones [Luc. X, 30]; descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; et testis in coelo fidelis. Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, sicut sol in conspectu meo; quia animum non videt nisi Deus: et sicut luna, iam caro; perfecta in aeternum, in resurrectione mortuorum: et testis in coelo fidelis; quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur [Id. II, 34], et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.
6 [vers. 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: 'Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servi tur; profanasti in terra sanctitatem eius. Destruxisti omnes macerias eius; posuisti munitiones eius formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem eius in terram collisisti [Sic Mss. iuxta LXX. At Edd., et sedem eius in terra collisisti.]. Minuisti dies sedis eius; perfudisti eum confusione.' Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed, Tu vero, tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam iurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo iusiurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum iuraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine eius, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret, Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Iacob, invenimus maiorem adoratum a minore, cum scriptum sit, Maior serviet minori [Gen. XXV, 23]; ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit David, ponam super sedem tuam [Psal. CXXXI, 11]. Promisit ex semine eius in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum eius respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod iurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Iuravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: Si dereliquerint legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint; manebit tamen promissio mea, implebitur iuratio mea? Semel iuravi in sancto meo, intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: Semel, inquit, iuravi, si David mentiar. Exhibe ergo quod iurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi [Sic Mss. Edd. vero, promisit.].
7 Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Iudaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Iudaeorum quaeris, non est: altare Iudaeorum quaeris, non est: sacrificium Iudaeorum quaeris, non est: sacerdotium Iudaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem eius. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias eius, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones eius formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus, Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet [Rom. XI, 21]. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta eius in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt [Psal. LXII, 11]. Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi [Luc. XIII, 32]. Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Iuda, cui dicitur, Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo [Gen. XLIX, 9]. Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti [Hic addunt Edd., quia voluisti, ascendisti: quod a Mss. abest.]. Ideo in alio psalmo dicit, Ego dormivi. Nonne plena erat sententia, Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me [Psal. III, 6]? quare additum est, Ego? Et cum magno pondere pronuntiandum est [Sic Mss. Edd. vero, pronuntiatum est.], Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi. Ergo de quibus dictum erat, Partes vulpium erunt; de his nunc dictum est, Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Advertite Iudaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. Avertisti adiutorium gladii eius. Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; iam non habet mundandum, sed proiiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Iudaeus? A fide. Ex fide enim vivimus [Galat. III, 11]; et de fide dictum est, Fide mundans corda eorum [Act. XV, 9]: et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem eius in terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis eius: putabant se in aeternum regnaturos [In Edd. repetebatur hic: Minuisti dies sedis eius: sed abest a Mss.]. Perfudisti eum confusione. Haec omnia evenerunt Iudaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.
8 [vers. 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua. Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno, ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et [Forte, ut.] non daret alterum regnum in Christo, cuius regni non erit finis; alloquitur eum Propheta, et dicit: Quousque, Domine, averteris in finem? Forte enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Interea tamen, Exardescet sicut ignis ira tua
9 [vers. 48, 49.] Memento quae est substantia mea. David iste dicit positus in carne in Iudaeis, positus in spe in Christo, Memento quae est substantia mea. Non enim quia Iudaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccaterum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris [Galat. III, 19]. Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundandantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur, Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum [Psal. IV, 3, 4]. Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento eius. Non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut [Mss. omittunt particulam, ut.] non eos converteret et non mundaret.
10 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Surgens enim a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Denique cum in alio psalmo scriptum legatur, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV, 10], assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro eius vidit corruptionem; non ergo de illo dictum est, Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem [Act. II, 27-31]. Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est, Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Sed forte nullus est. Imo, Quis est, ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo qui vivet et non videbit mortem; non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui vivet et non videbit mortem, nisi qui iam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni. Ecce vere solus, omnino singulariter solus vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni: quia etsi caeteri fideles eius resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me; quia ego dormivi [Psal. III, 6]: sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam [Ioan. X, 17, 18], quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.
11 [vers. 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes, Quando morietur, et peribit nomen eius [Psal. XL, 6]? Propter hos ergo iam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Iam agnovimus Christum mundatorem, iam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis [Psal. XLIII, 22]: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua?
12 [vers. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum tuorum. Iam illo vivente, iam in coelo ad dexteram Patris sedente, opprobria obiecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam illa quae habebat virum [Isai. LIV, 1] [Galat. IV, 27], audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata, extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Memento, Domine, apud quem est abundantia suavitatis memoriae tuae; Memento, noli oblivisci. Quid, Memento? Memento opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo continebam; quia implebam, Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema [I Cor. IV, 13]. Diu continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur respondere pagano, nunc iam crimen est remanere paganum. Gratias Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Iam modo nemo insultat Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur [Edd., sic loquitur mala. Abest, mala, a melioribus Mss.], ut plus timeat audiri, quam velit credi. Quod continui in sinu meo multarum gentium.
13 [vers. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: et Iudaei et Pagani. Quod exprobraverunt: quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Hoc exprobraverunt, commutationem Christi tui: hoc enim obiecerunt, quia mortuus est Christus, quia crucifixus est Christus. Quid obiicitis insani? Quamvis iam nemo est qui obiiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid obiicitis quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur. Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici tui: non amissionem, non perditionem: sed plane commutationem Christi tui. Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus est a Iudaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent commutationem Christi tui. Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt. Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum [Psal. LIV, 20]. Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.
14 [vers. 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? Benedictio Domini [Lov. hoc tantum loco: Benedictus Dominus. Er.: Benedictionem autem Domini. At melioris notae Mss. constanter: Benedictio Domini.] in aeternum: fiat, fiat. Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius [Sic plerique Mss. At Edd.: Quid dicam aliud, quam gratias gratiae ipsius?] Nos enim gratias agimus; non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias [Sic optimae notae Mss. Alii, nec rependimus gratias, sed tantum verbis agimus, etc. At editio Lov., nec rependimus gratiam: si tantum verbis agimus; et mox loco, re tenemus, habet cum Er., retribuimus.] verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non [Particula, non, deerat in Edd., nec reperta hic est nisi in Regio Ms.] attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: obiiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed commutationem Christi tui. Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut [Edd., aut non credendo. Particula, non, abest a Mss. et abesse debet.] credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; benedictio autem Domini in aeternum. Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: fiat, fiat. Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus eius, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tanquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis eius, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Ierusalem: 'Quoties volui colligere filios tuos tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta' [Matth. XXIII, 37 ] [et 38]. Hinc dictum est, Posuisti munitiones eius formidinem. Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae huius, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae huius divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna charitate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat, Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit, Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium eius agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam eius? Non te corrigunt exempla humani coniugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cuius limina serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de eius coniuge diceres, numquid domum eius intrares? Tenete ergo, charissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut [Corb. Ms., et.] benedictio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat.
Augustinus HOME

bke12.118r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO I De prima parte Psalmi. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik