monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO I. De prima parte Psalmi. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO II. De secunda parte Psalmi.

1 Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Charitati Vestrae: eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam eius partem in hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tanquam agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non sitis. Commendavimus hesterno die titulum eius; sed propter renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant qui nescierunt. Filiorum Ionadab Psalmus est; quod nomen interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona, pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi [Psal. LIII, 8]. Filiis huius, id est, filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua [Matth. VI, 34]. Iam enim, si superbi deseruimus, vel fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset, dicens: Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Ad istum versum conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spirituale est, sed quod animale postea spirituale [I Cor. XV, 46]. Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius ab Apostolo insinuatam ex Epistola eius, verba quaedam commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]. Ipsa est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro [Gal. V, 17]. Venit autem hoc de poena peccati, ut homo adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum quod non debuit experiri, si crederet dicenti, Noli tangere [Gen. II, 17]; expertus ergo malum, postea saltem obtemperet praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed male habentibus [Matth. IX, 12]. Boni autem amici medici, qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint, et in aegritudinem inciderint, supplicant medico: quem contempserunt sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas [Id. XXI, 38]? Utique non: puta qui occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22]. Offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed Domini. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Nullam meam agnosco; solius tuae iustitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem mali habeo, a me habeo. Non meritis supplicium reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius iustitiae memorabor.
2 (vers. 17.) Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quid me docuisti? Quia tuae solius iustitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me ex iuventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti, docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere iniustam fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum dedit imperator, fraudem suggessit desertor [Gen. II, 17, ] [et III, 1]. Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem? Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit [Duo Mss, te fecit.], quam qui te fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus est Deus. Iam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe, nondum in re, ambulans [Sic Mss. At Edd., ambulas.] per fidem, nondum per speciem, Deus, inquit, docuisti me ex iuventute mea. Ex quo conversus sum ad te, innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse; sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer iustitiae tuae solius.
3 Quid deinde post iuventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex iuventute mea; quid post iuventutem? In ipsa enim prima conversione tua didicisti quod ante conversionem iustus non fuisti, sed praecessit iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet charitas; et renovatus [Sic Mss. At Edd., ut sis renovatus.] in novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Iam forte ex quo conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere debes? Quemadmodum solent homines dicere: Iam dimitte; opus erat ut viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis: Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi ergo, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua [Psal. LXXXV, 11]. Quod autem viam ingressus es, iuventus est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus tui, ubi diceres, Bene est; et securus diceres, quietus ab omni molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam? Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es, iam regis te? iam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non, inquit: Docuisti me ex iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas, mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Mortui sunt omnes infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt. Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator eius ipse illi lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quanquam et corpus exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad sepulcrum; clamavit, Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus, processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit [Ioan. XI, 41-44]. Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et Domino absente. Quanquam eum Dominus corporaliter resuscitasset, quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia maiestatis suae illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia eius, ut suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea, hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea?
4 (vers. 18.) Et usque in senectam et senium. Duo ista nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim post iuventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam πρεσβύτης dicitur gravis, et γέρων senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates. Docuisti me gratiam tuam a iuventute mea; et usque nunc, post iuventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cuiusdam magni hominis est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus iuventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est, mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit seges Ecclesiae: haec iuventus. Progredientibus autem temporibus confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Non tantum in iuventute, quando Paulus, quando Petrus, quando primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua. Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]? Quare ista oportebat ut dicerentur in Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei qui dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et redibunt idola, rediet quod erat antea [Supra, pag. 454, not. (a).]. Quamdiu erunt Christiani? Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte exies ad iudicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a iuventute mea, et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Brachium Domini, Christus. Noli ergo derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui? Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, iam nulla superveniet generatio.
5 (vers. 19.) Potentiam tuam, et iustitiam tuam: hoc est, annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam iustitiam meam; sed potentiam tuam et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod iuste vivunt, tibi debent quod beate vivunt, Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret? quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et iustitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia.
6 Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem, audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii [Gen. III, 5]! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in [Particula, in, abest a Mss.] Adam omnis homo, cum volo esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit: Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur; benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei nos hortatur. Denique quid adiungit? Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 44, 45]. Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26]. Non ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine, quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et intelligite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intelligere. Deus nullo indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum. Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior, aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset? Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua mulier paritura est. Quid dicam, Tu dic? ipsa dicat, quae quod portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum, et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a quibus senex adiuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit per eius bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem; novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor, qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame correctus est qui saturitate superbus abscesserat [Luc. XV, 12-16]. Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat [Psal. LVIII, 10], non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tanquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem eius, faciens quod dictum est, Mihi adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]; vere custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab eius calore torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe atque incommutabiliter [Sic Er. et Mss. At Lov., incomparabiliter.] est, in deterius mutatus deficiat.
7 Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo, Noli tangere. Quid? Hanc arborem [Gen. II, 17]. Quid est enim illa arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non contradicentem. Servi ad hoc, serve [Sic aliquot Mss. Alii plures, serve adhuc serve. At pauciores cum editis: non contradicentem servum, ad hoc serve, etc.]; sed noli male, serve. Serve, audi prius Domini iussum, et tunc iubentis disce consilium. Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus? Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub Domino, et sub praecepto, quid tibi iussurus erat Deus? Aliquid enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi? Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi, dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam, cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te indiget Deus, nihil tibi debuit iubere? Si autem debuit aliquid iubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est. Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris? Sed inobedientia te subiecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali [Gen. II, 17], non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid esset arbor illa, cuiuslibet pomi, cuiuslibet fructus esset, ideo sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa visio Dei, cuius faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit, praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male praesumens, futurus mortuus, recedendo a via iustitiae [Plerique Mss., a vita iustitiae.]! ecce solvit praeceptum, excussit a cervice iugum disciplinae, hab nas regiminis exaltan e animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat: Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Iam de similitudine iumentorum clama sero, et dic: Deus, quis similis tibi?
8 (vers. 20, 21.) Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum. Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!
9 Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum? Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te, Omnis qui se exaltat, humiliabitur: fiat in te, Omnis qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Redi de profundo. Redeo, inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Intelligimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando iam factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant nobis, quod hic nondum intelligimus, quid dixerit iterum. Ergo audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quid deinde? Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit solvere geminatum? Iam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tanquam clave [Aliquot Mss., clavo.] crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra, illo crucifixo, velum templi medium scissum est [Matth. XXVII, 51], nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen [II Cor. III, 16]: dicat nobis Dominus noster et Salvator Iesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est: Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare alterum iterum.
10 Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi iaces? In carne, sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit [Rom. VIII, 32]? Ecce quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem, propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis, ut nos efficeremur filii Dei [Abest, efficeremur, a plerisque Mss. In aliis legitur: ut nos filios Dei faceret.]! Caro factus: unde caro? Ex Maria virgine [Luc. II, 7]. Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te? Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus. Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus. Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem; mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi: Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano. Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1, 2]. Praecessit ergo ille; iam resurreximus et nos, sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 23-25]. Reducti ergo sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia iam Christus praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus ait: 'Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri?' ubi est quod illo loco dixit: 'Corpus mortuum est propter peccatum; spiritus vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis' [Rom. VIII, 10, 11]? Ergo iam resurreximus mente, fide, spe, charitate; sed restat ut resurgamus corpore. Audisti unum iterum; audisti [Edd., audi alterum: et infra, post, praecedentem, ferebant: tu iterum, sed adhuc spe. Quid restat in re? Emendantur ad aliquot Mss.] alterum iterum: unum iterum, propter Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in re. Multiplicasti iustitiam tuam: iam in credentibus, iam in illis qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti iustitiam tuam. Ad ipsam iustitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei [I Petr. IV, 17], ait Petrus; id est a sanctis eius. Flagellat autem omnem filium quem recipit [Prov. III, 12, ] [et Hebr. XII, 6]. Multiplicasti iustitiam tuam: quia iam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
11 (vers. 22.) Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Vasa psalmi, psalterium. Sed quid est psalterium? Organum ligneum cum chordis. Quid significat? Interest aliquid inter ipsum et citharam: interesse dicunt qui norunt, eo quod concavum illud lignum cui chordae supertenduntur ut resonent, in superiore parte habet psalterium, cithara in inferiore. Et quia spiritus desuper, caro de terra, significari videtur per psalterium spiritus, per citharam caro. Et quia duas dixerat reductiones nostras ab abyssis terrae; unam secundum spiritum in spe, alteram secundum corpus in re; audi eas duas: Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Hoc secundum spiritum: quid de corpore? Psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
12 (vers. 23, 24.) Iterum hoc audi, propter ipsum iterum et iterum. Exsultabunt labia mea, cum psallam tibi. Quia labia solent dici et interioris hominis et exterioris, incertum est quomodo posita sint labia: sequitur ergo, Et anima mea quam redemisti. Ergo de labiis interioribus salvati in spe, reducti ab abyssis terrae in fide et charitate, exspectantes tamen adhuc redemptionem corporis nostri, quid dicimus? Iam dixit: Et anima mea quam redemisti. Sed ne solam animam redemptam putares, in qua nunc audisti unum iterum, Adhuc autem, inquit: quid adhuc? Adhuc autem et lingua mea: ergo iam lingua corporis Tota die meditabitur iustitiam tuam: id est in aeterni tate sine fine. Sed quando hoc? Iam in fine saeculi [Edd., in resurrectione. Abest, in, a Mss.] resurrectione corporis, et immutatione in angelicum statum. Unde hoc probatur quia de fine dicitur, Adhuc autem et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam? Cum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerum mala mihi. Quando confundentur, quando erubescent, nisi in fine saeculi? Duobus enim modis confundentur; aut cum credent in Christum, aut cum venerit Christus. Nam quamdiu hic est Ecclesia; quamdiu gemit triticum inter paleas, quamdiu gemunt spicae inter zizania [Matth. III, 12, ] [et XIII, 30], quamdiu gemunt vasa misericordiae inter vasa irae facta in contumeliam [II Tim. II, 20], quamdiu gemit lilium inter spinas, non deerunt inimici qui dicant, Quando morietur, et peribit nomen eius [Psal. XL, 6]; id est, Ecce veniet tempus ut finiantur, et non sint Christiani: sicut coeperunt ex aliquo tempore, ita usque ad certum tempus erunt. Sed cum ista dicunt; et sine fine [Plures Mss., fide.] moriuntur, et permanet Ecclesia, praedicans brachium Domini omni generationi superventurae. Veniet et ipse ultimus in claritate sua; resurgent omnes mortui, quisque cum causa sua: separabuntur boni ad dexteram, mali autem ad sinistram [Matth. XXV, 33]; et confundentur qui insultabant, erubescent qui garriebant: et sic lingua mea post resurrectionem meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam, sum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mihi mala.
Augustinus HOME

bke12.63r

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO I. De prima parte Psalmi. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik