monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO II De secunda parte Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO I [Habitus matutinis horis in Martyrum quorumdam celebritate.] De prima parte Psalmi.

1 [vers. 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Charitati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Iesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror, Intellectus Aethan Israelitae [Vulgata hic, ut in superioris psalmi titulo, Ezrahitae: forte pro Zaraitae. Quippe I Paralip. II, 6, censentur Aethan et Aeman filii Zarae; et III Reg. IV, 31, Salomon dicitur in Vulgata sapientior Ethan Ezrahita et Heman; ubi LXX pro Ezrahita, habent Zaritem.]; unde iste psalmus titulum accepit. Videris [Edd., audieras. Melius Mss., videris.] enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis huius Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad eius misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.
2 [vers. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed tua loquor; annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Si non obsequor, servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum; veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas misericordias cantet, audiamus.
3 [vers. 3.] Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Ieremiae, Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem [Ierem. I, 10]. Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: Destrues eos, et non aedificabis illos [Psal. XXVII, 5]. Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cuius os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico, Quoniam dixisti; securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. Quoniam dixisti. Quid dixisti? In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Quomodo superius, ita in sequentibus. Misericordias tuas, Domine, inquit, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque coniunxit: Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10]. Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Iudaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum [Rom. XI, 1, 2]. Si totum illud spinae fuerunt, unde [Edd., hoc granum. Abest, hoc, a melioribus Mss.] granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem [Ephes. II, 20]. Sed ille lapis angulum non faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tanquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. Dico enim, inquit, Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum [Rom. XV, 8, 9]. Merito, In coelis praeparabitur veritas tua. Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 2, 4, 5]; quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus, In coelis praeparabitur veritas tua.
4 [vers. 4.] Disposui testamentum electis meis. Dixisti (intelligitis [Edd., Dixisti, intellexisti: hoc totum dixisti. At Mss., intelligitis; quidam, intelligimus: nec aliud vult intelligi, nisi quod praemissum verbum in V. 3, dixisti, spectet istos etiam subsequentes versus.] hoc totum: dixisti, Disposui testamentum electis meis. Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cuius haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? Disposui, inquit, testamentum electis meis. Iuravi David servo meo. Quam securus loquitur iste, qui intelligit, cuius os servit veritati? Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia dixisti; quanto securiorem, quia iurasti? Dei quippe iuratio, promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo iurare [Matth. V, 34]; ne consuetudine iurandi, quia potest homo falli, etiam in periurium prolabatur. Deus solus securus iurat, quia falli non potest.
5 [vers. 5.] Videamus ergo quid iuraverit Deus. Iuravi, inquit, David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus [Galat. III, 16]. Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis [Ephes. V, 23], semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes [Galat. III, 29]. Sic ergo hic accipiamus, fratres, Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat, In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intelligendae, sicut nostis, sicut iam insinuatum vestrae Charitati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes eius in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc iuravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, iurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.
6 [vers. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Non merita sua confitebuntur coeli, sed confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. In omni enim misericordia perditorum, in iustificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia eius a quo facti sunt coeli. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum [Psal. VIII, 4]. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim, Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intelligantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? In ecclesia sanctorum. Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.
7 [vers. 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intelligatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait, Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Intelligimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intelligimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem: quam vineam explicat et designat apertissime, dicens, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est [Isai. V, 6, 7]. Ne tu aliter intelligas vineam, et relictis hominibus [Sic potiores Mss. at Edd., omnibus.] significatis terram scruteris: Vinea, inquit, Domini Sabaoth, domus Israel est. Non intelligat aliud, se intelligat domus Israel esse vineam meam; se intelligat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intelligat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si vinea Domini Sabaoth, domus Israel est, quid dixit iratus? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tanquam nubes, ut pluerent Iudaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli, Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes [Act. XIII, 46]. Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum [I Cor. IV, 5]. Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cuius enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed quis in nubibus aequabitur Domino? Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed quis similis erit Domino in filiis Dei? Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. Quem me dicunt homines esse filium hominis? Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite quem me dicunt homines esse filium hominis? Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite quem me dicunt homines esse. Et responderunt dicta hominum: Alii dicunt Ieremiam, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, aut unum ex Prophetis. Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia iusti et sancti, utique et ipsi filii Dei: Ieremias, Elias, Ioannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos quem me dicitis esse. Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: 'Tu es,' inquit, 'Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 13-16]. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi;' non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed [Ea Er. Ven. et Lov. Deest, sed, in B. M.] non quomodo nubes quae tibi non aequantur.
8 [vers. 8.] Quis enim tu, cui respondetur, Tu es Christus Filius Dei vivi; quem putaverunt alii homines non sancti, non iusti, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Ieremiam, aut Ioannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: 'Deus glorificandus in consilio iustorum. Quis' ergo 'in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus' est 'glorificandus in consilio iustorum?' Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Deus glorificandus in consilio iustorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt. Ubique Deus. Qui ergo in circuitu eius sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo, Magnitudinis eius non est finis [Psal. CXLIV, 3]; qui remanent, qui sunt in circuitu eius, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu eius Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt: quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt.
9 [vers. 9, 10.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non impleretur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum [Rom. XV, 8 ] [et 9], nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli [Matth. XXVI, 64]. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius [Psal. II, 1, 2]. Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tanquam venires ad ducendam coniugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson [Iudic. XIV, 5, 6]: et illis [Sic aliquot Mss. Alii cum Edd., illius.] verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo veritas tua in circuitu tuo. Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur [Luc. II, 34]? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tanquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? Tu dominaris potestati maris. Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: Tu dominaris potestati maris. Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis [I Cor. X, 13]. Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: Motum autem fluctuum eius tu mitigas.
11 [vers. 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit, Mandabo draconi ibi ut mordeat eum [Amos IX, 3]; est draco de quo dicitur, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei [Psal. CIII, 26]: cuius caput contundit super aquam. Tu, inquit, humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti [Coloss. II, 14]: illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intelligas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12 [vers. 12, 13.] Tui sunt coeli, et tua est terra. A te pluunt, super tuam pluunt [Sic Mss. At Edd., pluant, super terram pluant]. Tui sunt coeli, per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: tua est terra, quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? Orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti. Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit, Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13, 14]; sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. Aquilonem et maria tu creasti.
13 Thabor et Hermon [Quidam Mss. hic et infra, Hermonim: et nonnulli, Hermoniim.] in nomine tuo exsultabunt. Montes isti intelliguntur, sed aliquid significant. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est, Vos estis lumen mundi [Matth. V, 14]; nisi ab illo de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema eius. Merito venit lumen et factum est anathema eius. Cuius, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: non in meritis suis, sed in nomine tuo. Dicent enim isti, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; propter mare saeviens: ne forte dicant Gentes, Ubi est Deus eorum [Psal. CXIII secund. 1, 2]?
14 [vers. 14.] Tuum brachium cum potentia. Nemo sibi aliquid arroget. Tuum brachium cum potentia: a te facti sumus, a te defensi sumus. Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
15 [vers. 15.] Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Apparebit in fine iustitia tua et iudicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de iudicio tuo dicitur in alio psalmo, Pro occultis filii [Psal. IX, 1]. Erit manifestatio iudicii tui et iustitiae tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram [Matth. XXV, 33]: et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt iusti, cum viderint quod modo non videntes credunt. Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae: utique in die iudicii. Nunc ergo quid? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Praeparationem sedis tuae, iustitiam tuam et iudicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine iudicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Universae enim viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10].
16 [vers. 16, 17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; Beatus populus sciens iubilationem. O beate popule! putas, intelligis iubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intelligas iubilationem. Quid est, intelligas iubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti iubilationem.
17 Denique si intellexisti in gratia iubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. Beatus certe populus sciens iubilationem. Quam iubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Thabor ille, Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die. Thabor ille et Hermon in nomine tuo exsultabunt: si volunt tota die, in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, in nomine tuo exsultabunt; et in tua iustitia exaltabuntur. Non in sua iustitia, sed in tua: ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, et non in lumine tuo exsultantes, iustitiae Dei non sunt subiecti. Sed unde? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam [Rom. X, 2 ] [et 3]. Populus autem sciens iubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens iubilationem), unde debet iubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua iustitia: auferat de medio Iustitiam suam, et humilietur; veniet Dei iustitia, et exaltabitur. Et in tua iustitia exaltabuntur.
18 [vers. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum: quia tibi beneplacuit, non quia nos digni sumus.
19 [vers. 19.] Quoniam Domini est susceptio. Nam ego ut cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus suscepisset me. Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel regis nostri. Ipse susceptio, ipse te illuminat: in eius lumine tutus es, in eius lumine ambulas, iustitia eius exaltaris [Mss., exsultas.]. Ipse te suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de se, non de te.
20 [vers. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti. Locutus es in aspectu tuo, revelasti hoc Prophetis tuis. Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde Prophetae Videntes dicebantur [I Reg. IX, 9]. Viderunt quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam praedicaverunt. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti, Posui adiutorium super potentem. Intelligitis quem potentem. Exaltavi electum de populo meo. Intelligitis quem electum; quem iam gaudetis exaltatum.
21 [vers. 21.] Inveni David servum meum: istum [Sic plerique Mss. Edd. vero, iustum.] David ex semine David. In oleo sancto meo unxi eum: de illo enim dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8].
22 [vers. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum: secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est [Luc. I, 31], secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6-8].
23 [vers. 23.] Non proficiet inimicus in eo. Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adiutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 [vers. 24.] Et concidam inimicos eius a facie illius. Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur. Paulatim enim credunt; tanquam comminuto capite vituli, venient in potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in aqua, et dedit bibere filiis Israel [Exod. XXXII, 20]. Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei bibuntur, in corpus Christi traiiciuntur. Et concidam inimicos eius a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo: ne noceant. Sed fugatorum istorum forte aliqui dicunt: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam [Psal. CXXXVIII, 7]? Et videntes non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad Omnipotentem. Et eos qui oderunt eum, fugabo.
25 [vers. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso est. Universae viae Domini misericordia et veritas. Mementote, quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos ambulantes in via eius, debemus ei reddere misericordiam et veritatem; misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique iudicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem: si enim per misericordiam iudicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi [Psal. LXXXIV, 11]. Et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum agnoscite.
26 [vers. 26.] Et ponam in mari manum eius: hoc est, dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram eius. Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.
27 [vers. 27, 28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo [Edd., videndo per quod, etc. Abest, per, a Mss.] quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur, Et nunc, reges, intelligite; erudimini omnes qui iudicatis terram [Psal. II, 2, 10]. Iam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.
28 [vers. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Propter ipsum, fidele testamentum; in ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator testamenti, ipse fideiussor testamenti, ipse testis testamenti ipse haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.
29 [vers. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen eius. Non tantum in hoc saeculo, sed in saeculum saeculi; quo transibit utique semen eius, quae est haereditas eius, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Galat. III, 16 ] [et 29]: et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet in saeculum saeculi semen eius. Et thronum eius sicut dies coeli. Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 28]. Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus eius in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae [Tres Mss., sensus animae: et paulo post, et refecti a cibo redite. Regius Ms., a cibis: atque idem codex aliique plures addunt: Conversi ad Dominum.], ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.
Augustinus HOME

bke12.115v

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, SERMO II De secunda parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik