Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXIV. SERMO AD PLEBEM.
1 | Deprecati sumus Dominum Deum nostrum, ut ostendat nobis misericordiam suam, et salutare suum det nobis. Dictum est hoc quidem in prophetia, cum primum Psalmi isti dicerentur et scriberentur: caeterum quod attinet ad hoc tempus, iam ostendit Dominus Gentibus misericordiam suam, et dedit eis salutare suum. Ille quidem ostendit; sed multi sanari nolunt, ut videant quod ostendit. Sed quia ipse sanat oculos cordis ad videndum se; propterea cum dixisset, Ostende nobis misericordiam tuam, tanquam multis caecis dicturis, Quomodo videbimus, cum coeperit ostendere? adiunxit, Et salutare tuum da nobis. Dando enim salutare suum, sanat in nobis unde possimus videre quod ostendit: non quomodo medicus homo ipse curat, ut lucem istam ostendat eis quos curaverit; et aliud est ista lux quam demonstraturus est, aliud autem ipse medicus qui curat oculos quibus ostendat lucem, quae lux non est ipse. Non ergo sic Dominus Deus noster: ipse est enim medicus qui curat unde videre possimus, et ipse est lux quam videre possimus. Totum tamen Psalmum breviter, quantum possumus, quantum donat Dominus, pro angustia temporis attenti curramus. |
2 | [vers. 1.] Titulus eius est, In finem, filiis Core, Psalmus. Finem non intelligamus, nisi quem dicit Apostolus, Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit, In finem; direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus [Ioan. XIV, 6]. Quid est, filiis Core? Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo filiis Core, filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum, Calve, calve; processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes [IV Reg. II, 23, 24], et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Iesum Christum. Ille enim a Iudaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est [Matth. XXVII, 31]. Nos autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, filiis Core: sumus enim filii sponsi [Matth. IX, 15]. Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat? |
3 | [vers. 2.] Itaque cantat ei Propheta in futurum, et utitur verbis quasi iam praeteriti temporis; tanquam facta dicit, quae futura erant; quia apud Deum et quod futurum est, iam factum est. Ibi ergo Propheta videbat futura nobis, iam vero facta in illius providentia et praedestinatione certissima, quomodo dicit et in illo psalmo ubi omnes Christum agnoscunt; sic enim recitatur , tanquam Evangelium legatur: 'Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem' [Psal. XXI, 17-19]. Quis non, legente lectore Psalmum, agnoscat Evangelium? Et tamen cum diceretur in Psalmo, non dictum est, Fossuri sunt manus meas et pedes; sed, foderunt manus meas et pedes: nec dictum est, Dinumeraturi sunt ossa mea; sed, dinumeraverunt ossa mea: nec dictum est, Divisuri sunt vestimenta mea; sed, diviserunt sibi vestimenta mea. Haec omnia quae futura videbat Propheta, tanquam praeterita indicabat: sic et hic, Benedixisti, Domine, terram tuam; tanquam iam fecerit. |
4 | Avertisti captivitatem Iacob. Populus eius antiquus Iacob, populus Israel, natus de semine Abrahae, in repromissione futurus aliquando haeres Dei. Erat quidem ergo ille populus, cui datum est Testamentum Vetus; sed in Vetere Testamento figurabatur Testamentum Novum : illa figura erat, haec expressio veritatis. In illa autem figura secundum quamdam praenuntiationem futurorum, data est illi populo terra quaedam promissionis, in quadam regione ubi habitavit populus Iudaeorum; ubi est etiam Ierusalem civitas, cuius nomen omnes audivimus. Hanc ergo terram cum accepisset ille populus, ab hostibus suis vicinis circumquaque inimicantibus multas molestias patiebatur: et cum peccabat in Deum suum, dabatur in captivitatem; non ad interitum, sed ad disciplinam; non damnante patre, sed flagellante. Et cum possessa esset, liberabatur, et aliquoties captivata est et liberata est illa gens: et modo in captivitate est, et hoc pro peccato magno, quod Dominum suum crucifixit. Quid igitur secundum istos accipimus, quod ait, Avertisti captivitatem Iacob? An forte intelligimus hic aliam captivitatem, de qua omnes nos volumus liberari? Nam omnes pertinemus ad Iacob, si pertinemus ad semen Abrahae. Hoc enim dicit Apostolus: In Isaac vocabitur tibi semen; id est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen [Rom. IX, 7, 8]. Si filii promissionis in semen deputantur, offendendo Deum Iudaei degeneraverunt; nos promerendo Deum, de genere Abrahae facti sumus, non pertinentes ad carnem, sed pertinentes ad fidem. Imitati enim fidem, filii facti sumus: illi autem degenerando a fide, exhaeredari meruerunt. Nam, ut noveritis quia perdiderunt illud, quod nati erant de Abraham, cum se arroganter iactarent audiente Domino Iesu Christo, gloriantes de sanguine et non de vita, et dicerent Domino, Nos patrem habemus Abraham; ait illis Dominus tanquam degenerantibus: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite [Ioan. VIII, 39]. Si ergo illi propterea iam non filii, quia non faciebant facta Abrahae; nos propterea filii, quia facimus facta Abrahae. Quae sunt facta Abrahae quae facimus? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam [Gen. XV, 6, ] [et Galat. III, 6]. Ergo omnes ad Iacob pertinemus, imitantes Abrahae fidem, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Quae est ergo illa captivitas unde nos volumus liberari? puto enim neminem nostrum modo esse apud Barbaros, nec aliquam gentem irruisse armatam, et captivos duxisse nos. Sed modo ostendo quamdam captivitatem, in qua gemimus, et unde nos liberari cupimus. Paulus apostolus procedat, ipse illam dicat; sit ipse speculum nostrum, ille loquatur, et nos ibi videamus: nemo est enim qui non hic se agnoscat. Ait ergo ille beatus apostolus, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; intus delectat me lex Dei: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Iam audisti legem, audisti pugnam; captivitatem nondum audieras, audi quae sequuntur: Repugnantem, inquit, legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Agnovimus captivitatem: quis nostrum est qui nolit se de ista captivitate liberari? Et unde liberabitur? Quoniam hoc cantavit ipse Psalmus futurum: Avertisti captivitatem Iacob. Cui dixit? Christo, propter In finem, propter filios Core: ille enim avertit captivitatem Iacob. Audi et ipsum Paulum confitentem. Cum diceret se trahi captivum a lege in membris suis repugnante legi mentis suae, exclamavit sub illa captivitate, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Quaesivit quis esset, et statim illi occurrit, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. De hac gratia Dei Propheta dicit huic Domino nostro Iesu Christo, Avertisti captivitatem Iacob. Attendite captivitatem Iacob, attendite quia hoc est, Avertisti captivitatem nostram: non liberando nos a Barbaris, in quos non incurrimus; sed liberando nos ab operibus malis, a peccatis nostris, per quae nobis satanas dominabatur. Si quis enim liberatus fuerit a peccatis suis, non habet unde illi dominetur princeps peccatorum. |
5 | [vers. 3, 4.] Quomodo enim avertit captivitatem Iacob? Videte quia ista liberatio spiritualis est, videte quia intus agitur: Remisisti, inquit, iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. Ecce unde avertit captivitatem, quia remisit iniquitatem: iniquitas tenebat captivum, remissa iniquitate liberaris. Confitere ergo te esse in captivitate, ut dignus sis liberari: nam qui hostem suum non intellexit, quomodo invocat liberatorem? Operuisti omnia peccata eorum. Quid est, operuisti? Ut non illa videres. Quid est, ut non illa videres? Ut non in illa vindicares. Noluisti videre peccata nostra; et ideo non vidisti , quia ipsa videre noluisti: Operuisti omni a peccata eorum. Sedasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. |
6 | [vers. 5.] Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: Converte nos, Domine sanitatum nostrarum. Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat iam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: 'Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis.' Non iamdudum dicebas, 'Avertisti captivitatem Iacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae?' Quomodo hic, 'Et averte iracundiam tuam a nobis?' Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae iam vidi. Averte iracundiam tuam a nobis. |
7 | [vers. 6.] Non in aeternum irascaris nobis. De ira Dei enim mortales sumus, et de ira Dei in ista terra in egestate et labore vultus nostri manducamus panem. Hoc enim audivit Adam, quando peccavit [Gen. III, 19]; et Adam ille omnes nos eramus, quia in Adam omnes moriuntur: quod ille audivit, secutum est et nos. Non enim eramus iam nos, sed eramus in Adam: ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos, ut moreremur; omnes quippe in illo fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes iam natis filiis: iam enim natifilii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum: si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo obsit, si se mutaverit. Sed iam quod accepit ad mortalitatem istam radix nostra, duxit de Adam. Quid duxit? Istam fragilitatem carnis, hoc tormentum dolorum, hanc domum paupertatis, hoc vinculum mortis, et laqueos tentationum: portamus omnia ista in carne hac; et ira Dei est ista, quia vindicta Dei est. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, atque in resurrectione omnis illa mortalitas absumeretur, et novitas totius hominis repararetur; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 22]: hoc videns Propheta ait, Non in aeternum irascaris nobis, vel extendas iram tuam a generatione in generationem. Fuit prima generatio mortalis de ira tua; erit altera generatio immortalis de misericordia tua. |
8 | [vers. 7.] Quid ergo? hoc tibi tu praestitisti, o homo, ut quia conversus es ad Deum, merereris misericordiam ipsius; qui autem conversi non sunt, non sunt adepti misericordiam, sed invenerunt iram? Quid autem, ut convertereris, posses, nisi vocareris? Nonne ille qui te vocavit aversum, ipse praestitit ut convertereris? Noli tibi ergo arrogare nec ipsam conversionem; quia nisi te ille vocaret fugientem, non posses converti. Propterea et ipsius conversionis beneficium Deo tribuens Propheta, hoc orat, et dicit: Deus, tu convertens vivificabis nos. Et non quasi nos ipsi nostra sponte sine misericordia tua convertimur ad te, et tu vivificabis nos: sed, tu convertens vivificabis nos; ut non solum vivificatio nostra a te sit, sed etiam ipsa conversio ut vivificemur. Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Malo suo laetabitur in se; bono suo laetabitur in te. Quando enim voluit habere gaudia de se, invenit planctum in se: nunc vero quia totum gaudium nostrum Deus est, qui vult securus gaudere, in illo gaudeat, qui non potest perire. Quid enim, fratres mei, gaudere vultis in argento? Aut argentum perit, aut tu; et nemo scit quid prius: verumtamen illud constat, quia utrumque periturum est; quid prius, incertum est. Nam nec homo hic potest manere semper, nec argentum hic potest manere semper; sic aurum, sic vestis, sic domus, sic pecunia, sic lata praedia, sic postremo lux ista. Noli ergo velle gaudere in istis: sed gaude in illa luce quae non habet occasum; gaude in illa luce quam non praecedit hesternus dies, nec sequitur, crastinus. Quid est ista lux? Ego sum, inquit, lux mundi [Ioan. VIII, 12]. Qui tibi dicit, Ego sum lux mundi, vocat te ad se. Cum vocat te, convertit te; cum convertit te, sanat te; cum sanaverit te, videbis conversorem tuum, cui dicitur, Et plebs tua laetabitur in te. |
9 | [vers. 8.] Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Hoc est quod cantavimus , et iam hinc diximus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis; salutare tuum, Christum tuum. Felix est cui ostendit Deus misericordiam suam. Ipse est qui superbire non potest, cui Deus ostendit misericordiam suam. Ostendendo enim illi misericordiam suam, persuadet illi quia quidquid boni habet ipse homo, non habet nisi ab illo qui omne bonum nostrum est. Et cum viderit homo quidquid boni habet non se habere a se, sed a Deo suo; videt quia totum quod in illo laudatur, de misericordia Dei est, non de meritis ipsius: et videndo ista non superbit, non superbiendo non extollitur, non se extollendo non cadit, non cadendo stat, stando inhaeret, inhaerendo manet, manendo perfruitur, et laetatur in Domino Deo suo. Erunt illi deliciae ipse qui fecit illum; et delicias ipsas nemo corrumpit, nemo interpellat, nemo aufert. Quis potens minabitur auferre? quis vicinus malus, quis latro, quis insidiator tibi tollit Deum? Et potest tibi tollere totum quod possides corpore, non tibi tollit eum quem possides corde. Ipsa est misericordia, quam utinam Deus ostendat nobis, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis: Christum tuum da nobis: in illo est enim misericordia tua. Dicamus illi et nos: Da nobis Christum tuum. Iam quidem dedit nobis Christum suum: adhuc illi tamen dicamus, Da nobis Christum tuum; quia dicimus illi, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Matth. VI, 11]. Et quis est panis noster, nisi ipse qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]? Dicamus illi: Da nobis Christum tuum. Dedit enim nobis Christum, sed hominem: quem nobis dedit hominem, eum ipsum nobis daturus est Deum. Hominibus enim hominem dedit; quia talem illum dedit hominibus qualis posset capi ab hominibus: Deum enim Christum nullus hominum capere poterat. Factus est hominibus homo, servavit se Deum diis. An forte arroganter dixi? Revera arroganter, nisi ipse dixisset: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes [Psal. LXXXI, 6] [et Ioan. X, 34]. Ad ipsam adoptionem renovamur , ut efficiamur filii Dei. Iam quidem sumus, sed per fidem: sumus quidem in spe, nondum sumus in re. 'Spe enim salvi facti sumus,' sicut dicit Apostolus. 'Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus' [Rom. VIII, 24, 25]. Quid enim exspectamus per patientiam, nisi videre quod credimus? Modo enim credimus quod non videmus: permanendo in eo quod credentes non videmus, merebimur videre quod credimus. Propterea Ioannes in Epistola sua quid ait? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quis non exsultet, si subito nescio cui peregrinanti et ignoranti genus suum, patienti aliquam egestatem, et in aerumna et labore constituto diceretur: Filius senatoris es; pater tuus amplo patrimonio gaudet in re vestra; revoco te ad patrem tuum? quali gaudio exsultaret, si hoc non fallax promissor diceret? Venit ergo non fallax apostolus Christi, et ait: Quid est quod de vobis desperatis? quid est quod vos affligitis, et moerore conteritis? quid est quod concupiscentias vestras sequendo, in egestate istarum voluptatum conteri vultis? Habetis patrem, habetis patriam, habetis patrimonium. Quis est iste pater? 'Dilectissimi, filii Dei sumus.' Quare ergo nondum videmus patrem nostrum? Quia 'nondum apparuit quid erimus.' Iam sumus, sed in spe: nam 'quid erimus, nondum apparuit.' Et quid erimus? 'Scimus,' inquit, 'quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est' [I Ioan. III, 2]. Sed hoc de Patre dixit, de Filio autem Domino Iesu Christo non dixit: et forte videndo Patrem, non Filium, crimus beati? Ipsum audi Christum: Qui me vidit, vidit et Patrem. Cum enim unus Deus videtur, Trinitas videtur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Audi expressius quia ipsius Filii visio tribuet nobis beatitudinem, et nihil interest inter visionem ipsius et visionem Patris. Ipse ait in Evangelio: Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam illum, et ostendam meipsum illi [Ioan. XIV, 9, 21]. Loquebatur illis, et dicebat, ostendam meipsum illi. Quare? Non erat ipse qui loquebatur? Sed carnem caro videbat; divinitatem cor non videbat. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus videretur. Dictum est enim de Domino, Fide mundans corda eorum [Act. XV, 9]: et dixit Dominus, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Ergo nobis promisit ostendere se nobis. Qualis est pulchritudo eius, fratres, cogitate. Omnia ista pulchra quae videtis, quae amatis, ipse fecit. Si haec pulchra sunt, quid est ipse? si haec magna sunt, quantus est ipse? Ergo ex istis quae hic amamus, illum magis desideremus; et contemnentes ista, illum diligamus: ut ipsa dilectione per fidem cor mundemus, et mundatum cor nostrum inveniat aspectus illius. Lux quae nobis ostendetur, sanos nos debet invenire: hoc agit modo fides. Hoc ergo hic diximus. Et salutare tuum da nobis: da nobis Christum tuum, noverimus Christum tuum, videamus Christum tuum; non quomodo illum viderunt Iudaei, et crucifixerunt, sed quomodo illum vident Angeli, et gaudent. |
10 | [vers. 9.] Audiam quid loquetur in me Dominus Deus. Propheta dixit. Loquebatur in illo Deus intus, et mundus faciebat illi strepitum foris. Cohibens ergo aliquantum ab strepitu mundi, et avertens se ad se, et a se in illum cuius vocem audiebat interius; quasi obturans aurem contra tumultuantem vitae huius inquietudinem, et contra animam corpore quod corrumpitur aggravatam, et sensum terrena inhabitatione deprimentem multa cogitantem [Sap. IX, 15], ait, Audiam quid loquitur in me Dominus Deus: et audivit, quid? Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Vox ergo Christi, vox Dei pax est, ad pacem vocat. Eia, dicit, quicumque nondum estis in pace, amate pacem: quid enim vobis melius de me invenire potestis quam pacem? Pax quid est? Ubi nullum bellum est. Quid est, ubi nullum bellum est? Ubi nulla est contradictio, ubi nihil resistit, nihil adversum est. Videte si iam ibi sumus; videte si iam non est conflictus cum diabolo, videte si non omnes sancti et fideles cum principe daemoniorum luctantur. Et quomodo cum illo luctantur, quem non vident? Luctantur cum concupiscentiis suis, quibus ille suggerit peccata: et non consentiendo quod suggerit, etsi non vincuntur, tamen pugnant. Nondum est ergo pax, ubi pugna est. Aut date mihi hominem qui nihil tentationis patitur in carne sua, ut possit mihi dicere quia iam pax est. Nihil quidem tentationis forte patitur in illicitis voluptatibus, saltem suggestiones ipsas patitur: vel suggeritur illi quod respuit, vel delectat unde contineat. Sed ecce iam nihil delectat illicitum; vel contra famem et sitim pugnat quotidie: quis enim iustus hinc alienus? Pugnat ergo fames et sitis, pugnat contra nos lassitudo carnis, pugnat delectatio somni, pugnat oppressio. Vigilare volumus; dormitamus: ieiunare volumus; esurimus et sitimus: stare volumus; defatigamur: quaerimus sedere; si et hoc diu facimus, deficimus. Quidquid nobis providerimus ad refectionem, illic rursus invenimus defectionem. Esuris, dicit tibi aliquis? respondes, Esurio. Ponit ante te cibum; ad refectionem posuerat: persevera in eo quod posuit; certe reficere te volebas, hoc age semper; hoc agendo, in eo quod adhibueras ad refectionem, ibi invenis lassitudinem. Multum sedendo fatigatus eras; surgis, deambulando reficeris: persevera in eo quo reficeris, multum deambulando lassaris; sedere iterum quaeris. Inveni mihi aliquid unde te reficias, ubi non, si perseveraveris, iterum deficias. Qualis ergo est ista pax, quam hic habent homines tantis resistentibus molestiis, cupiditatibus, indigentiis, lassitudinibus? Non est ista vera, non est perfecta pax. Quae erit perfecta pax? 'Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua' [I Cor. XV, 53-55]? Ubi enim adhuc mortalitas , quomodo est plena pax? Etenim de morte venit lassitudo ista, quam invenimus in omnibus refectionibus nostris. De morte est, quia corpus mortale portamus; quod quidem mortuum dicit Apostolus et ante animae resolutionem: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum [Rom. VIII, 10]. Nam si perseveraveris in eo quo te reficis, etiam morieris. Persevera in multum manducando; ipsa res te interficiet: persevera in multum ieiunando; inde morieris: sede semper, ut nolis surgere; morieris inde: ambula semper, ut nolis quiescere; morieris inde: vigila semper, ut nolis dormire; morieris inde: dormi semper, ut nolis vigilare; morieris inde. Quando ergo absorpta fuerit mors in victoriam, non erunt ista; et erit pax plena et aeterna. Erimus in quadam civitate: fratres, quando de illa loquor, finire nolo, et maxime quando scandala crebrescunt. Quis non desideret illam civitatem , unde amicus non exit, quo inimicus non intrat, ubi nullus tentator est, nullus seditiosus, nullus dividens populum Dei, nullus fatigans Ecclesiam in ministerio diaboli; quando ipse princeps ipsorum mittitur in ignem aeternum, et hi cum illo quicumque illi consentiunt, et recedere ab eo nolunt? Erit ergo pax purgata in filiis Dei, omnibus amantibus se, videntibus se plenos Deo, cum erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Commune spectaculum habebimus Deum; communem possessionem habebimus Deum; communem pacem habebimus Deum. Quidquid enim est quod nobis modo dat, ipse nobis erit pro omnibus quae dat: ipsa erit perfecta et plena pax. Hanc loquitur in plebem suam; hanc volebat audire ille qui ait: 'Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt cor ad ipsum.' Eia, fratres, vultis ut ad vos pertineat ista pax quam loquitur Deus? Convertite cor ad ipsum; non ad me, aut ad illum, aut ad quemquam hominem. Quisquis enim homo voluerit convertere ad se corda hominum, cadit cum ipsis. Quid est melius, ut cadas cum illo ad quem converteris, an ut stes cum illo cum quo converteris? Gaudium nostrum, pax nostra, requies nostra, finis omnium molestiarum, non est nisi Deus: beati qui convertunt cor ad ipsum. |
11 | [vers. 10.] Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Erant quidam qui iam timebant eum in gente Iudaeorum. Per omnes terras ubique idola colebantur; daemonia timebantur, non Deus: in illa gente timebatur Deus. Sed propter quid timebatur? In Veteri Testamento timebatur, ne daret illos in captivitatem, ne tolleret illis terram, ne grandine contunderet vites ipsorum, ne faceret steriles uxores eorum, ne auferret ab eis filios ipsorum. Haec enim carnalia promissa Dei tenebant adhuc parvas animas, et propter haec timebatur Deus: sed prope illis erat, qui vel propter haec ipsum timebant. Terram petebat Paganus a diabolo; terram petebat Iudaeus a Deo: unum erat quod petebant; sed non unus a quo petebant. Petendo iste quod Paganus petebat, discernebatur tamen a Pagano, quia ab illo ista petebat, qui omnia fecerat. Et prope illis erat Deus, qui Gentibus longe erat; tamen respexit et eos qui longe erant, et eos qui prope erant, sicut dicit Apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope [Ephes. II, 17]. Quos dixit qui erant prope? Iudaeos, quia unum Deum colebant. Quos dixit qui erant longe? Gentes, quia dimiserant eum a quo facti erant, et colebant illa quae ipsi fecerant. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope es; odisti Deum, longe es. Uno loco stans, et prope es, et longe es. Ergo, fratres, respexit ista Propheta: quanquam generalem vidit misericordiam Dei super omnes; tamen aliquid speciale et proprium vidit in gente Iudaea, et ait, Verumtamen. Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam: et plebs ipsius non Iudaea sola erit, sed de omnibus gentibus colligetur; quia super sanctos suos loquetur pacem, et in eos qui convertunt cor ad ipsum, et omnes qui conversuri sunt cor ad ipsum de omni orbe terrarum. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra: id est, in ea terra in qua natus erat Propheta, inhabitet gloria maior; quia inde coepit pit praedicari Christus. Inde Apostoli, et illuc prius missi: inde Prophetae, ibi primo templum, ibi sacrificabatur Deo, ibi Patriarchae, ibi ipse etiam venit de semine Abrahae, ibi manifestatus est Christus, ibi apparuit Christus: inde enim virgo Maria, quae peperit Christum. Ibi ambulavit pedibus suis, ibi mirabilis fecit. Postremo tantum honorem illi genti detulit, ut cum eum interpellaret quaedam mulier Chananaea salutem quaerens filiae suae, dixerit ei: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Hoc ergo videns Propheta, ait: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. |
12 | [vers. 11.] Misericordia et veritas occurrerunt sibi. Veritas in terra nostra ex persona Iudaeorum, misericordia in terra Gentium. Veritas enim ubi? Ubi erant eloquia Dei. Misericordia ubi? In illis qui dimiserant Deum suum, et converterant se ad daemonia. Numquid et ipsos despexit? Quomodo si diceret: Voca et istos longe fugitivos, qui multum a me recesserunt; voca, inveniant me quaerentem se, quia ipsi nolebant quaerere me. Ergo, Misericordia et veritas occurrerunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt se. Fac iustitiam, et habebis pacem; ut osculentur se iustitia et pax. Si enim non amaveris iustitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, iustitia et pax, et osculantur se; ut qui fecerit iustitiam, inveniat pacem osculantem iustitiam. Duae amicae sunt; tu forte unam vis, et alteram non facis: nemo est enim qui non vult pacem; sed non omnes volunt operari iustitiam. Interroga omnes homines: Vis pacem? Uno ore tibi respondet totum genus humanum: Opto, cupio, volo, amo. Ama et iustitiam; quia duae amicae sunt iustitia et pax; ipsae se osculantur: si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem? Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed fac iustitiam; quia iustitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum iustitia? Ecce iustitia dicit tibi, Ne fureris; et non audis: Ne adulteres; non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri quod et tibi dici non vis. Inimicus es amicae meae, dicit tibi pax; quid me quaeris? Amica sum iustitiae, quemcumque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? Fac iustitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo, et fac bonum (hoc est amare iustitiam); et cum iam declinaveris a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et persequere eam [Psal. XXXIII, 15]. Iam enim non diu illam quaeres, quia et ipsa occurret tibi, ut osculetur iustitiam. |
13 | [vers. 12.] Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est: Christus de femina natus est. Veritas de terra orta est: Filius Dei de carne processit. Quid est veritas? Filius Dei. Quid est terra? Caro. Interroga unde natus est Christus, et vides quia veritas de terra orta est. Sed haec veritas quae orta est de terra, erat ante terram, et per ipsam factum est coelum et terra; sed ut iustitia de coelo prospiceret, id est, ut iustificarentur homines divina gratia, veritas nata est de Maria virgine; ut posset pro illis iustificandis offerre sacrificium, sacrificium passionis, sacrificium crucis. Et unde offerret sacrificium pro peccatis nostris, nisi moreretur? unde autem moreretur, nisi a nobis acciperet ubi moreretur? Id est, nisi a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset; quia Verbum non moritur, divinitas non moritur, Virtus et Sapientia Dei non moritur. Quomodo offerret sacrificium victimam salutarem, si non moreretur? quomodo autem moreretur, nisi carnem indueret? quomodo carnem indueret, nisi veritas de terra oriretur? Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. |
14 | Possumus hinc dicere alterum sensum. Veritas de terra orta est: confessio ab homine. Homo enim peccator eras. O terra, qui quando peccasti, audisti, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19], oriatur de te veritas, ut respiciat de coelo iustitia. Quomodo a te oritur veritas, cum tu peccator sis, cum tu iniquus sis? Confitere peccata tua, et orietur de te veritas. Si enim cum sis iniquus, dicis te iustum, quomodo a te veritas oriretur? Si autem cum sis iniquus, dicis te iniquum; veritas de terra orta est. Intende illum Publicanum longe a Pharisaeo in templo orantem, qui neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, Domine, propitius esto mihi peccatori: ecce veritas de terra orta est, quia confessio peccatorum ab homine facta est. Quid ergo sequitur? Amen dico vobis, quia descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XVIII, 13, 14]. Orta est veritas de terra, in confessione peccatorum; et iustitia de coelo prospexit, ut descenderet iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Nam ut noveritis quia veritas pertinet ad confessionem peccatorum, ait Ioannes evangelista: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo ergo veritas de terra oritur, ut iustitia de coelo prospiciat, audi illum sequentem et dicentem: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et purget nos ab omni iniquitate [I Ioan. I, 8, 9]. Veritas ergo de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Quae iustitia de coelo prospexit? Tanquam Dei dicentis: Parcamus huic homini, quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quia ipse agnoscit. Conversus est ad puniendum peccatum suum; convertar et ego ad eum liberandum. Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. |
15 | [vers. 13.] Etenim Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Unus versus restat, peto sine taedio sit quod dicturus sum. Attendite rem necessariam, fratres mei; attendite, percipite, auferte vobiscum, et non sit inane semen Dei in cordibus vestris. Veritas, inquit, de terra orta est, confessio peccatorum ab homine; et iustitia de coelo prospexit, id est, a Domino Deo data est iustificatio confitenti, ut ipse agnoscat impius pium se fieri non posse, nisi ille fecerit cui confitetur, credendo in eum qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Tua ergo peccata potes habere; fructum bonum non habebis, nisi ille dederit cui confiteris. Ideo cum dixisset, Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit; tanquam diceretur ei, Quid est quod dixisti, Iustitia de coelo prospexit? Etenim, inquit, Dominus dabit suavitatem et terra nostra dabit fructum suum. Nos ergo respiciamus nos; et si nihil in nobis invenerimus nisi peccata, oderimus peccata, et desideremus iustitiam. Cum enim coeperimus odisse peccata, iam ipsum odium peccatorum similes nos incipit facere Deo; quia hoc odimus quod odit et Deus. Cum ergo coeperis odisse peccata et confiteri Deo, cum te delectationes illicitae rapiunt et ducunt ad ea quae tibi non prosunt, ingemisce ad Deum: et confitens illi peccata tua, mereberis ab illo delectationem, et suavitatem iustitiae faciendae dabit tibi, ut incipiat te delectare iustitia, quem primo delectabat iniquitas; ut qui primo gaudebas in ebrietate, gaudeas in sobrietate; et qui primo gaudebas de furtis, ut tolleres homini quod non habebas, quaeras donare non habenti quod habebas; et quem delectabat rapere, delectet donare; quem delectabat spectare, delectet orare; quem delectabant cantica nugatoria et adulterina, delectet hymnum dicere Deo; currere ad ecclesiam, qui primo currebas ad theatrum. Unde nata est ista suavitas, nisi quia Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum? Ecce enim videte quod dico: ecce locuti sumus vobis verbum Dei, semen sparsimus devotis cordibus, tanquam sulcata invenientes pectora vestra aratro confessionis; devotione et intentione suscepistis semen, cogitate de verbo quod audistis, tanquam glebas frangentes, ne semen rapiant volatilia, ut possit ibi germinare quod seminatum est; et nisi Deus pluerit, quid prodest quod seminatur? Hoc est, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ille enim visitationibus suis , in otio, in negotio, in domo, in lecto, in convivio, in collocutione, in deambulatione visitet corda vestra, ubi nos non sumus. Veniat imber Dei, et fructificet quod ibi seminatum est; et ubi non sumus nos, et securi quiescimus, aut aliud agimus, Deus det incrementum seminibus quae sparsimus, ut attendentes postea bonos mores vestros, etiam de fructu gaudeamus: Quoniam Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. |
16 | [vers. 14.] Iustitia ante eum praeibit, et ponet in; via gressus suos. Iustitia illa est quae est in confessione peccatorum: veritas enim ipsa est. Iustus enim debes esse in te, ut punias te: ipsa est prima hominis iustitia, ut punias te malum, et faciat te Deus bonum. Quia ergo ipsa est prima hominis iustitia, ipsa fit via Deo, ut veniat ad te Deus: ibi illi fac viam, in confessione peccatorum. Ideo et Ioannes cum baptizaret in aqua poenitentiae, et vellet ad se venire poenitentes de suis prioribus factis, hoc dicebat: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius [Matth. III, 3]. Placebas tibi in peccatis tuis, o homo; displiceat tibi quod eras, ut possis esse quod non eras. Parate viam Domino: praecedat ista iustitia, ut confitearis peccata: veniet ille et visitabit te, quia ponet in via gressus suos; est enim iam ubi ponat gressus suos, est ubi ad te veniat. Ante autem quam confitereris peccata, intercluseras ad te viam Dei; non erat qua ad te veniret. Confitere vitam, et aperis viam; et veniet Christus, et ponet in via gressus suos, ut te informet vestigiis suis. |