Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXIII.
1 | [vers. 1.] Psalmus iste, Pro torcularibus, inscribitur. Et quantum advertit nobiscum Charitas Vestra (quia vos intentissime audire advertebamus), nihil in eius textu dictum est vel de prelo, vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit titulus eius, quod inscribitur, Pro torcularibus, non parva quaestio est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit, Pro torcularibus, et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia torcularia quae nos hic quaerere et intelligere voluit Spiritus Dei. Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et hoc videamus quemadmodum spiritualiter geratur in Ecclesia. Uva certe pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis, tanquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui [Rom. VIII, 29], qui praecipue in passione magnus botrus expressus est. Huiusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo tanquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae pendentes: sed quoniam dictum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]; accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur, conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter quae et Apostolus dicit, Exuite vos veterem hominem, et induite novum [Coloss. III, 9, 10]. Hoc totum non fit nisi de pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei huius temporis. |
2 | Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est, Pro torcularibus, filiis Core. Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adiuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri clamaverunt post eum, Calve, calve; et propter sacramentum implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes comederent [IV Reg. II, 23, 24]. Abrepta est quidem illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri, senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est hominibus. Elisaeus enim personam cuiusdam tunc gerebat, cuius filii sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Iesu Christi. Iam occurrit Charitati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est [Matth. XXVII, 33]. Sive ergo hoc interpretatur filiis Core, sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit sponsus, cum ait, Non possunt filii sponsi ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus [Id. IX, 15]. Christianorum sunt ergo ista torcularia. |
3 | In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, refugium pauperi [Psal. IX, 10]. Quid est pauperi? Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum [I Tim. VI, 17]: et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; iam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni: non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia. Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera. Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tanquam in itinere deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita finiantur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem, quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est, Mementote uxoris Lot [Luc. XVII, 32]. Ut quid enim statua salis effecta est [Gen. XIX, 26], si non homines condit, ut sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris. Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod proximum est, unde iam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus Petrus? Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus ad suum vomitum [II Petr. II, 22]. Premebat enim pectus conscientia peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei? |
4 | Unusquisque autem, fratres charissimi, de loco itineris sui, ad quem proficiendo pervenit, et quem vovit Deo, inde respicit retro, cum ipsum dimiserit. Verbi gratia, statuit castitatem coniugalem servare (inde enim incipit iustitia); recessit a fornicationibus et ab illa illicita immunditia: quando se ad fornicationes converterit, retro respexit. Alius ex munere Dei maius aliquid vovit, statuit nec nuptias pati; qui non damnaretur, si duxisset uxorem, post votum quod Deo promisit si duxerit, damnabitur: cum hoc faciat quod ille qui non promiserat; tamen ille non damnatur, iste damnatur. Quare, nisi quia iste respexit retro? Iam enim ante erat, iste autem illuc nondum pervenerat. Sic virgo, quae si nuberet, non peccaret [I Cor. VII, 28], sanctimonialis si nupserit, Christi adultera deputabitur. Respexit enim retro de loco quo accesserat. Sic quibus placet, relicta omni spe saeculari et omni actione terrena, conferre se in societatem sanctorum, in communem illam vitam ubi non dicit aliquis aliquid proprium, sed sunt illis omnia communia, et est illis anima una et cor unum in Deum [Act. IV, 32]; quisquis inde recedere voluerit, non talis habetur qualis ille qui non intravit: ille enim nondum accessit; iste retro respexit. Quapropter, charissimi, quomodo quisque potest, vovete, et reddite Domino Deo vestro [Psal. LXXV, 12] quod quisque potuerit; nemo retro respiciat, nemo pristinis suis delectetur, nemo avertatur ab eo quod ante est, ad id quod retro est: currat donec perveniat; non enim pedibus, sed desiderio currimus. Nullus autem in hac vita pervenisse se dicat. Quis enim potest tam perfectus esse quam Paulus? Et ait tamen, 'Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu' [Philipp. III, 13 ] [et 14]. Vides Paulum adhuc currere, et te iam existimas pervenisse? |
5 | [vers. 2.] Si ergo sentis pressuras huius mundi, etiam cum felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis; nam et hoc scriptum est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere [IV Reg. XVIII, 21]; fragile est quo niteris, frangitur et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in pressura te computa, ut dicas, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi [Psal. CXIV, 3, 4]. Non dixit, inveni tribulationem, nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum peregrinentur a Domino. Quamdiu enim sumus in corpore, inquit, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Si a patre tuo homine peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es? Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intelligunt in qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat, tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt. Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi. Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in torcularibus sumus: si bene sapimus, iam ad torcularia venimus. Ergo in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et praemittamus desiderium nostrum: Quam dilectissima sunt, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum! Erat in tabernaculis quibusdam, id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii canalem quodam modo defluebat. |
6 | [vers. 3, 4.] Et quid sequitur? Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Parum est, Concupiscit et deficit; sed quo deficit? In atria Domini. Defecit uva pressa; sed quo defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur. Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati. Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; non enim habet quod desiderat: sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: Spe gaudentes. Ibi iam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset, Spe gaudentes; quasi his loqueretur, qui iam in torculari sunt, addidit statim: In tribulatione patientes. In tribulatione, inquit, patientes: quid deinde? In oratione tolerantes [Rom. XII, 12]. Quid est, tolerantes? Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non aufertur. |
7 | Audisti gemitum in torculari, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini; audi unde duret, spe gaudens: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Exsultaverunt hic in illud. Unde exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? In Deum vivum. Quae tibi exsultaverunt? Cor meum et caro mea. Unde exsultaverunt? Nam et passer, inquit, invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tanquam passer, caro tanquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus huius temporis, in ipsa fide, et spe, et charitate, quibus volet in domum suam: et cum venerit permanebit, et iam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit, Sicut passer singularis in tecto [Psal. CI, 8]. De tecto volat ad domum. Iam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est carni: invenit nidum turtur, ubi ponat pullos suos. Passer domum, turtur nidum, et nidum utique ubi ponat pullos suos. Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tanquam volante passere ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae iussi sumus operari, quibus adiuvamur in hac vita. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti [Isai. LVIII, 7]; et caetera talia quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat pullos suos: non enim abiicit illos ubicumque, sed invenit sibi nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt? Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur. In huius enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab apostolo Paulo, cum ait: Adam non est seductus; mulier autem seducta est. Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente mulier seducta est [Gen. 3, 6]. Nec modo potest aliqua mala suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere , cui postea si mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait Apostolus? Salva autem erit per filiorum generationem. Mulier vidua sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit [I Cor. VII, 40]? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona. Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos: in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita subiecit: Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate [I Tim. II, 14, 15]. Permanendo ergo in fide, ipsa fides nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis est nidus, sequitur statim; Altaria tua, Domine virtutum. Cum dixisset, Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos; quasi quaesisses, Quem nidum? Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. Quid est, rex meus et Deus meus? Qui regis me, qui creasti me. |
8 | [vers. 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur, positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus, iam praemeditatur gaudia futura. Beati, inquit, qui habitant in domo tua. Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid acturi? Quid habituri, iam supra dixi: Beati qui habitant in domo tua. Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris, dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus est. Beati ergo qui habitant in domo tua. Possident Ierusalem coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est. Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater necessitas. Iam, fratres, breviter dixi: currite animo per quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia linguae et adiutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus? tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim, nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis iubentur bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus, flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi iuberi nobis, Frange esurienti panem tuum: cui frangis, ubi nemo esurit? Egenum sine tecto induc in domum tuam: quem hospitem suscipis, ubi omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est? quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis bonis operibus; quia isti pulli turturis iam volabunt de nido. Quid ergo? Iam dixisti quid habituri sumus: Qui habitant in domo tua, beati sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit, quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait, Beati qui habitant in domo tua; dicat et quid acturi sumus. In saecula saeculorum laudabunt te. Hoc erit totum negotium nostrum, sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem [I Cor. XV, 53, 54], nemo dicet, Diu steti; nemo dicet, Diu ieiunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa immortalitas iam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei. Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Iam similes illi, quando deficiemus? quo avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei , amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Huic vitae suspiremus. |
9 | [vers. 6, 7.] Sed quomodo illuc veniemus? Beatus vir cuius est susceptio eius abs te, Domine. Intellexit ubi esset, quia per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset: circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco, Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Spiritus sursum vocat, pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur: 'Condelector,' inquit, 'legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.' Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de consequenti: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia, cogitavit animo: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Sed quis illuc ascendet? quid facio de carnis pondere? 'Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.' Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo perveniam? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Dixit se infelicem, et dixit: Quis me liberabit de corpore mortis huius, ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum laudem cum? quis me liberabit? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et quasi inextricabili luctae subvenit quod subiecit, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; sic et hic cum suspiraret flammante desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta, rursus in spem evigilavit, et ait: Beatus vir cuius est susceptio eius abs te, Domine. |
10 | Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit perducendum? Sequitur, et dicit: Ascensus in corde eius. Facit illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. Ascensus, inquit, in corde eius disposuit. Quis? Qui suscepit eum: Beatus enim cuius est susceptio eius abs te, Domine. Quia per se non potest, opus est ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus in corde. Ubi disponit ascensus? In corde, in convalle plorationis. Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. Ascensus in corde eius disposuit. Ubi ergo disposuit? In convalle plorationis. Hic enim disposuit ascensus, in convalle plorationis; hic enim ploratur ubi seminatur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua [Psal. CXXV, 6]. Ergo ascensus in corde tuo sint dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? In corde, in convalle plorationis. Dixit ubi disposuit, quod disposuit . Quid disposuit? Ascensus. Ubi? Intus, in corde. In qua regione, et quasi habitationis loco? In convalle plorationis. Ut quo ascendatur? In locum quem disposuit. Quid est hoc, fratres, In locum quem disposuit? Quem locum diceret quem disposuit, si dici posset. Dictum tibi est, Ascensus disposuit in corde, in convalle plorationis. Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9]. Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit ille locus, tunc videbimus facie ad faciem [Id. XIII, 12], quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, in locum quem disposuit. Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat cuius ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus, In locum quem disposuit. Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos facile iustos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non quae salvaret eos iam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine iacebant. Audi verba Apostoli: 'Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus' [Galat. III, 21]: veniret gratia post Legem, inveniret hominem non solum iacentem, sed iam etiam confitentem et dicentem, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et opportune veniret medicus ad convallem plorationis, et diceret, Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est peccatum, quia peccatum est et contra Legem: Occasione, inquit, accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam [Rom. VII, 7, 8]. Quid est, occasione accepta per mandatum? Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei facti sunt. Sed quid ait Apostolus? Ubi autem abundavit peccatum, super abundavit gratia [Id. V, 20]; id est, auctus est morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in medio earum? Et iacebant, inquit, aegroti in quinque porticibus [Ioan. V, 3]; in Evangelio lectum habemus. Quinque illae porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur aegroti de domibus suis, ut iacerent in porticibus. Ergo lex prodebat aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tanquam angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Iudaeorum erat Lege conclusus: hunc perturbavit Donimus praesentia sua, ut occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum Iudaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem Domini significabat, quae facta est perturbata gente Iudaeorum. In hanc passionem credit languidus, tanquam in aquam turbatam descendens, et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur gratia, per passionis fidem Domini nostri Iesu Christi. Unus, quia unitas. Ergo et hic quid ait? Ascensus in corde eius disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit: iam in illo loco gaudebimus. |
11 | [vers. 8.] Quare autem, in convalle plorationis? Et ex qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? Nam et benedictionem, inquit, dabit qui legem dedit. Afflixit nos Lege, pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato adversus mentem nostram, clamavimus, Miser ego homo: sub Lege gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit? Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? 'Ambulabunt a virtutibus in virtutem.' Hic enim per gratiam multae virtutes dantur: 'Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio' [I Cor. XII, 8- 10]. Multae virtutes, sed hic necessariae; et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum, Dei Virtutem, et Dei Sapientiam [Id. I, 24]. Ipse dat diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Iustitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini quidquam debentes, sed omnes diligentes [Rom. XIII, 8]. Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista iustitia, ubi nulla erit cuiusquam indigentia cui subvenire debeamus. Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus huius actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua contemplemur Deum: sicut scriptum est, Mane astabo tibi, et contemplabor [Psal. V, 5]. Et audi quia ab huius actionis virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi, Ibunt a virtutibus in virtutem: quam virtutem? Contemplandi. Quid est, contemplandi? Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum, Christus Christianorum. Quomodo Deus deorum, Christus Christianorum? Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes [Psal. LXXXI, 6]. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12], ille in quem credidimus, pulcher sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia vidimus eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]. Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia, apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Apparebit Deus deorum in Sion. |
12 | [vers. 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit re. Apparebit tunc Deus deorum in Sion: hoc est unde gaudebimus; ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad huius ergo loci gemitum rediens dicit, Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Iacob: quia et ipsum Iacob fecisti de Iacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est Israel [Gen. XXXII, 28], videns Deum. Audi ergo me, Deus Iacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit Deus deorum in Sion. |
13 | [vers. 10.] Protector noster aspice, Deus. Sub umbra alarum tuarum sperabunt [Psal. XXXV, 8]; ideo, Protector noster aspice, Deus. Et respice in faciem Christi tui. Quando enim non respicit in faciem Christi sui Deus? quid est, Respice in faciem Christi tui? Per faciem innotescimus: quid est ergo, Respice in faciem Christi tui? Fac innotescere omnibus Christum tuum. Respice in faciem Christi tui: notus sit omnibus Christus tuus, ut possimus ire a virtutibus in virtutem, ut possit superabundare gratia, quoniam abundavit peccatum. |
14 | [vers. 11.] Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia. Atria illa sunt in quae suspirabat, in quae deficiebat. Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: melior est ibi unus dies super millia dierum. Millia dierum desiderant homines, et multum volunt hic vivere: contemnant millia dierum, desiderent unum diem, qui non habet ortum et occasum; unum diem, diem sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non urget crastinus. Ipse unus dies desideretur a nobis. Quid nobis est cum millibus dierum? Imus a millibus dierum ad unum diem , sicut imus a virtutibus in virtutem. |
15 | Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Invenit enim iste convallem plorationis, invenit iste humilitatem unde ascendat: scit quia si se extollere voluerit, cadet, si se humiliaverit, erigetur; elegit abiici, ut sublevetur. Quam multi praeter tabernaculum hoc torcularis dominici, id est, praeter Ecclesiam catholicam volentes sublimari, et amantes honores suos, nolunt cognoscere veritatem ? Si esset illis in corde versus iste, Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; nonne abiicerent honores, et currerent ad convallem plorationis, et hinc invenirent ascensus in corde, et hinc irent a virtutibus in virtutem, ponentes spem suam in Christo, non in nescio quo homine? Bona vox, gaudenda vox, eligenda vox: Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ipse elegit abiici in domo Domini; sed ille qui invitavit ad convivium, eligentem inferiorem locum vocat ad superiorem, et dicit illi, Ascende [Luc. XIV, 10]. Ipse tamen non elegit nisi esse in domo Domini, in quocumque loco, non tamen extra limen. |
16 | [vers. 12.] Quare elegit abiectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. Dominus misericordiam diligit, qua mihi primo subvenit: veritatem diligit, ut credenti det quod promisit. Audi misericordiam et veritatem in apostolo Paulo, prius Saulo persecutore. Indigebat misericordia, et dixit in se factam: 'Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam' (I Tim. l, 13, 16). Ut cum indulgentiam tantorum scelerum acciperet Paulus, nemo desperaret posse sibi donari quaecumque peccata. Ecce habes misericordiam. Noluit tunc Deus exercere veritatem, ut puniret peccantem. Etenim si puniretur peccator, nonne veritas esset? aut auderet dicere, Non debeo puniri, qui non posset dicere, Non peccavi? Et si diceret, Non peccavi: cui diceret? quem falleret? Ergo primo Dominus in eum misericordiam praerogavit; post misericordiam, veritatem. Audi illum iam exigentem veritatem. Primo ergo inquit: 'Misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed gratia Dei sum quod sum' [I Cor. XV, 10]. Postea dicit, cum passioni propinquaret: 'Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona iustitiae'. Ille qui tribuit misericordiam, servat veritatem. Unde servat veritatem? Quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex [II Tim. IV, 7, 8]. Indulgentiam donavit, coronam reddet: donator est indulgentiae, debitor coronae. Unde debitor? accepit aliquid? Cui debet aliquid Deus? Ecce videmus quia tenet eum debitorem Paulus, consecutus misericordiam, exigens veritatem: Reddet mihi, inquit, Dominus in illo die. Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet? Unde tibi debet? quid ei dedisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei [Rom. 11, 35]? Debitorem Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo: non ei dicitur, Redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit, ut faceret me innocentem: nam prius fui blasphemus et iniuriosus; sed ex illius gratia factus sum innocens. Ille autem qui praerogavit misericordiam, negare poterit debitum? Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam et gloriam dabit. Quam gratiam, nisi de qua ipse dixit, Gratia Dei sum quod sum? Quam gloriam, nisi de qua ipse dixit. Superest mihi corona iustitiae. |
17 | [vers. 13.] Ideo, Dominus, inquit, non privabit bonis ambulantes in innocentia. Quare ergo homines non vultis tenere innocentiam, nisi ut habeatis bona? Non vult tenere innocentiam, ut non reddat quod illi assignatur: aurum vult habere et perdit innocentiam. Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri, passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius innocentia? Sed si innocentiam retinebo, inquit, pauper ero. Parvaene divitiae ipsa innocentia? Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce bona desiderans, modo in egestate, in tribulatione, in convalle plorationis, in pressura, in tentationibus, serva innocentiam. Erit enim postea etiam bonum tuum quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas, impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat Deus iustis suis. Nam bona quae modo desideras pro magno, propter quae vis esse nocens, et non innocens, attende illa qui habeant, qui talibus abundant. Vides divitias apud latrones, apud impios, apud sceleratos. apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides divitias: dat illis Deus ista propter communionem generis humani, propter abundantem affluentiam bonitatis suae; qui etiam solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Tanta dat et malis, et tibi nihil servat? Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto. Qui misertus est tui, cum esses impius; deserit te, cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem Filii sui? Securus ergo esto. Tene debitorem, quia credidisti in promissorem. Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia. Ergo quid nobis hic restat in torculari, in afflictione, in re dura, in praesentia vitae periculosae? quid nobis restat, ut illuc perveniamus? Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te . |