monumenta.ch > Augustinus > 75
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXXVI. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXV. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 2.) Solent inimici Domini Iesu Christi omnibus noti Iudaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes, Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit, Notus in Iudaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Iudaea Deus, si intelligant quid sit Iudaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Iudaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Iudaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Iudaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu [Rom. II, 29]: sunt ergo Iudaei in circumcisione carnis, et sunt Iudaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Iudaei, in corde Pagani. Ipsi enim Iudaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Iacob, et ex Iacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Iudaeorum. Sed Iudaei propterea maxime appellati sunt, quia Iudas unus erat de filiis duodecim Iacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe eius regnum veniebat Iudaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Iacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Iuda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est [Num. XVIII, 20], oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu maioris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum filiorum Ioseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Iacob erat Ioseph. Iste est Ioseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Ioseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Iacob, tanquam testamento [Edd., testamento assumpto. Vox, assumpto, abest ab aliquot Mss.], assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Ioseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis [Gen. XLVIII, 5, 6]. Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Ioseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia iam tredecim sunt: pro una enim tribu Ioseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Iuda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saül [I Reg. IX, 1], et reprobatus est tanquam malus rex; postea datus est de tribu Iuda rex David, et ex illo de tribu Iuda fuerunt reges [Id. XVI, 12]. Iacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est [Gen. XLIX, 10]. De tribu autem Iuda venit Dominus noster Iesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Iesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Iudaeos, sed etiam ante ipsum Abraham [Ioan. VIII, 58]; nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Id. I, 3]. Quia ergo in prophetia dictum est, Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Iudaei de tribu Iuda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Iudaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est [Luc. III, 1]. Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Iuda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso iam veniente Domino, eversum est regnum Iudaeorum, et sublatum est ex Iudaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte iam si Iudaei sint appellandi. Iam videtis quia Iudaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est [Edd., id est in genus Iuda. Abest, in, a Mss.] genus Iuda, saeviebant in semen David. Et ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. O Iudaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit iam princeps de Iuda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Iudaei, qui christiani facti sunt ex Iudaeis: caeteri Iudaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Iudaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Iuda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum [II Tim. II, 8]. De Iuda enim David, et ex David Dominus Iesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Iudam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Iudaei, qui iam non sunt Iudaei: ipsi dixerunt, Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Iuda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Iuda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Iudam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritualia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Iudaeis, Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]. Quia ergo Iudaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19], et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Iudaea, et non est; accedat vera Iudaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [Psal. XXXIII, 6]. Vultus verae Iudaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Iudaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David.
2 Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Iudaea: quomodo illi non sunt veri Iudaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intelligere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen eius. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen eius in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen eius.
3 (vers. 3.) Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Rursus Sion quasi patria est Iudaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Iudaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Iudaeam Israel: sic hic positum est, Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus eius. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus eius. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis, Incipite Domino in confessione [Psal. CXLVI, 7]. Quid est, Incipite Domino in confessione? Incipite adiungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disiungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi coniungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: iam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo.
4 Sed quomodo sum similis, inquis, quando adhuc mihi displiceo? Ideo dictum est, Incipite. Incipe Domino in confessione; perficieris in pace. Adhuc enim habes adversum te bellum. Indicitur tibi bellum, non solum adversus suggestiones diaboli, adversus principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis diffidentiae, adversus diabolum et angelos eius, spiritualia nequitiae [Ephes. VI, 12]; non solum ergo adversus ipsos tibi bellum indicitur, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? Adversus tuam consuetudinem malam, adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam, et refrenat a nova [Lov., ad solitam et refrenatur a nova. At Mss., ad solita et refrenat a nova.]. Indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es: novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris; incipit tibi esse bellum adversus te. Sed ex qua parte tibi displices, iungeris Deo; et ex qua parte iam iungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quid dicit Apostolus: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Unde mente? Quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? Quia non desunt suggestiones et delectationes malae; sed ex eo quod mente iungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi. Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris: trahe teipsum ad illum qui te sursum tollit. Pondere quodam vetustatis deprimeris; clama et dic: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quis me liberabit ab eo quo gravor? corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam [Sap. IX, 15]. Quis ergo liberabit? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 25, 24]. Quare autem permittit ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? Ut intelligas in te poenam tuam: in te ex teipso est flagellum tuum; sit [Aliquot Mss., fit.] rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas. Surrexit ira; tene tu manum coniunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est; apud te arma sunt: sit impetus inermis, et discit iam non surgere qui frustra surrexit.
5 Hoc autem dico, charissimi, ne forte quia diximus, Carne autem legi peccati, putetis consentiendum esse desideriis vestris carnalibus. Etsi non possunt modo nisi esse desideria carnalia, non est illis consentiendum. Propterea non dixit Apostolus. Non sit peccatum in vestro mortali corpore; novit enim quia quamdiu mortale est, est ibi peccatum: sed quid ait? Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, non regnet? Ipse exposuit: Ad obediendum, inquit, desideriis eius [Rom. VI, 12]. Sunt desideria, existunt; desideria non tu obaudis desideriis tuis, non sequeris ipsa desideria, non illis consentis: est tibi peccatum, sed amisit regnum, quando iam in te non regnat peccatum; postea inimica novissima destruetur mors [I Cor. XV, 26]. Quid enim nobis promittitur, quoniam dictum est: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati [Rom. VII, 25]? Audi promissionem: quia non semper erunt in carne desideria illicita. Etenim resurget, et mutabitur; et cum mutata fuerit caro ista mortalis in spirituale corpus, iam nullis concupiscentiis saecularibus, iam nullis terrenis delectationibus titillabit animam, nec avertet a contemplatione Dei. Fit ergo in ea quod dicit Apostolus, 'Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum suum qui habitat in vobis' [Id. VIII, 10, 11]. Vivificatis ergo corporibus nostris, erit pax vera ubi locus est Dei: sed praecedat confessio. Notus in Iudaea Deus: confitere ergo prius. In Israel magnum nomen eius: nondum vides in specie; vide ex fide, et fiet in te quod sequitur Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Sion interpretatur Contemplatio. Quid est contemplatio [Sic Edd. At Mss.: Quid sit contemplatio: quae verba e margine irrepsisse videntur. Nisi forte legendum est, ut in Cdd. Pratell. et Gemmet. habetur, iam hesterna die diximus, et audierunt quidam fratres, quos et hodie praesentes videmus, quid sit contemplatio.]? Contemplabimur enim Deum facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Hic nobis promittitur, in quem modo non videntes credimus. Quomodo gaudebimus cum viderimus eum? Fratres, si modo tantum gaudium in nobis facit promissio, quantum est factura redditio? Reddetur enim nobis quod promisit. Et quid promisit? Seipsum, ut in facie ipsius, et illius contemplatione gaudeamus; et non aliquid aliud delectabit nos, quia nihil est melius illo qui fecit omnia quae delectant. Factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion: id est, in contemplatione quadam et speculatione facta est habitatio eius in Sion.
6 (vers. 4.) Ibi confregit fortitudines arcuum et scutum, et gladium, et bellum. Ubi confregit? In illa pace aeterna, in illa pace perfecta. Et modo, fratres mei, qui bene crediderunt, vident quia non de se debent praesumere; et omnem potentiam minarum suarum, et quidquid in eis acutum [Sic Edd. At Mss. plerique, actum est. Quidam, aptum est.] est ad nocendum, confringunt illud: et quidquid quasi pro magno habent unde se protegerent [Er. et Lov., protegant. Am. et plerique Mss., protegerent. Alii, protegent.] temporaliter, et bellum quod adversus Deum defendendo peccata sua gerebant, omnia haec ibi confregit.
7 (vers. 5.) Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt montes aeterni? Quos ipse fecit aeternos; qui sunt montes magni, praedicatores veritatis. Tu illuminas; sed a montibus aeternis: primi magni montes excipiunt lucem tuam, et a luce tua quam suscipiunt montes, vestitur et terra. Sed illi magni montes exceperunt Apostoli; tanquam orientis luminis primordia exceperunt Apostoli. Numquid quod exceperunt, apud se retinuerunt? Non; ne diceretur illis: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis [Matth. XXV, 26, 27]. Si ergo quod susceperunt non apud se retinuerunt, sed omni orbi terrarum praedicaverunt, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Quos aeternos fecisti, per illos vitam aeternam et caeteris promisisti: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Magnifice cum pondere dictum est, Tu; ne putet aliquis quod cum montes illuminent. Multi enim putantes quod ab ipsis montibus illuminarentur, fecerunt sibi partes de montibus; et ipsos montes conciderunt [Mss. magno consensu, et ipsi montes conciderunt.], et ipsi confracti sunt. Nescio qui sibi fecerunt Donatum, nescio qui sibi fecerunt Maximianum, nescio qui sibi fecerunt illum et illum. Quare computant salutem suam in hominibus esse, non in Deo? O homo, venit ad te lux per montes; sed Deus te illuminat, non montes. Illuminans tu, inquit: tu, non montes. Tu illuminans: a montibus quidem aeternis; sed, tu illuminans. Unde et in alio loco quid ait psalmus? Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo, in montibus est spes tua, et inde tibi veniet auxilium? remansisti in montibus? Vide quid agas. Est aliquid super montes: super montes est quem tremunt montes. Levavi, inquit, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed quid sequitur? Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. In montes quidem levavi oculos, quia per montes mihi sunt Scripturae monstratae; sed ego cor habeo in illo qui illuminat omnes montes.
8 Ergo, fratres, ad hoc dictum est, ne quisquam vestrum velit spem suam ponere in homine. Tamdiu est aliquid homo, quamdiu illi haeret a quo factus est homo. Nam recedens ab illo, nihil est homo, et cum haeret illis [Edd., et cum haeret illi. At Mss., illis: subaud., montibus.]. Tu sic accipe consilium per hominem, ut illum consideres qui illuminat hominem. Etenim et tu potes accedere ad illum qui tibi per hominem loquitur; non enim fecit illum accedere ad se, et te repellit. Et qui vere sic accessit ad Deum, ut in illo habitet Deus, displicent illi omnes qui non in illo ponunt spem suam. Propterea datum est quoddam exemplum, cum ipsos Apostolos sibi diviserunt, et in schismata ierunt qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, id est Petri. Hos plangit Apostolus, et dicit eis: Divisus est Christus? et se elegit quem apud ipsos contemneret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 12, 13]? Vide bonum montem quaerentem gloriam, non sibi, sed a quo montes illuminantur: nolebat de se praesumi, sed de illo de quo et ipse praesumpserat. Quisquis ergo ita se commendare voluerit populis, ut si forte contigerit ei aliquis tumultus, frangat post se populos, et dividat Ecclesiam catholicam propter se, non est de illis montibus quos illuminat Altissimus. Sed quis est iste? Contenebratus a se, non illuminatus a Domino. Unde autem probantur isti montes? Si forte contigerit aliquis tumultus adversus montes in Ecclesia; aut per populares seditiones carnalium, aut per aliquas falsas suspiciones hominum; bonus mons repellit a se omnes qui propter ipsum volunt ab unitate recedere. Sic enim ipse manebit in unitate, si propter ipsum non divisa fuerit ipsa unitas. Illi autem divisi sunt [Quatuor Mss., illi autem gavisi sunt.]: quando recessit populus ab orbe terrarum, et secutus est nomen ipsorum, gavisi sunt; elati sunt, et deiecti sunt. Humiliarentur, et exaltarentur, quomodo humiliatus est Apostolus, dicens: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? et alio loco: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [Ibid., III, 6 et 7]. Tales montes in se humiles sunt, in Deo excelsi sunt; qui autem in seipsis excelsi sunt, a Deo humiliantur: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Ideo tales qui superbias suas attendunt, inamaricant hominibus pacificis in Ecclesia. Illi volunt coagulare pacem; isti inter se miscent dissensionem. Et quid de illis dicit alius psalmus? Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis [Psal. LXV, 7]. Illuminans tu, attende hic, tu admirabiliter a montibus aeternis.
9 (vers. 6.) Conturbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas, dicta est aeterna vita; dicta est esse alia vita quae non est de ista terra: contempserunt homines vitam praesentem, et amaverunt vitam futuram, illuminati per montes illuminatos. Insipientes autem corde conturbati sunt. Quomodo conturbati sunt? Cum Evangelium praedicatur. Et quid est vita aeterna? et quis est qui resurrexit a mortuis? Admirati sunt Athenienses, loquente Paulo apostolo de resurrectione mortuorum, et putaverunt eum nescio quas fabulas dicere [Act. XVII, 18, 32]. Sed quia dicebat esse aliam vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9], ergo insipientes corde turbati sunt. Sed quid eis contigit? Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Amaverunt praesentia, et dormierunt in ipsis praesentibus; et sic illis facta sunt ipsa praesentia deliciosa: quomodo qui videt per somnium invenisse se thesauros, tamdiu dives est, quamdiu non evigilet. Somnium illum divitem fecit; evigilatio pauperem facit. Tenuit illum somnus fortasse in terra dormientem, et in duro iacentem, pauperem et forte mendicum; in somnis vidit se iacere in lecto eburneo vel aureo, et in plumis [Edd., et in plumis aureis. Mss. non addunt, aureis.] altius exstructis: quamdiu dormit, bene dormit; evigilans invenit se in duro, in quo illum somnus tenuerat. Tales sunt et isti: venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt hic; et exceperunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt: non intellexerunt quantum inde boni posset fieri. Nam si nossent aliam vitam, illic sibi thesaurizarent quod hic erat periturum: sicut Zacchaeus vidit illud bonum maior [Plures Mss. omittunt, bonum: et loco, maior, habent, princeps.] publicanorum, quando suscepit Dominum Iesum hospitio, et ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid fraudavi, quadruplum reddo. Non erat iste in vanitate somniantium, sed in fide vigilantium [Edd., evigilantium. At Mss., vigilantium]. Ideo Dominus, quia medicus intraverat ad aegrotum, pronuntiavit ipsius salutem, et ait, Hodie salus domui huic facta est, quoniam et hic est filius Abrahae [Luc. XIX, 8, 9]: ut noveritis quia nos imitando fidem, filii Abrahae sumus; Iudaei autem qui de carne superbiunt, a fide degeneraverunt. Ergo dormierunt somnum suum viri divitiarum, et nihil invenerunt in manibus suis. Dormierunt in cupiditatibus suis; delectat illos, transit somnus iste, transit vita ista, et nihil inveniunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Vis aliquid invenire in manibus tuis postea? Noli contemnere modo manum pauperis; et respice manus inanes, si vis habere manus plenas. Dixit enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et adduxistis me, et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, sitientem, aut hospitem? Et ille dicit illis: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 35-40]. Esurire in pauperibus voluit, qui dives in coelo est; et tu dubitas homo dare homini, cum scias te Christo dare quod das, a quo accepisti quidquid das! Sed illi dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
10 (vers. 7.) Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Qui sunt, qui ascenderunt equos? Qui humiles esse noluerunt. Non in equis sedere peccatum est; sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quia dives es, ascendisti; increpat Deus, et dormis. Magna ira increpantis, magna ira! attendat Charitas Vestra rem tremendam. Increpatio strepitum habet; strepitus expergisci solet facere homines. Tantum pondus est increpantis Dei, ut diceret: Ab increpatione tua Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Ecce quo somno dormitavit ille Pharao qui ascendebat equos [Exod. XIV, 8]: non enim vigilavit in corde, quia de increpatione durum cor habebat. Duritia enim cordis, obdormitio est. Rogo vos, fratres mei, videte quomodo dormiunt, qui sonante Evangelio, et Amen, et Alleluia per totum orbem terrarum, adhuc vitam veterem nolunt damnare, et in novam evigilare. Erat Scriptura Dei in Iudaea; modo per totum orbem cantatur: in illa una gente dicebatur Deus unus qui fecit omnia, esse adorandus et colendus; modo ubi tacetur: Christus resurrexit [Sic probi Mss. At Edd., ibi tacetur Christus. Resurrexit Christus.]? irrisus in cruce, ipsam crucem suam in qua irrisus est iam fixit in frontibus regum; et adhuc dormitur! Magna ira Dei, fratres! Melius nos audivimus eum qui dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Sed qui illum audiunt? Qui non ascendunt equos. Qui sunt qui non ascendunt equos? Qui non se iactant et extollunt, quasi in honoribus et potestatibus suis. Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
11 (vers. 8.) Tu terribilis es; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo dormiunt, et iratum non sentiunt; sed ut dormirent iratus est. Modo quod dormientes non sentiunt, in fine sentient: apparebit enim iudex vivorum et mortuorum; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo enim loquuntur quod volunt, et disputant contra Deum, et dicunt: Qui sunt Christiani? aut quis est Christus? aut quales inepti qui credunt quod non vident, et dimittunt delicias quas vident, et sequuntur fidem rerum quae oculis ipsorum non exhibentur? Dormitis, et balatis; loquimini adversus Deum quantum potestis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? respondent, et loquentur iniquitatem [Psal. XCIII, 3]? Quando autem nemo respondet, et nemo loquitur, nisi quando se in se convertat? quando in se convertent dentes quibus modo nos rodunt, quibus nos discerpunt irridendo Christianos, et reprehendendo vitam sanctorum? Tunc se in se convertent, cum illis eveniet quod dicitur in libro Sapientiae, Dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: cum viderint gloriam sanctorum, tunc dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. O qui multum dormistis! certe iam evigilatis, et in vestris manibus nihil invenitis. Videtis quomodo plenas habeant manus gloria Dei, quos tanquam pauperes irrisistis. Dicite ergo tunc vobis, quando non resistitis irae Dei; non manu, nec lingua, nec verbo, nec cogitatione: apparebit enim vobis manifestus, quem irridendum putastis, cum vobis venturus nuntiaretur. Et quid dicent? Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quomodo iustitiae sol oriretur dormientibus? Sed ab ira et increpatione eius dormiunt. Hoc forte dicturus est, Et non ascenderem equum: et tunc ipsi equos suos accusabunt. Audi illos accusantes equos suos in quibus dormierunt: Ergo erravimus, inquit Scriptura, a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra [Sap. V, 3, 6, 8, 9]. Ergo vigilasti aliquando. Sed melius equum non ascenderes, ut tunc non dormitares, quando vigilare debuisti; et audires vocem Christi, et illuminaret te Christus. Tu terribilis es; et quis resistet ibi tunc ab ira tua? Quid enim erit tunc?
12 (vers. 9.) De coelo iaculatus es iudicium: terra tremuit, et quievit. Quae modo se turbat, quae modo loquitur, timere habet in fine et quiescere. Melius modo quiesceret, ut in fine gauderet.
13 (vers. 10.) Terra tremuit, et quievit. Quando? Cum esxurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mites corde. Qui sunt mites corde? Qui frementes equos non ascenderunt, sed in humilitate sua peccata confessi sunt. Ut salvos faceret omnes mites corde.
14 (vers. 11.) Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Prima, cogitatio; posteriores, reliquiae cogitationis. Quae est cogitatio prima? Unde incipimus: bona illa cogitatio, unde incipies confiteri. Confessio adiungit nos Christo. Iam vero confessio ipsa, id est prima cogitatio, facit in nobis reliquias cogitationis; et ipsae reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Quae est cogitatio quae confitebitur? Quae damnat vitam priorem, cui displicet quod erat, ut sit quod non erat, ipsa est prima cogitatio. Sed quia sic debes recedere a peccatis, prima cogitatione confessus Deo, ut non tibi recedat de memoria quia peccator fuisti, per hoc quod peccator fuisti, solemnia celebras Deo. Adhuc intelligendum est. Prima cogitatio confessionem habet, et recessionem a vetere vita: sed si oblitus fueris a quibus peccatis liberatus sis, non agis gratias liberatori, et non celebras solemnia Deo tuo. Ecce prima cogitatio confitens Sauli apostoli, iam Pauli, qui primo Saulus fuit: quando audivit vocem de coelo, cum persequeretur Christum, et fureret in Christianos, et vellet ut ubicumque inventos adduceret necandos, audivit vocem de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et circumfulsus lumine, facta sibi caecitate in oculis, ut intus videret, emisit primam cogitationem obedientiae; cum audiret, Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris, Domine, ait, quid me iubes facere [Act. IX, 4, 5]? Haec est cogitatio [Sic aliquot Mss. At Edd.: Et haec cogitatio confitentis.] confitens; iam Dominum appellat quem persequebatur. Quomodo reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt, in Paulo audistis, cum ipse Apostolus legeretur: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum [II Tim. II, 8]. Quid est memor esto? Non deleatur de memoria tua cogitatio qua primo confessus es; sint reliquiae cogitationis in memoria. Et vide quemadmodum repetit quod sibi donatum est, idem Paulus apostolus alio loco: Qui prius inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus [I Tim. I, 13]. Qui dicit, Prius fui blasphemus, numquid adhuc blasphemus est? Ut non esset blasphemus, fuit prima cogitatio confitens; ut autem commemoraret quid illi donatum est, reliquiae cogitationis erant, per ipsas reliquias cogitationis solemnia celebrabat.
15 Etenim, fratres mei, ecce innovavit nos Christus; donavit omnia peccata, et conversi sumus: si obliviscamur quid nobis donatum est, et a quo donatum est, oblivicimur munus Salvatoris; cum autem non obliviscimur munus Salvatoris, nonne quotidie nobis Christus immolatur? Et semel [Edd., pro nobis. Abest, pro, a Mss.] nobis Christus immolatus est, cum credidimus; tunc fuit cogitatio: modo autem reliquiae cogitationis sunt, cum meminimus quis ad nos venerit, et quid nobis donaverit; ex ipsis reliquiis cogitationis, id est ex ipsa memoria, quotidie nobis sic immolatur, quasi quotidie nos innovet qui prima gratia sua nos innovavit. Iam enim innovavit nos Dominus in Baptismo, et facti sumus novi homines; in spe quidem gaudentes, ut in tribulatione simus patientes [Rom. XII, 12]: tamen non debet de memoria nostra recedere quid nobis praestitum sit. Et si modo non est cogitatio tua quae fuit: (etenim prima cogitatio fuit recedere a peccato; modo autem non recedis, sed tunc recessisti): sint reliquiae cogitationis, ne excidat a memoria qui sanavit. Vulnus te habuisse si oblitus fueris, non tibi erunt reliquiae cogitationis. Quid enim putatis dixisse David? Ecce ex omnium persona loquitur. Peccavit David sanctus graviter; missus est ad illum Nathan propheta, et corripuit illum: et confessus est, et dixit, Peccavi [II Reg. XII, 13]. Haec fuit prima cogitatio confitentis: Cogitatio hominis confitebitur tibi. Quae erant reliquiae cogitationis? Quando ait: Et peccatum meum ante me est semper [Psal. L, 5]. Quae fuit ergo prima cogitatio? Ut recederet a peccato. Et si iam recessit a peccato, quomodo peccatum illius ante illum est semper, nisi quia cogitatio illa transiit, sed reliquiae cogitationis solemnia celebrant? Meminerimus ergo, fratres charissimi; rogamus vos: quisquis libera us est a peccato, meminerit quid fuit; sint in illo reliquiae cogitationis. Tunc enim portat alium sanandum, si se meminerit esse sanatum. Ergo unusquisque recordetur quid fuit, et utrum iam non sit; et tunc subveniet ei qui adhuc est quod ille iam non est. Si autem iactat se quasi de meritis suis, et repellit tanquam indignos peccatores, et sine misericordia saevit; equum ascendit, videat ne dormiat: dormitaverunt enim qui ascenderunt equos. Iam tunc dimisit equum; humiliavit se: non iterum ascendat equum, id est, non se rursus erigat in superbiam. Unde illi hoc fit? Si reliquiae cogitationis solemnia celebrent Deo.
16 (vers. 12.) Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod potest voveat, et reddat. Ne voveatis, et non reddatis; sed quisque quod potest voveat, et reddat. Non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. Deficietis, si de vobis praesumitis; si autem de illo cui vovetis, vovete, securi reddetis. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Omnes communiter quid debemus vovere? Credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum. Est enim quidam modus communis omnibus. Furtum non facere, non castimoniali praecipitur, et nuptae non praecipitur: adulterium non facere, omnibus praecipitur: non amare vinolentiam, qua ingurgitatur anima, et corrumpit in se templum Dei, omnibus aequaliter praecipitur: non superbire, omnibus aequaliter praecipitur: non hominem occidere, non odi se fratrem, non adversus aliquem tenere perniciem, omnibus in commune praecipitur. Hoc totum omnes vovere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum: alius vovet Deo castitatem coniugalem, ut praeter uxorem suam non noverit aliam; sic et femina, ut praeter virum suum non noverit alium. Alii etiam vovent, etsi experti tale coniugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere aut sustinere: et ipsi voverunt aliquid maius quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti reliquerunt: et isti voverunt plurimum. Alii vovent domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus: magnum votum vovent. Alius vovet relinquere omnia sua distribuenda pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem sanctorum: magnum votum vovet. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod vovere voluerit voveat: illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quod vovet, si respicit retrorsum, malum est. Nescio quae castimonialis nubere voluit: quid voluit? Quod et virgo quaelibet. Quid voluit? Quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? Mali plane. Quare? Quia iam voverat Domino Deo suo. Quid enim dixit de talibus apostolus Paulus? Cum dicat viduas adolescentulas nubere si velint [I Tim. V, 14], sed tamen ait quodam loco: Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium [I Cor. VII, 40]. Ostendit beatiorem, si sic permanserit; non tamen damnandam, si nubere voluerit. Quid autem ait de quibusdam quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt [I Tim. V, 12]. Quid est, primam fidem irritam fecerunt? Voverunt, et non reddiderunt. Nemo ergo positus in monasterio frater dicat: Recedo de monasterio, neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei: Sed illi non voverunt; tu vovisti, tu retro respexisti. De die iudicii cum Dominus minaretur, quid ait? Mementote uxoris Lot [Luc. XVII, 32]. Omnibus dixit. Quid enim fecit uxor Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita retrorsum respexit: ubi respexit, ibi remansit. Facta est autem statua salis [Gen. XIX, 26], ut illius contemplatione condiantur homines; cor habeant, non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant, et alios condiant. Nam et modo dicimus illud quibusdam fratribus nostris, quos forte viderimus velut infirmari in proposito bono: Et talis vis esse, qualis ille? Obiicimus illis quosdam qui retro respexerunt. Illi fatui sunt in se, sed alios condiunt, quando commemorantur, ut illorum exemplum timentes isti retro non respiciant. Vovete, et reddite Domino Deo nostro, quia illa uxor Lot ad omnes pertinet. Maritata mulier voluit facere adulterium; de loco suo quo pervenerat retro respexit. Vidua quae iam sic permanere voverat, voluit nubere, hoc voluit quod licuit ei quae nupsit; sed illi non licuit, quia de loco suo retro respexit. Virgo est castimonialis, iam dicata Deo; habebat et caetera, quae vere ornant ipsam virginitatem, et sine quibus illa virginitas turpis est. Quid si enim sit corpore integra, et mente corrupta? Quid est quod dixi? Quid si nullus tetigerit corpus, sed si forte ebriosa sit, superba sit, litigiosa sit, linguosa sit? Haec omnia damnat Deus. Si antequam vovisset nupsisset, non damnaretur: elegit aliquid melius, superavit quod ei licebat; superbit, et illicita tanta committit. Hoc dico: Nubere licet antequam voveat; superbire nunquam licet. O tu virgo Dei, nubere noluisti, quod licet; extollis te, quod non licet. Melior virgo humilis, quam maritata humilis; sed melior maritata humilis, quam virgo superba. Quae autem respexit ad nuptias, non quia voluit nubere damnatur; sed quia iam antecesserat [Sic Mss. At Edd., ante recesserat.], et fit uxor Lot respiciendo retrorsum. Non sitis pigri qui potestis, quibus aspirat Deus apprehendere gradus meliores, quia non ista ideo loquimur, ut non voveatis, sed ut voveatis, et reddatis: Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Iam quia ista tractavimus, forte volebas vovere, et modo non vis vovere. Sed quid tibi dixerit Psalmus, attende. Non dixit, Nolite vovere; sed, Vovete, et reddite. Quia audisti, reddite, non vis vovere? Ergo vovere volebas, et non reddere? Imo utrumque fac. Unum sit ex professione tua; aliud ex adiutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, et non respicies retro, unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat; unde te educit, post te est. Ama ducentem, et non te damnat retro respicientem. Vovete, et reddite Domino Deo nostro.
17 Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera. Qui sunt in circuitu eius? Ubi enim est iste, ut dicat [Edd., ut ducat. Melius Mss., ut dicat.], Omnes qui in circuitu eius sunt? Si Deum Patrem cogites, ubi non est qui ubique praesens est? Si Filium cogites secundum formam divinitatis, et ipse cum Patre ubique est; quia ipse est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit autem ubique propter suam munditiam [Sap. VII, 24]. Si autem Filium sic intelligas, secundum quod assumpsit carnem, et visus est inter homines, et crucifixus est, et resurrexit, novimus quia ascendit in coelum. Qui sunt in circuitu eius? Angeli. Ergo nos non offerimus munera, quia Omnes qui in circuitu eius sunt, dixit, offerent munera. Si sepultus Dominus noster hic esset in terra, et iaceret corpus ipsius, quomodo alicuius martyris vel apostoli, attenderemus eos qui in circuitu eius essent, quaecumque vel gentes essent circa ipsum locum undique, vel convenientes ad illam sepulturam cum muneribus: nunc autem ascendit; sursum est. Quid est hoc, Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera? Hoc interim quod Deus admonet dicam vobis, quid ex his verbis mihi ipse inspirare dignatus sit: si melius aliquid postea visum fuerit, et hoc vestrum est quia communis est omnibus veritas. Non est nec mea, nec tua; non est illius, aut illius: omnibus communis est. Et fortasse ideo media est, ut in circuitu eius sint omnes qui diligunt veritatem. Quidquid enim omnibus commune est, in medio est. Quare in medio dicitur? Ut tantum distet ab omnibus, et tantum propinquet omnibus. Quod non est in medio, quasi privatum fit. Quod publicum est, in medio ponitur, ut omnes qui veniunt, percipiant, illuminentur. Nemo dicat, Meum est; ne in parte sua velit facere quod in medio est omnibus. Quid est ergo, Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera? Omnes qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non illam faciunt quasi suam superbiendo de illa, ipsi offerent munera; quia humilitatem habent: qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum, ad partem seducere conantur, non offerent hi munera; quia Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera terribili. Offerentur munera terribili: timeant ergo omnes qui in circuitu eius sunt. Ideo enim timebunt, et cum tremore laudabunt, quia ideo in circuitu eius sunt, ut omnes assequantur eum, et publice omnibus confluat, et publice illuminet: hoc est, contremiscere. Tu cum feceris tibi eum quasi proprium, et iam non communem, extolleris in superbiam; cum scriptum sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]. Ergo offerent munera qui in circuitu eius sunt: ipsi enim humiles sunt, qui communem norunt esse omnibus veritatem.
18 (vers. 13.) Cui offerent munera? Terribili, et ei qui aufert spiritum [Aliquot Mss. hoc tantum loco, spiritus: et sic apud LXX.] principum. Spiritus enim principum, superbi sunt spiritus. Illi ergo non sunt spiritus eius; quia et si aliquid noverunt, suum volunt esse, non publicum: sed ille qui commendat se tanquam aequalem omnibus, qui se in medio ponit, ut omnes capiant quantum possunt, quidquid possunt; non de cuiusquam hominis, sed de Dei, et ideo de suo, quia ipsi facti sunt eius. Ergo illi omnes humiles sint necesse est: perdiderunt spiritum suum, et Spiritum Dei habent. A quo perdiderunt spiritum suum? Ab illo qui aufert spiritum principum; quandoquidem dicitur ei in alio loco: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae [Psal. CIII, 29, 30]. Nescio quis intellexit aliquid; suum vult esse, adhuc spiritum suum habet: bonum est illi ut perdat spiritum suum, et habeat Spiritum Dei: adhuc inter principes superbit; bonum est ut redeat ad pulverem suum, et dicat, Memento, Domine, quia pulvis sumus [Psal. CII, 14]. Si enim te confessus fueris pulverem, Deus [Tres Mss., Deus te de pulvere, etc.] de pulvere facit hominem. Omnes qui in circuitu eius sunt, offerunt munera: omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. Terribili offerunt munera. Unde terribili? Exsultate cum tremore [Psal. II, 11], et ei qui aufert spiritum principum: id est, tollit audaciam superborum. Terribili apud reges terrae. Terribiles sunt reges terrae; sed ille super omnes, qui terret reges terrae. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas; terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: Non sic pugillor, quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 26, 27]. Ergo, fratres mei, estote in circuitu eius, ut per quemcumque vobis veritas sonuerit, non illam imputetis illi per quem sonat; sed de medio sit omnibus, quia aequaliter adest omnibus. Et estote humiles, ne vobis et vos ipsi usurpetis, si quid forte boni illius intellexeritis: quia et nos quod melius intellexerimus, vestrum est, et quod vos melius intellexeritis, nostrum est, ut in circuitu eius simus, et humiles simus. Atque ita perdentes spiritum nostrum, offeremus munera terribili super omnes reges terrae, id est super omnes regentes carnem suam, sed subiectos Creatori suo.
Augustinus HOME

bke12.78v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXXVI. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik