monumenta.ch > Augustinus > 71
    >>> IN PSALMUM LXXII. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXI. [Dictata anno Christi 415, ex Epistola 169, ad Evodium, n. 1.]

1 (vers. 1.) In Salomonem quidem psalmi huius titulus praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni regi Israel secundum carnem, iuxta ea quae de illo sancta Scriptura loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde intelligitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis [Mss. plerique, inimicitiis.], accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius [Rom. V, 10]. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope [Ephes. II, 14-17]. Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis [Ioan. XIV, 27]. Et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam, Dabo eis solatium verum, pacem super pacem [Isai. LVII, 19, sec. LXX]; cum scilicet paci reconciliationis additur pax immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus, novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster, pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis [Isai. XXVI, 12, sec. LXX]. Pax erit plane illa perfecta, quando novissima inimica destruetur mors. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 26, 22]. Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum; quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus.
2 (vers. 2.) Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit, Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]: hoc est ergo, Deus, iudicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod rex fecit nuptias filio suo [Matth. XXII, 2]. More autem Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, iudicium tuum; hoc aliter dixit: iustitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos [Psal. II, 4]. Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Psal. XVIII, 2]. Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum eius: et quod dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus.
3 Deinde sequitur: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit iudicium suum et iustitiam suam satis ostenditur, cum dicit, Iudicare populum tuum in iustitia, id est, ad iudicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam [Prov. I, 1]; hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, iudicium tuum da, iudicare populum tuum; id est, iudicium tuum da, ad iudicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in iustitia; hoc posterius, in iudicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Qua paupertate etiam beatus Iob pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim iactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo iam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint [I Cor. IV, 7]: divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tanquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Charitas enim non inflatur [I Cor. XIII, 3, 4]; nec est vera [Sic Mss. At Edd., veritas.] Dei charitas in eo qui ingratus est sancto Spiritui eius, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas eius [Rom. V, 5]. Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [I Cor. II, 12]. Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est [Ioan. I, 14], dicatur Deo Patri regi, Iustitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari iustitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille iudicare populum Dei in iustitia, et pauperes Dei in iudicio: et eo iudicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1].
4 Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis, prius ponens iudicium, deinde iustitiam; prius iustitiam posuit, deinde iudicium, dicens, Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio; magis ostendit iudicium se appellasse iustitiam, nihil interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet enim dici iudicium pravum quod iniustum est; iustitiam vero iniquam vel iniustam dicere non solemus. Si enim prava, et iniusta erit; nec iustitia iam dicenda est. Proinde ponendo iudicium, atque iustitiae nomine repetendo; vel ponendo iustitiam, et eam iudicii nomine repetendo, satis edocet proprie se appellare iudicium quod pro iustitia poni solet, id est, quod in male iudicando intelligi non potest. Ubi enim Dominus dicit, Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate [Ioan. VII, 24], ostendit esse posse pravum iudicium, cum dicit, Rectum iudicium iudicate: denique illud vetat; hoc praecipit. Cum vero sine ulla adiectione dicit iudicium, continuo iustum vult intelligi; sicut est quod ait Relinquitis graviora Legis, misericordiam, et iudicium [Matth. XXIII, 23]. Et illud quod Ieremias dicit: Faciens divitias suas non cum iudicio [Ierem. XVII, 11]. Non ait, Faciens divitias suas pravo iniustove iudicio, vel non cum iudicio recto aut iusto; sed, non cum iudicio: iudicium non appellans, nisi quod rectum ac iustum est.
5 (vers. 3.) Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Montes maiores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium, in exitu Israel ex Aegypto [Psal. CXIII, 13, 4, 1], id est in populi Dei liberatione ab huius saeculi servitute. Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui idonei sunt et alios docere [II Tim. II, 2], sic loquendo ut fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare ergo montes pacem, et colles iustitiam? An forte nihil interesset, etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes iustitiam populo, et colles pacem? Utrisque enim iustitia, et utrisque pax necessaria est: et fieri potest ut alio nomine pax ap pellata sit ipsa iustitia; haec est enim vera pax, non qualem iniusti inter se faciunt. An potius cum distinctione non contemnenda intelligendum est quod ait, Montes pacem, et colles iustitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant; ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est: Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. XI, 1]. Sed rursus dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis. anathema sit [Gal. I, 8]. Dicant etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 13]? Ita suscipiant pacem populo Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare cupientes. Illi quoque non dicant, Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi [Ibid., 12]. Haec est iustitia: non anteponere servos Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2].
6 Potest et sic convenientissime intelligi, Suscipiant montes pacem populo, ut pacem intelligamus in reconciliatione qua Deo reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo eius. Hoc Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt montes pacem populo eius. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. In quibus, nisi in montibus qui suscipiunt pacem populo eius? Quocirca legati pacis subsequenter adiungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo [II Cor. V, 17-20]. Hanc pacem suscipiunt montes populo eius, id est, praedicationem legationemque pacis eius: colles autem iustitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni rationali creatura omnis iustitiae origo atque perfectio; ita ut duorum hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi [Rom. V, 19]. Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles iustitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum est, Iustitia et pax osculatae sunt se [Psal. LXXXIV, 11]. Quod vero alii codices habent, Suscipiant montes pacem populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis intelligendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his autem codicibus illud sequitur: In iustitia iudicabit pauperes populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra exposuimus, Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed tantummodo populo.
7 (vers. 4.) Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur; sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius intelligendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes; filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt, filios pauperum. Quod vero supra dictum est, Iudicabit, et postea, salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo iudicabit. Ad hoc enim iudicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo [I Petr. I, 5]. A talibus quippe illi dieitur, Ne comperdas cum impiis animam meam [Psal. XXV, 9]; et, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Considerandum etiam quod non ait, Iudicabit pauperem populum; sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit, Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio, eumdem dixit populum Dei quos pauperes eius; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt [Matth. XXV, 32]; totum sicut commixtus est [Sic Mss. At Edd., commixtum est.], nomine populi nuncupavit. Et quia iudicium etiam hic in bono ponit, id est, ad salvos faciendos; ideo ait, Iudicabit pauperes populi: id est, eos ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Iam qui sint pauperes supra exposuimus [Supra, n. 3.]: hos et egenos intelligamus. Et humiliabit calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator agnoscitur. Calumnia eius est: Numquid gratis colit Iob Deum [Iob. I, 9]? Humiliat autem illum Dominus Iesus, gratia sua suos adiuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino [Psal. XXXVI, 4]. Humiliavit etiam sic: quia cum in eo diabolus, id est, princeps huius mundi nihil invenisset [Ioan. XIV, 30], occidit per calumnias Iudaeorum; quibus est usus calumniator tanquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae [Ephes. II, 2]. Humiliatus est enim, quia ille quem occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cuius ille potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per mortem traheret ad condemnationem. Sed humiliatus est: quoniam si ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum [Rom. V, 17], qui humiliavit calumniatorem, falsa crimina, iniquos iudices, falsos testes, ut eum perderent immittentem.
8 (vers. 5.) Et permanebit soli, vel permanebit cum sole. Sic enim melius interpretandum quidam nostri putaverunt, quod in graeco est συμπαραμενεῖ. Quod si latine uno verbo dici posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil [Ioan. I, 3]; nisi quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero adiungit, Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere, Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod intelligeretur, Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum, quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam posuerit, generationes, inquit, generationum: tanquam diceret, Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt decessione et successione mortalium, tanquam decrementis incrementisque lunaribus. Ac per hoc quid melius intelligitur permanere ante lunam, nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non inconvenienter accipi potest, ut quod iam humiliato calumniatore sedet ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim aeternae gloriae intelligitur Filius [Hebr. I, 3]; tanquam sol sit Pater, et splendor eius Filius eius; sed sicut ista dici possunt de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et caetera. Ergo humiliato calumniatore permanet cum sole; quia victo diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris [Marc. XVI, 19], ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Et hoc ante lunam, tanquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam, primogenitus ex mortuis. Sane quod est in graeco γενεας γενεῶν, nonnulli interpretati sunt, non generationes, sed generationis generationum: quia γενεας ambiguus est casus in graeco, et utrum genitivus singularis sit τῆς γενεᾶς, id est, huius generationis, an accusativus pluralis τὰς γενεάς, id est, has generationes, non evidenter apparet; nisi quia merito sensus ille praelatus est, ut tanquam exponendo quid dixerit lunam, secutus adiungeret, generationes generationum.
9 (vers. 6.) Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut guttae stillantes super terrum. Recoluit et admonuit illud quod factum est per iudicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur, et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et complueretur area; et ita factum est [Iudic. VI, 36-40]. Quod significavit, tanquam in area in toto orbe terrarum, siccum vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Ibi matrem de qua formam servi acciperet, in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus Israel [Id. X, 5, 6]. Cum dicit, Ite primum ad illas, ostendit et postea, cum iam esset area compluenda, ituros eos etiam ad alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit: Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]. Hinc et Apostolus: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum [Rom. XV, 8, 9]; ut accedente tempore compleretur quod per Prophetam dicit, Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu auris obedivit mihi [Psal. XVII, 45]: videmus iam gratia Christi siccam remansi se gentem Iudaeorum, totumque orbem terrarum in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens, Guttae stillantes; non iam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae, sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.
10 (vers. 7.) Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. Id quod dictum est, tollatur, alii interpretati sunt, auferatur: alii vero, extollatur; unum verbum graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est, ἀνταναιρεθῆ. Sed qui dixerunt, tollatur, et qui dixerunt, auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius elevetur; auferatur vero prorsus aliter intelligi non potest, nisi ut perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet significare; sicuti est: In tua sapientia noli extolli [Eccli. XXXII, 6]. In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum [Psal. CXXXIII, 2]. Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intelligi voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica destruetur mors [I Cor. XV, 26]: ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum [Plerique Mss. loco, beatorum, habent, peccatorum Duo iustorum.] ex infirmitate mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cuius tenemus fidelem promissionem Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, de quo dicitur, Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis: donec morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est, Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, tanquam diceretur: Orietur in diebus eius iustitia, quae contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram Patris [Marc. XVI, 19]; ita cum sole permanens ante lunam, quo postea extolleretur et luna.
11 (vers. 8.) Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae, consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus, cum adiecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cuius nomen et potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne aliter posset intelligi, a mari usque ad mare; continuo subiecit, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum potestatem suam iam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a flumine scilicet Iordane, ubi super baptizatum Dominum cum descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius meus dilectus [Matth. III, 17]. Hinc ergo doctrina eius incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis.
12 (vers. 9.) Coram illo decident [Sic plerumque Er. et Mss. At proxime sequenti loco, procident.] Aethiopes, et inimici eius terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes terras est, inimicatura: ideo cum dixisset, Coram illo decident Aethiopes; adiunxit, et inimici eius terram lingent; id est, homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. CVII, 6]. Homo quippe audire meruit: Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]. Hanc terram lingendo, id est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos hominum, perventura.
13 (vers. 10, 11.) Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc iam non expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus eius iustitia. Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non scientes quid facerent sanctos martyres immolando.
14 (vers. 12.) Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis, liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in captivitate retinendos non virtus eius fecit, sed humana peccata. Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui humiliavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato vasa eius diriperet [Matth. XII, 29], hic liberavit egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Non enim hoc efficere potuit vel cuiusquam virtus, vel quisquam homo iustus, vel aliquis Angelus. Cum ergo nullus esset adiutor, ipse adveniens salvos fecit eos.
15 (vers. 13.) Occurrebat autem, Si propter peccata homo tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente, peccata placuerunt? Absit: sed, Parcet ipse inopi et pauperi; id est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui. Cum autem addidit, Et animas pauperum salvas faciet, utrumque adiutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum, cum ait, Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione iustitiae, cum addidit, Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim sibi est idoneus ad salutem, quae salus [Edd., salus non est perfecta iustitia. Abest, non, a Mss.] est perfecta iustitia, nisi Dei adiuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi charitas, quae non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V. 5].
16 (vers. 14.) Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur [Matth. VI, 12]? Usuras autem appellatas puto, quia plus mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam, verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna. Propter huiusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem [Id. XXV, 27]. Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris, remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab iniquitate, adiuvando per gratiam etiam ad faciendam iustitiam. Eadem itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est, Parcet inopi et pauperi, hoc intelligitur, Ex usuris: quod vero ibi dicit, Et animas pauperum salvas faciet; hoc dictum videtur, Ex iniquitate: ut redimet ad utrumque subandiatur. Nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen eius coram ipsis. Dant enim honorem nomini eius pro tantis beneficiis, qui respondent dignum et iustum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel quod habent codices aliqui, Et honorabile nomen eorum coram ipso: quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, iam non memor nominum illorum per labia sua [Psal. XV, 4], quibus antea vocabantur, cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis.
17 (vers. 15.) Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae. Non diceretur, Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita commendaretur, in qua iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Atque ideo et vivet qui contemptus est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit, Tolletur de terra vita eius [Isai. LIII, 8] [. V] [id. Act. VIII, 33]. Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transiectum est in alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sic ergo prophetatum est, etiam sapientes huius mundi in Christo fuisse credituros. Per Arabiam autem Gentes intelligimus: per aurum sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter metalla; unde scriptum est, Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum [Prov. VIII, 10, 11]. Et orabunt de ipso semper. Quod habet graecus, περὶ αὐτοῦ, aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo. Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]? Christi namque adventus praesentabit [Sic probae notae Mss. At Edd., praesentavit.] fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intelligatur, angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est eius. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est sacramentum magnum: Erunt duo in carne una [Ephes. V, 32, 31]. Iam vero quod sequitur, Tota die, id est toto tempore, benedicent ei, satis apertum est.
18 (vers. 16.) Et erit firmamentum in terra, in summis montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam [II Cor. I, 20], id est, in illo [Lov., id est in Christo. Id Er. prorsus omittit. At Mss. eius loco habent, id est in illo. Sic facilius intelligitur Augustinus hic interpretari particulam, etiam: pro qua nunc in Vulgata II Cor. I, 20 legitur, est. Illa autem respondebat Graeco, to nai: quae vox apud Graecos confirmantis est, ut, Amen, apud Hebraeos.] firmatae sunt; quia in illo impletum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium, Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt, intelligere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est, in se monstraret impleri. 'Oportebat enim,' inquit, 'impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me' [Luc. XXIV, 44]; id est, 'in summis montium.' Sic enim venit 'in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium' [Isai. II, 2]; quod hic ait, 'in summis montium. Superextolletur super Libanum fructus eius.' Libanum solemus accipere veluti huius saeculi dignitatem; quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Quid enim mirum, si super huius saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextollitur Christi, cuius fructus dilectores omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit [Psal. CIII, 16]; quis alius fructus intelligendus est, qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de charitate sua locuturus: Adhuc supereminentem viam vobis demonstro [I Cor. XII, 31]? Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus autem spiritus est charitas; atque inde caetera utique consequentia contexuntur [Gal. V, 22.] Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adiunctum est eius, aut Dei; non enim dictum est, de civitate eius, vel de civitate Dei, sed tantum de civitate; in bono intelligitur, ut de civitate Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in sancta Scriptura; sicut in Genesi iussum est producere terram omne lignum et omne fenum [Gen. I, 11], nec adiunctum est, omne frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam hoc intelligeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc invenitur. Si autem sic accipiendum est, Et florebunt sicut fenum terrae, quemadmodum dictum est, Omnis caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intelligenda est, quae saeculi huius societatem significat: non enim frustra primus Cain condidit civitatem [Id. IV, 17]. Exaltato itaque fructu Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam iam sperantibus spernitur felicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum [Isai. XL, 6-8]. Ibi est fructus eius exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum [Er. et Mss. animadversum.] est atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est, Superextolletur super Libanum fructus eius, et florebunt de civitate sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in saeculo.
19 (vers. 17.) Sit ergo nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanet nomen eius. Per solem tempora significata sunt: ergo in aeternum permanet nomen eius; aeternum enim antecedit tempora, nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae. 'Non' enim 'dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus' [Gal. III, 16]. Abrahae autem dicitur: 'In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae' [Gen. XXII, 18]. 'Neque filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine' [Rom. IX, 8]. 'Omnes gentes magnificabunt eum.' Tanquam exponendo repetitum est quod supra dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus: Sanctificetur nomen tuum [Matth. VI, 9]: quod semper utique sanctum est.
20 (vers. 18.) Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Consideratis omnibus supra dictis eructatur hymnus, et benedicitur Dominus Deus Israel. Impletur enim quod ad illam sterilem dictum est, Et qui eruit te, ipse Dominus, Deus Israel, universae terrae vocabitur [Isai. LIV, 5]. Ipse facit mirabilia solus: quoniam quicumque faciunt, ipse in eis operatur, qui facit mirabilia solus.
21 (vers. 19) Et benedictum nomen gloriae eius [Plures e vetustioribus Mss., maiestatis eius.] in aeternum, et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi enim aliud dictum sit, in aeternum, et aliud in saeculum, ita sonat: sed graecus habet, εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος, quod forte commodius diceretur, in saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intelligeretur, quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post huius finem futurum promittitur. Et replebitur gloria eius omnis terra: fiat, fiat. Iussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae.
Augustinus HOME

bke12.65v bnf9533.466

    >>> IN PSALMUM LXXII. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik