monumenta.ch > Augustinus > 81
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXI.

1 [vers. 1.] Psalmus ipsi Asaph. Psalmo huic titulum, sicut aliis qui similiter praenotantur, vel nomen eius hominis indidit, a quo scriptus est, vel eiusdem nominis interpretatio; ut ad Synagogam, quod est Asaph, eius intelligentia referatur: praesertim quia hoc et primus eius versus assignat. Sic enim incipit: Deus stetit in synagoga deorum [Sic, hoc primo loco, melioris notae Mss. iuxta LXX, [ipsius.]]. Quos utique deos absit ut intelligamus deos Gentium, sive idola, sive aliquam praeter homines coelestem terrestremve creaturam: cum paulo post hunc versum idem iste psalmus asserat, et quos deos intelligi velit, in quorum synagoga stetit Deus, apertius exprimat, ubi ait: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. In horum ergo synagoga filiorum Altissimi, de quibus idem Altissimus per Isaiam dicit, Filio genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt [Isai. I, 2], stetit Deus. In synagoga populum Israel accipimus; quia et ipsorum proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi causa, sive quod inter congregationem unde Synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, atque ipsa proprie, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines. Unde ex persona ipsius Asaph in alio psalmo canitur, Quasi pecus factus sum apud te, et ego semper tecum [Psal. LXXII, 23]: quando utique, quamvis uni vero Deo mancipatus videretur, pro magnis tamen ac summis bonis ab illo carnalia, terrena, temporalia requirebat. Invenimus eos saepe etiam filios appellatos; non ea gratia quae ad Novum Testamentum pertinet, sed illa quae ad Vetus: quia et ipsa gratia est qua elegit Abraham, et ex eius carne tam magnum populum propagavit; qua nondum natos, Iacob dilexit, Esau autem odio habuit [Malach. I, 2, 3]; qua liberavit ex Aegypto, qua in terram promissionis, eiectis Gentibus, introduxit. Nisi enim et ipsa esset gratia, non utique de nobis, quibus non ad terrenum, sed ad regnum coelorum capessendum data est potestas filios Dei fieri, in eodem mox Evangelio diceretur quod accepimus gratiam pro gratia [Ioan. I, 12, 16]; id est, pro Testamenti Veteris promissionibus, Testamenti Novi promissiones. Liquet igitur, quantum existimo, in qua deorum synagoga steterit Deus.
2 Deinceps requirendum est utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatem accipere debeamus stetisse in synagoga deorum; in medio autem deos discernere: quia et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Non quidem facile est hoc eliquare; quia et non corporalem, sed spiritualem Dei praesentiam, quae congruit eius substantiae, negari non potest adesse conditis rebus, mirabili videlicet et vix paucis intelligibili modo, cui dicitur: Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8]. Unde merito perhibetur stare Deus in congregatione hominum invisibiliter, sicut coelum et terram ipse implet, quod per prophetam de se ipse praedicat [Ierem. XXIII, 24]: nec tantum perhibetur, sed pro captu mentis humanae utcumque cognoscitur stare in eis quae creavit, si et homo stet et audiat cum, et gaudio gaudeat propter eius intimam vocem [Ioan. III, 29]. Verumtamen, quantum arbitror, psalmus iste insinuare aliquid molitur, quod ex quodam tempore factum est, ut staret Deus in synagoga deorum. Nam illa statio qua coelum et terram implet, nec ad Synagogam proprie pertinet, nec tempore variatur. Deus itaque stetit in synagoga deorum, nimirum ille qui de se dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Dicitur et causa: In medio autem deos discernere. Agnosco igitur Deum stetisse in synagoga deorum, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem: ut enim staret Deus in synagoga deorum, ad hoc ex ipsis secundum carnem. Sed quid Deus? Neque enim quales illi, in quorum deorum synagoga stetit; sed, sicut illic Apostolus sequitur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]. Agnosco, inquam, stetisse; agnosco et in medio Deum sponsum, de quo amicus eius quidam dicit: In medio vestrum stat, quem vos nescitis [Ioan. I, 26]. Quippe de quibus paulo post in hoc psalmo dicitur, Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: testificatur et Apostolus, Quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret [Rom. XI, 25]. Stantem quippe in medio sui videbant eum; sed non eum videbant Deum, qualem se volebat videri, dicens: Qui me vidit, vidit [De eodem vers. 6 et seq. vide Enar. in Psal. XLVII n. 5.] et Patrem [Ioan. XIV, 9]. Discernit autem deos, non corum meritis, sed gratia sua; ex eadem conspersione faciens alia vasa in honorem, alia in contumeliam [Rom. IX, 21]. Quis enim te discernit? Quid enim habes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]?
3 [vers. 2, 3.] Audi et vocem Dei discernentis, audi et vocem Domini dividentis flammam ignis [Psal. XXVIII, 7]: Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis? Sicut alibi: Usquequo graves corde [Psal. IV, 3]? Numquid et usque ad adventum eius qui lumen est cordis? Dedi legem; duriter restitistis: misi Prophetas; iniuriis affecistis, aut interfecistis, aut haec agentibus connivistis [Idem vers. 7 tractatur in Enar. Psal. LX, n. 8.]. Sed ut illis nec loqui dignum sit, qui occiderunt servos Dei praemissos ad se; vos qui cum haec fierent tacuistis, id est, vos qui eos qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis, Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis? Numquid etiam nunc et ipse haeres veniens occidendus est? Nonne ipse propter vos sine patre esse voluit tanquam pupillus? nonne propter vos esurivit et sitivit ut egenus? nonne ad vos clamavit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]? Nonne pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate ditaremini [II Cor. VIII, 9]? Iudicate ergo pupillo et egeno; humilem et pauperem iustificate. Non illos propter se superbos et divites, sed istum propter vos humilem et pauperem, iustum credite, iustum praedicate.
4 [vers. 4.] Sed invidebunt ei, nec omnino parcent, dicentes, Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas [Matth. XXI, 38]. Auferte ergo inopem, et pauperem de manu peccatoris eruite. Haec dicta sunt, ut sciretur in eo populo in quo natus et occisus est Christus, nec illos fuisse immunes a tanto scelere, qui cum essent tantae multitudinis, ut eos sicut Evangelium loquitur, timerent Iudaei, et propterea in Christum manum mittere non auderent [Luc. XXII, 2], postea conniverunt, eumque interimi a malignis et invidis Iudaeorum principibus permiserunt; qui si voluissent, timerentur semper, ut nunquam in illum sceleratorum praevalerent manus. De his quippe et alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare [Isai. LVI, 10]. De his etiam illud: Ecce quomodo iustus periit, et nemo considerat [Id. LVII, 1]. Periit, quantum in ipsis est, qui eum perdere voluerunt: nam quomodo ille posset perire moriendo, qui eo modo potius quod erat perditum requirebat? Porro, si isti iuste increpantur, meritoque arguuntur, qui tantum scelus fieri dissimulando siverunt [Vers. 8 tractatur item in Enar. Psal. XXI, n. 30.]; quomodo increpandi, aut ne increpandi quidem, sed qua severitate damnandi sunt qui hoc consilio malitiaque fecerunt?
5 [vers. 5.] Verumtamen omnibus, quod sequitur, rectissime congruit: Nescierunt, et non intellexerunt, in tenebris ambulant. Quia et illi, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]; et illi, si cognovissent, nunquam Barabbam liberandum, et Christum crucifigendum petere consensissent. Sed quoniam supra memorata caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret; per hanc utique illius populi caecitatem crucifixo Christo, movebuntur omnia fundamenta terrae. Sic mota sunt, et movebuntur, donec intret quae praedestinata est Gentium plenitudo. Nam et in ipsa morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt [Matth. XXVII, 51]. Et si intelligamus fundamenta terrae, terrenorum bonorum copia felices: recte praedictum est quod moverentur, vel admirando sic amari, sic coli humilitatem, paupertatem, mortem, velut magnam secundum ipsos miseriam Christi; vel ipsi quoque, huius mundi vana felicitate contempta, illam diligendo atque sectando. Ita moventur omnia fundamenta terrae, cum partim mirantur, partim etiam commutantur. Sicut enim non absurde dicimus fundamenta coeli, quibus regnum coelorum superaedificatur in sanctis et fidelibus, quos dicit Scriptura lapides vivos [I Petr. II, 5]: quorum fundamentum est primitus ipse Christus ex virgine; de quo dicit Apostolus, Fundamentum aliud nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]: deinde ipsi Apostoli et Prophetae, quorum auctoritate locus coelestis eligitur, ut eam sectando coaedificemur; unde dicit ad Ephesios, 'Iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino' [Ephes. II, 19-22]: ita non inconvenienter fundamenta terrae intelliguntur, quorum terrenam felicitatem praepollentem atque potentem homines invidendo, eorum auctoritate ad huiusmodi bona concupiscenda pertrahuntur, et adipiscendo coaedificantur tanquam terra super terram, sicut in illo superno aedificio coelum super coelum; quia et peccatori dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]; et, Coeli enarrant gloriam Dei, cum in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 2, 5].
6 [vers. 6, 7]. Terrenae autem felicitatis regnum superbia est, contra quam venit humilitas Christi, exprobrans eis quos vult ex humilitate filios Altissimi facere, atque increpans: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sive ad illos dixerit, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes, ad eos utique qui praedestinati sunt in vitam aeternam; ad alios vero, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, hoc modo etiam deos discernens: sive omnes simul increpat, ut obedientes correctosque discernat, Ego, inquit, dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes; id est, omnibus vobis promisi coelestem felicitatem; vos autem, per infirmitatem carnis, sicut homines moriemini, et, per elationem animi, sicut, unus ex principibus, id est diabolus, non extollemini, sed cadetis. Velut si diceret: Cum tam pauci sint dies vitae vestrae, ut cito sicut homines moriamini, non vobis prodest ad correctionem; sed tanquam diabolus, cuius dies in hoc saeculo multi sunt, quia carne non moritur, extollimini, ut cadatis. Per diabolicam quippe superbiam factum est, ut Christi gloriae perversi et caeci principes Iudaeorum invidissent: per hoc vitium factum est et fit, ut Christi usque ad mortem crucifixi humilitas vilescat eis qui huius saeculi diligunt excellentiam.
7 [vers. 8.] Proinde ut hoc vitium sanetur, ex ipsius prophetae persona dicitur: Surge, Deus, iudica terram. Tumuit [Idem vers. 9 explicatur in Enar. Psal. XLIV, n. 18; et Psal. LVIII, n. 1.] enim terra, cum te crucifigeret; surge a mortuis, et iudica terram. Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus: quid, nisi terram? hoc est, eos qui terrena sapiunt; sive ipsum affectum in credentibus terrenae cupiditatis et elationem absumens [Tres Mss., de peccati limo.]; sive non credentes, terram conterendam perdendamque discernens. Sic per membra sua, quorum conversatio in coelis est, iudicat terram, et disperdit in omnibus gentibus. Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: quia et hoc non inconvenienter accipitur, neque ut simul utrumque sit quidquam repugnat. Fit ergo haereditas eius per charitatem, quam suis praeceptis et gratia misericorditer excolendo, terrenam disperdit cupiditatem.
Augustinus HOME

bke12.98r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXX. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXII.
monumenta.ch > Augustinus > 81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik