monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO II. De secunda parte Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO I. De prima parte Psalmi.

1 In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Charitate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia iustus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret, Quid fecisti [Sap. XII, 12], si damnaret iniustum [Edd., iustum. Verius Corb. optimae notae Ms., iniustum. Nam id Augustinus postea repetit n. 15. Si damnes omnes iniquos . . . si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet, Iniuste fecisti? Neque profecto dicere ausus sit, iustum aliquem iudicis Dei sententia posse dignum poena fieri, sive pronuntiari: quod omnino significatur verbo, damnare. Respicere videtur ad verba Sap. XII, 12.]? Quanta ergo misericordia eius, ut iustificet iniustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cuius commendatione habebat Iudaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tanquam iustitiam suam diligentes atque iactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Et tanquam ei diceretur, Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subiecit continuo, Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 2, 3]. Gloriantes, inquit, tanquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tanquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus [Matth. IX, 13, 12]. Haec est ergo tota scientia magna, hominem [Am. Er. et tres Mss., hominis.] scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et [Edd. omittunt, et, quod in Mss. exstat, et in textu graeco Apostoli.] accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Iudaeos, de littera Legis et de sua iustitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post, Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in [Edd., in hunc mundum. Vox, hunc, abest a Mss. et a textu graeco Apostoli.] mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I, 13, 15, 16]: id est, ut unusquisque peccator et iniquus iam de se desperans, iam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba eiusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tanquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus.
2 (vers. 1.) Titulus ergo est psalmi huius, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Ionadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Ionadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Ieremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt [Ierem. XXXV, 6-10]. Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tanquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri obedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius iusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc iubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri iussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Ionadab propter obedientiam, eosque obiecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Ionadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Ieremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus huius psalmi, ut cum dixisset, filiorum Ionadab, subiiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Ionadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Ionadab, quia patri obedientes erant; ut intelligerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Ionadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate [Sic Mss. At Edd., Dei voluntati libenter serviens.] libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi [Psal. LV, 12]. Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi [Psal. LIII, 8]. Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tanquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus eius, faciem eius, praesentiam eius potes videre; cor eius non potes: et tamen ait illis Apostolus, Non ad oculum servientes. Et quid est, Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adiecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate [Hic in Edd. additur: Non quia filii Ionadab captivi ducti sunt; et sequitur, talis fuit, etc., sed verba illa absunt a melioribus Mss.] [Ephes. VI, 6, 7]. Talis fuit Ionadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: idem ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Ierusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit [Aliquot Mss., commendantur? Ipsa gratia liberatoris aperitur.], ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Ionadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia 'omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt' [Rom. V, 12]. Merito et 'primi ducti sunt captivi:' quia 'primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est.' Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 47-49, 22]. Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Iam pertines: exclama, Quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Audiamus ergo istum hoc exclamantem.
3 Deus [Unus Pratell. Ms. non habet, Deus.], in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Iam confusus sum; vel non in aeternum! Quomodo enim non est confusus, cui dicitur: Quem fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis [Id. VI, 21]. Quid ergo fiet, ne confundamur in aeternum? Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [Psal. XXXIII, 6]. Confusi estis in Adam: recedite ab Adam, accedite ad Christum, et iam non confundemini. In te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Si in me confundor, in te non confundar in aeternum.
4 (vers. 2.) In tua iustitia erue me, et exime me. Non in mea, sed in tua; si enim in mea, ero ex illis de quibus ille ait: Ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Ergo in tua iustitia, non in mea. Quia mea quid? Praecessit iniquitas. Et cum ero iustus, tua iustitia erit: quia iustitia mihi abs te data iustus ero; et sic erit mea, ut tua sit, id est abs te mihi data. In eum enim credo qui iustificat impium, ut deputetur fides mea ad iustitiam [Id. IV, 5]. Erit ergo et sic iustitia mea; non tamen tanquam propria mea, non tanquam a meipso mihi data: sicut putabant illi qui per litteram gloriabantur, et gratiam respuebant. Nam dictum est alio loco: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam [Psal. VII, 9]. Certe non gloriabatur in sua iustitia. Sed revoca ad me Apostolum: Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? et sic dic iustitiam tuam, ut memineris quod acceperis eam, et non eam invideas accipientibus. Nam et ille Pharisaeus, tanquam a Deo recepisset, dicebat: Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi: bene. Quia non sum sicut caeteri homines: quare? Inde enim te delectat quia bonus es, quod alter malus est? Denique quid addidit? Iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste. Hoc iam non est exsultare, sed insultare. Ille autem captivus nec oculos ad coelum audebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 11, 13]. Parum itaque est, ut illud quod in te est bonum agnoscas quod a Deo sit, nisi etiam inde non te extollas super illum quid nondum habet; qui fortasse cum acceperit, transiet te. Quando enim erat Saulus Stephani lapidator [Act. VII, 59], quam multi erant Christiani quorum erat ille persecutor! Tamen quando conversus est, omnes qui se praecesserant superavit. Ergo dic Deo quod audis in Psalmo: In te speravi, Domine; non confundar in aeternum: in tua iustitia, non in mea, erue me, et exime me. Inclina ad me aurem tuam. Et haec confessio est humilitatis. Qui dicit, Inclina ad me, confitetur quia iacet tanquam aeger prostratus medico stanti. Denique vide quia aeger loquitur: Inclina ad me aurem tuam, et salvum me fac.
5 (vers. 3.) Esto mihi in Deum protectorem. Non ad me iacula inimici perveniant, ego enim me protegere non possum. Et parum est, in protectorem; addidit, et in locum munitum, ut salvum facias me. In locum munitum mihi esto; tu esto locus munitus meus. Ubi est quod ab illo fugiebas, Adam, et te inter paradisi ligna abscondebas? Ubi est quod eius faciem formidabas, ad quem gaudere consueveras [Gen. III, 8]? Abiisti, et periisti: captivatus es, et ecce visitaris, et ecce non dimitteris; et ecce dimittuntur nonaginta novem oves in montibus, et quaeritur ovis perdita; et ecce dicitur de inventa ove: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est [Luc. XV, 4, 24]. Ecce ipse Deus factus est locus refugii tui, qui primo erat metus fugae tuae. In locum munitum, inquit, mihi esto, ut salvum facias me. Non ero salvus nisi in te: nisi tu fueris requies mea, sanari non poterit aegritudo mea. Leva me a terra; in te iaceam, ut surgam in locum munitum. Quid munitius? Cum ad illum locum confugeris, dic mihi quos adversarios formidabis? quis insidiabitur, et perveniet ad te? Nescio quis dicitur de montis vertice clamasse, cum imperator transiret, Non de te loquor: respexisse ille dicitur et dixisse, Nec ego de te. Contempserat imperatorem cum insignibus armis, et exercitu potente [Sic Er. et aliquot Mss. At Lov., potestate.]. Unde? De loco munito. Si securus ille in alta terra; quomodo tu in eo a quo factum est coelum et terra? Esto ergo mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum facias me. Ego si mihi alium locum elegero, salvus esse non potero. Elige certe, homo, si inveneris, munitiorem. Non est ergo quo fugiatur ab illo, nisi ad illum. Si vis evadere iratum, fuge ad placatum. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum meum, quid est? Per te sum firmus, et ex te sum firmus. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: ut fiam firmus ex te, sicubi fuero infirmatus in me, refugiam ad te. Firmum enim te facit gratia Christi, et immobilem adversus omnes tentationes inimici. Sed ibi est et humana fragilitas, ibi est adhuc prima captivitas, ibi est et lex in membris repugnans legi mentis, et captivum volens ducere in lege peccati [Rom. VII, 23]: adhuc corpus quod corrumpitur, aggravat animam [Sap. IX, 15]. Quantumlibet firmus sis ex gratia Dei; quamdiu adhuc portas terrenum vas, in quo thesaurus est Dei, aliquid etiam de ipso vase fictili formidandum est [II Cor. IV, 7]. Ergo firmamentum meum es tu, ut firmus sim in hoc saeculo adversus omnes tentationes. Sed si multae sunt, et turbant me, refugium meum tu es. Ad hoc enim confitebor [Lov., confiteor. Caeteri libri, confitebor.] infirmitatem meam, ut sim timidus tanquam lepus, quia spinis plenus tanquam ericius. Et, ut in alio psalmo dicitur, Petra est refugium ericiis et leporibus [Psal. CIII, 18]: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4].
6 (vers. 4.) Deus meus, erue me de manu peccatoris. Generaliter [Sic Mss. At Edd.: Generaliter intellige peccatores: ac paulo post, editio Lov.: Sunt et foris hostes, propter quos clamas ad illum, etc.] peccatores, inter quos laborat iste qui de captivitate iam liberandus est; iste qui iam clamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum [Rom. VII, 24, 25]? Intus est hostis, lex illa in membris; sunt et foris hostes: quo clamas? Ad illum, cui clamatum est: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo [Psal. XVIII, 13, 14]. Ergo, Salvum me fac cum dicitur, ab aegritudine tua dicitur interiore, id est ab iniquitate tua; ab ea qua captivus es, ab ea qua ad primum hominem pertines, ut inter primos captivos clames. Salvus autem factus ab iniquitate tua, vide iam et de iniquitatibus alienis, inter quos tibi necesse est vivere, quousque vita ista finiatur. Et quousque? Ecce finitur tibi: numquid finitur Ecclesiae. nisi in fine saeculi? Iste autem unus homo, unitas Christi, clamat has voces. Necesse est ergo ut multi exeuntes de hoc corpore fideles, iam sint in illa requie quam praestat Deus spiritibus fidelium: sed hic sunt adhuc membra Christi; in his qui in hac vita degunt, in his qui postea nascentur. Ergo usque in finem saeculi erit hic iste homo, qui clamat a peccatis suis liberari, et a lege membrorum repugnante legi mentis. Deinde inter peccata aliorum, inter quos necesse est ut vivat usque in finem. Sed duo habent genera peccatores isti: alii sunt qui Legem acceperunt, alii sunt qui non acceperunt; omnes Pagani Legem non acceperunt, omnes Iudaei et Christiani Legem acceperunt. Ergo generale nomen est peccator; aut Legis transgressor, si accepit Legem; aut tantummodo iniquus sine Lege, si non accepit Legem. De utroque genere loquitur Apostolus, et dicit: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur [Rom. II, 12]. Tu autem qui inter utrumque genus gemis, dic Deo quod audis in Psalmo: Deus meus, erue me de manu peccatoris. Cuius peccatoris? De manu Legem praetereuntis et iniqui. Est quidem et iniquus Legem praeteriens, non enim non iniquus qui Legem praeterit: sed omnis Legem praeteriens iniquus est, non omnis iniquus Legem praeterit. Ubi enim non est Lex, ait Apostolus, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Qui ergo Legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores non possunt. Iudicantur utrique secundum merita sua. Sed ego qui de captivitate volo liberari per gratiam tuam, clamo ad te: Libera me de manu peccatoris. Quid est, de manu eius? De potestate eius; ne cum saevit, adducat ad consensionem; ne cum insidiatur, persuadeat iniquitatem. De manu Legem praetereuntis et iniqui. Responde illi: Quid te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui? Noli consentire; sed si saevit, patiens esto, tolera [Plerique Mss.: Qui te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui, noli consentire. Sed saevit: patiens esto, etc.]. Sed quis tolerat [Note: Edd., te tolerat. Abest, te, a Mss. plerisque.], si deserat ille qui fit locus munitus? Quare ergo dico: Libera me de manu Legem praetereuntis et iniqui? Quia non est in me ut patiens sim, sed in te qui donas patientiam.
7 (vers. 5, 6.) Denique sequitur quare hoc dico: Quoniam tu es patientia mea. Iam si patientia, recte et quod sequitur: Domine, spes mea a iuventute mea. Ideo patientia mea, quia spes mea: an potius ideo spes mea, quia patientia mea? Tribulatio, ait Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit [Id. V, 3, 5]. Merito in te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Domine, spes mea a iuventute mea. A iuventute tua, Deus spes tua? Nonne et a pueritia tua, et ab infantia tua? Plane, inquit. Nam vide quid sequitur, ne hoc putares ita me dixisse, Spes mea a iuventute mea, quasi nihil profuerit Deus infantiae vel pueritiae meae; audi quod sequitur: In te confirmatus sum ex utero. Audi adhuc: De ventre matris meae tu es protector meus. Quare ergo, a iuventute mea, nisi ex quo in te coepi sperare? Ante enim non in te sperabam; quamvis tu fueris protector meus, qui me salvum perduxisti ad tempus quo in te discerem sperare. A iuventute autem mea coepi in te sperare; ex quo me adversus diabolum armasti, ut in procinctu exercitus tui armatus fide tua, charitate, spe, caeterisque donis tuis confligerem adversus invisibiles inimicos tuos, audiremque ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae [Ephes. VI, 12]. Ergo iuvenis est qui pugnat contra ista; sed quamvis iuvenis sit, cadit, nisi ille sit spes eius cui clamat: Domine, spes mea a iuventute mea.
8 In te cantatio mea semper. Numquid ex quo in te sperare coepi usque nunc? Sed, semper. Quid est, semper? Non tantum tempore fidei, sed et tempore speciei. Nunc enim quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 6]: veniet tempus ut videamus quod non visum credimus; viso autem quod credimus, laetabimur: viso autem quod non crediderunt impii, confundentur. Tunc veniet res cuius est modo spes. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24]. Modo ergo gemis, modo in locum refugii curris, ut salvus fias; modo in infirmitate positus medicum rogas: quid, cum acceperis perfectam etiam sanitatem? quid, cum effectus fueris aequalis Angelis Dei [Matth. XXII, 30]? iam forte istam gratiam qua liberatus es oblivisceris? Absit. In te cantatio mea semper.
9 (vers. 7.) Tanquam prodigium factus sum multis. Hic tempore spei, tempore gemitus, tempore humilitatis, tempore doloris, tempore infirmitatis, tempore vocis a compedibus, hic ergo quid? Tanquam prodigium factus sum multis. Unde, tanquam prodigium? unde mihi insultant qui me prodigium putant? Quia credo quod non video. Illi enim, beati in his quae vident, exsultant in potu, in luxuria, in scortationibus, in avaritia, in divitiis, in rapinis, in saecularibus dignitatibus, in dealbatione lutei parietis; in his exsultant: ambulo autem ego in viam dissimilem, contemnens ea quae praesentia sunt, et timens etiam prospera saeculi, nec alicubi securus nisi in promissis Dei. Et illi: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur [I Cor. XV, 32]. Quid ais? repete. Manducemus, inquit, et bibamus. Age; quid postea dixisti? Cras enim moriemur. Terruisti; non seduxisti Plane hoc ipso quod postea dixisti, incussisti mihi timorem ne tibi consentiam. Cras enim moriemur, dixisti; et praecessit, Manducemus et bibamus. Cum enim dixisses, Manducemus et bibamus; adiunxisti, Cras enim moriemur. Audi contra a me: Imo ieiunemus et oremus; cras enim moriemur. Hanc viam tenens arctam et angustam, tanquam prodigium factus sum multis; sed tu adiutor fortis. Adesto, o Domine Iesu, qui mihi dicas: Noli deficere in via angusta; ego prior transii, ego sum ipsa via [Ioan. XIV, 6], ego duco, in me duco, ad me perduco. Ergo quamvis prodigium factus sum multis; tamen non timebo, quia tu adiutor fortis.
10 (vers. 8.) Repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam. Quid est, tota die? Sine intermissione. In prosperis, quia consolaris; in adversis, quia corrigis; antequam essem, quia fecisti; cum essem, quia salutem dedisti: cum peccassem, quia ignovisti; cum conversus essem, quia adiuvisti; cum perseverassem, quia coronasti. Ita plane repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam.
11 (vers. 9.) Ne proiicias me in tempore [Forte, in tempus; ut aliquoties infra, iuxta Graec., eis kairon.] senectutis. Spes mea a iuventute mea, ne proiicias me in tempore senectutis. Quod est hoc tempus senectutis? Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus: Imo vero deficiat virtus tua, ut in te maneat mea; ut dicas cum Apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum [II Cor. XII, 10]. Noli timere ne proiiciaris in infirmitate, in ista senectute [Aliquot Mss., in infirmitatem, in istam senectutem.]. Quid enim, Dominus tuus non est infirmatus in cruce? nonne ante illum, tanquam ante hominem nihil valentem, captivatum et oppressum, caput agitaverunt fortissimi, et tauri pingues, et dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 39, 40]? Numquid ille, quia infirmus erat, desertus est; qui maluit non descendere de cruce, ne non potentiam ostendisse, sed insultantibus cessisse videretur? Quid te docuit pendens, qui descendere noluit, nisi patientiam inter insultantes, nisi ut sis fortis in Deo tuo? Forte et ex eius persona dictum sit, Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis: ex persona eius secundum infirmitatem, non secundum potestatem; secundum id quod nos in se transfiguraverat, non secundum id quod ipse descenderat. Factus est enim multis prodigium. Et forte ipsa erat senectus eius; quia ex vetustate non incongrue senectus vocatur, et ait Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo [Rom. VI, 6]. Si ibi erat vetus homo noster, senectus ibi erat; quia vetus, senectus. Tamen quia verum est, Renovabitur sicut aquilae iuventus tua [Psal. CII, 5], resurrexit ipse die tertio, promisit resurrectionem finito saeculo. Iam praecessit caput; membra secutura sunt. Quid times ne derelinquat te, ne abiiciat in tempus senectutis, cum defecerit virtus tua? Imo tunc in te erit virtus eius, quando defecerit virtus tua.
12 (vers. 10, 11.) Quare hoc dico? 'Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat eum.' Dictum est hoc de Christo: ille enim qui potentia magna divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens prehensus est. Quando prehenderetur, nisi illi primo in corde suo dicerent: Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me [Psal. XXI, 2]? Ergo Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19], cum esset et Christus Deus, ex Iudaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]? Deus reliquit illum? Absit. Sed in vetere nostro vox nostra erat, quia simul crucifixus erat vetus homo noster cum illo; et de ipso vetere nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? Quare me isti derelictum putant malo suo? Quid est, derelictum putant malo suo? Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Persequimini, et comprehendite eum. Familiarius tamen hoc, fratres, accipiamus ex membris Christi, et vocem nostram in his verbis agnoscamus: quia et ille tales voces ex persona nostra habuit, non ex potentia et maiestate sua; sed ex eo quod factus est propter nos, non secundum id quod erat qui fecit nos.
13 (vers. 12.) Domine Deus meus, ne elonges a me. Ita fit, et non elongat omnino. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Deus meus, in adiutorium meum respice.
14 (vers. 13.) Confundantur et deficiant committentes animam meam. Quid optavit? Confundantur et deficiant. Quare optavit? Committentes animam meam. Quid est, committentes animam meam? Committentes quasi in rixam aliquam. Committi enim dicuntur, qui rixari provocantur. Si ergo ita est, caveamus committentes animam nostram. Quid est, committentes animam nostram? Primo provocantes nos ut Deo resistamus, ut in malis nostris Deus nobis displiceat. Quando enim rectus es, ut bonus sit tibi Deus Israel, bonus rectis corde [Psal. LXXII, 2]? quando rectus es? vis audire? Quando in eo bono quod facis, Deus tibi placet; in eo autem malo quod pateris, Deus tibi non displicet. Videte quid dixerim, fratres, et cauti estote contra committentes animas vestras. Omnes enim qui vobiscum agunt, ut in moeroribus et tribulationibus fatigemini, id agunt, ut in eo quod patimini Deus vobis displiceat, et exeat ex ore vestro: Quid est hoc? quid enim feci? Iam ergo tu nihil mali fecisti, et tu iustus es, ille iniustus? Peccator sum, inquis, fateor; iustum me non dico. Sed quid, peccator? numquid tantum quantum ille cui bene est? quantum Gaius Seius? Ego scio mala ipsius, ego scio iniquitates ipsius, a quibus ego, etsi peccator, longe absum; et tamen video eum florere omnibus bonis, et ego tanta patior! Non ergo ideo dico: Deus quid tibi feci, quia nihil omnino mali feci; sed quia non tantum feci, ut ista dignus sim pati. Iterum tu iustus es, ille iniustus? Evigila miser; commissa est anima tua. Non, inquit, ego iustum me dixi. Quid ergo dicis? Peccator sum, sed non tanta commisi ut ista dignus essem pati. Non ergo dicis Deo, Iustus sum, et tu es iniustus; sed dicis, Iniustus sum, sed tu es iniustior. Ecce commissa est anima tua, ecce iam bellum gerit anima tua. Quae? contra quem? Anima tua, contra Deum; quae facta est, contra eum a quo facta est. Vel quia es quae contra illum clames, ingrata es. Redi ergo ad confessionem infirmitatis tuae; implora medici manum. Non tibi videantur felices qui florent ad tempus. Tu castigaris; illis parcitur: forte tibi castigato et emendato filio haereditas reservatur. Redi ergo, redi, praevaricator, ad cor [Isai. XLVI, 8]; non committatur anima tua. Potentior est multum cui bellum indixisti. Quanto grandiores lapides in coelum miseris, tanto te fortior ruina pressura est. Redi potius; agnosce te. Deus est qui tibi displicet: erubesce; tu tibi displice. Nihil boni faceres, nisi ille bonus esset; et nihil mihi patereris, nisi ille iustus esset. Evigila ergo in hanc vocem: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Iniusti erant qui iuxta Iob putrescentem sani sedebant [Id. II, 13]; et tamen ille recipiendus flagellabatur, illis puniendis parcebatur. Quidquid ergo tribulationis tibi acciderit, quidquid insultationis, non committatur anima tua; non committatur, non solum contra Deum, sed nec contra eos ipsos qui tibi ista faciunt. Si enim vel ipsos odio habueris; et contra illos commissa est anima tua. Prorsus illi gratias age; pro istis ora. Forte enim et oratio pro ipsis est ista quam audisti: Confundantur et deficiant committentes animare meam. Confundantur et deficiant: multum enim de iustitia sua praesumunt; ergo confundantur. Hoc illis expedit ut peccata sua cognoscant, unde confundantur et deficiant, male enim de viribus suis praesumebant; et ipsi defecti dicant, Quando infirmor, tunc potens sum [II Cor. XII, 10]; et ipsi defecti dicant, Ne abiicias me in tempus senectutis. Bonum ergo illis optavit, ut confundantur de malis suis, et deficiant a perversis viribus suis; et tunc iam defecti et confusi quaerant illuminatorem a confusione, et refectorem a defectione. Denique vide quid sequitur: Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Confusionem et verecundiam: confusionem de mala conscientia; verecundiam propter modestiam. Fiat hoc in illis, et boni erunt. Non tibi videatur saevire: utinam exaudiatur pro illis! Nam saevire videbatur et Stephanus, quando ore flammanti verba illa iaculabatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper resistitis [Er. et Mss., restitistis.] Spiritui sancto. Quam accensa iracundia, quam vehemens adversus inimicos! Commissa tibi videtur anima ipsius. Absit. Salutem ipsorum requirebat; phreneticos male saevientes verbis ligabat. Nam vide quia non erat commissa anima ipsius, non solum contra Deum, sed nec contra ipsos: Domine, inquit, Iesu, accipe spiritum meum. Non ei displicuit Iesus, quia passus [Sic Mss. At Edd., passurus.] erat lapidationem pro verbo ipsius; non ergo erat commissa anima eius contra Deum. Item dixit, Domine, ne statuas illis hoc delictum [Act. VII, 51, 58, 59]: non ergo erat commissa anima eius, nec contra inimicos suos. Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Hoc enim quaerunt omnes qui me tribulant; mala mihi quaerunt. Quae mala quaerebat etiam mulier illa, quando suggessit: Dic aliquid in Deum, et morere [Iob II, 9]. Et illa uxor Tobiae, quae ait marito: Ubi sunt iustitiae tuae [Tob. II, 22]? Ad hoc dicebat, ut displiceret illi Deus, qui illum fecerat caecum; et cum illi displiceret, committeretur anima ipsius.
15 (vers. 14.) Si ergo nemo tibi tribulando persuaserit, nemo extorserit ut tibi displiceat Deus in his quae pateris, aut ut oderis homines per quos pateris, non committitur anima tua; sed securus dicis quod sequitur: Ego autem semper in te sperabo, et adiiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Movere nos debet, adiiciam super omnem laudem tuam. Perfectiorem facturus es laudem Dei? est aliquid quod superadiiciatur? si iam omnis illa laus est, tu quid adiecturus es? Laudatus est Deus in omnibus bonis factis suis, in omni creatura sua, in omni institutione rerum omnium, in gubernatione et regimine saeculorum, in ordine temporum, in eminentia coeli, in fecunditate terrarum, in circumfusione maris, in omni praepollentia nascentis ubique creaturae, in ipsis filiis hominum, in danda lege, in liberandis suis a captivitate Aegyptiorum, et caeteris omnibus mirabilibus suis: nondum erat laudatus in eo quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Sit ergo ista laus adiecta per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi; ut hic eius vocem intelligamus super omnem laudem praeteritam: sic hoc et recte intelligimus. Quid, tu forte peccator, qui timebas committi animam tuam, qui in ipso solo sperabas, ut a prima illa captivitate liberareris, qui de iustitia tua non praesumebas, sed de gratia illius quam sommendat hic psalmus; quid, tu adiicies aliquid super omnem laudem Dei? Adiiciam, inquit. Videamus quid adiiciat. Posset esse omnis laus tua, et nihil omnino deesse videretur ad laudem tuam, quia et nihil deesset, si damnares omnes iniquos. Non enim non esset magna laus Dei iustitia ipsa qua iniqui damnantur: magna laus esset. Fecisti hominem, dedisti ei liberum arbitrium, in paradiso collocasti, praeceptum imposuisti, mortem, si praeceptum violaret, iustissimam denuntiasti; nihil non fecisti, nemo est qui a te amplius exigat. Peccavit; factum est genus humanum tanquam massa peccatorum, profluens de peccatoribus [Gen. II, ] [et III]; quid ergo, tu si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet: Iniuste fecisti? Esses plane etiam sic iustus, et omnis esset ista laus tua; sed quia liberasti et ipsum peccatorem iustificando impium, adiiciam super omnem laudem tuam.
16 (vers. 15.) Os meum enuntiabit iustitiam tuam: non meam. Inde adiiciam super omnem laudem tuam, quia et quod iustus sum, si iustus sum, iustitia tua est in me, non mea; tu enim iustificas impium [Rom. IV, 5]. Os meum enuntiabit iustitiam tuam; tota die salutem tuam. Quid est, salutem tuam? Domini est salus [Psal. III, 9]. Nemo sibi usurpet quia se salvum facit: Domini est salus. Non se salvum per se quisquam facit: Domini est salus, vana salus hominis [Psal. LIX, 13]. Tota die salutem tuam: toto tempore. Aliquid adversi est; praedica salutem Domini: aliquid prosperi est; praedica salutem Domini. Ne praedices in prosperis, et obmutescas in adversis; alioquin non erit quod dictum est, tota die. Tota enim dies cum sua nocte est. Numquid quando dicimus, Triginta dies, verbi causa, transierunt, non dicimus et noctes? nonne et in ipso nomine dierum includimus noctes? In Genesi quid dicebatur? Factum est vespere, et factum est mane dies unus [Gen. I, 5]. Ergo dies totus cum sua nocte est; nox enim diei servit, non dies nocti. Quidquid facis in carne mortali, iustitiae debet servire; quidquid facis ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies serviat nocti. Ergo tota die laudem Dei dic; scilicet in prosperis et in adversis: in prosperis, tanquam tempore diurno; in adversis, tanquam tempore nocturno: tota tamen die laudem Dei dic, ut non frustra cantaveris, Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Salvis filiis, pecore, familia, omni re sua, Iob laudabat Deum; hoc quasi diurno tempore: damna venerunt, orbitas irruit, periit quod servabatur, obierunt quibus servabatur; hoc quasi nocturno tempore. Vide tamen tota die laudantem. Numquid post illud diurnum tempus ubi laetabatur, quia factus est illius quasi lucis, hoc est prosperitatis occasus, defecit a laudibus Dei? Nonne dies erat in corde, unde fulgebat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]? Et hoc quasi adhuc vespertinum erat tempus: venit et nox crassior, tenebrae profundiores, corporis dolor, putredo vermium; nec sic in ipsa putredine defecit a laudibus Dei foris in nocte, qui intus exsultabat in die. Namque uxori persuadenti blasphemiam, et committenti animam ipsius, male suadenti miserae tanquam umbrae nocturnae, Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Vere filia noctis! Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus [Id. II, 10]? Laudavimus in die, deficiemus in nocte? Tota die, id est cum sua nocte, salutem tuam.
17 Quoniam non cognovi negotiationes. Ideo, inquit, tota die salutem tuam, quoniam non cognovi negotiationes. Quae sunt istae negotiationes? Audiant negotiatores, et mutent vitam; et si fuerunt, non sint; non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur: postremo, non approbent, non laudent; improbent, damnent, mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc enim aviditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum passus fueris, blasphemabis; et non erit in te quod dictum est: Tota die laudem tuam. Quando autem pro pretiis rerum quas vendis, non solum mentiris, verum etiam falsum iuras; quomodo in ore tuo tota die laus Dei? quando si christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei [Rom. II, 24], ut dicatur: Ecce quales sunt Christiani! Ergo, si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, corrigant se Christiani; non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Ecce ego affero quidem ex longinquo merces ad ea loca in quibus non sunt ea quae attulero, unde vivam, tanquam mercedem laboris mei peto, ut carius vendam quam emerim. Unde enim vivam, cum scriptum sit: Dignus est operarius mercede sua [Luc. X, 7]? Sed agitur de mendacio, de periurio. Hoc vitium meum est, non negotiationis: neque enim non, si vellem, possem agere sine isto vitio. Non ergo meam culpam actor [Sic Mss. At Edd., auctor.] ad negotium transfero: sed si mentior, ego mentior, non negotium. Possem enim dicere: Tanto emi, sed tanto vendam; si placet, eme. Non enim istam veritatem audiens emptor repelleretur, et non potius omnes accurrerent; quia plus fidem quam mercem diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne periurem; non ut abiiciam negotium unde me transigo. Quo enim vocas, quando hinc revocas? Forte ad artem aliquam? Ero sutor; calceamenta faciam hominibus. Mendaces enim et ipsi non sunt? periuri et ipsi non sunt? Nonne locatis ab alio calceamentis, cum acceperint ab alio pretium, dimittunt quod faciebant, et suscipiunt alteri facere, et fallunt eum cui promiserant cito se facturos? nonne saepe dicunt: Hodie facio, hodie impleo? Deinde in ipsa sutura tantas fraudes non faciunt? Faciunt ista, et dicunt ista; sed ipsi mali sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo artifices mali Deum non timentes, vel pro lucro, vel pro timore damni aut egestatis mentiuntur, periurant; non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo revocas a negotiatione? An ut agricola sim, et adversus Deum tonantem murmurem, ut grandinem timens sortilegum [Mss., sortilogum.] consulam, ut quaeram quid faciam contra coelum; ut optem pauperibus famem, quo possim vendere quod servavi? ad hoc me adducis? Sed non ea faciunt, inquis, agricolae boni. Nec illa negotiatores boni. Quid enim, etiam et filios habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes quaerunt? Ista hominum, non rerum peccata sunt. Potest mihi hoc dicere negotiator. Quaere ergo, Episcope, quemadmodum intelligas negotiationes quas legisti in Psalterio; ne forte tu non intelligas, et me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodum vivam: si bene, bene mihi erit; unum tamen scio, quia si malus fuero, non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. Quando verum dicitur, non est quod contradicatur.
18 Quaeramus ergo quas dixerit negotiationes, quas vere qui non cognovit, tota die laudat Deum. Negotiatio et in graeca lingua ab actu dicitur, et in latina a negato otio: sed sive ab actu, sive a negato otio, discutiatur quid sit [Sic aliquot Mss. At Edd., et in Latina. Negotiatio sive actus, sive negotium discutiatur quid sit.]. Qui enim negotiatores actuosi, quasi ex eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perveniunt ad gratiam Dei. Ergo contra illam gratiam sunt negotiatores, quam commendat hic psalmus. Illam enim gratiam commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Quomodo quodam loco dicitur, Medici non resuscitabunt [Psal. LXXXVII, 11]; deserere debent homines medicinam? Sed quid est hoc? Sub isto nomine intelliguntur superbi, pollicentes salutem hominibus, cum Domini sit salus. Quomodo ergo contra medicos, id est superbos salutis pollicitatores, vigilat hoc quod dictum est, Tota die salutem tuam: sic contra negotiatores, id est, qui de actu suo et operibus gaudent, vigilat hoc quod dictum est, Os meum enuntiabit iustitiam tuam, id est non meam. Qui sunt negotiatores, id est quasi de actu suo sibi placentes? Qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Merito et negotium dictum est, quia negat otium. Quantum mali est, quod negat otium? Merito Dominus expulit de templo illos quibus dixit, Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis [Matth. XXI, 13]; id est, gloriantes de operibus vestris, otium non quaerentes, nec audientes contra inquietudinem et negotiationem vestram dicentem Scripturam: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus [Psal. XLV, 11]. Quid est, Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus; nisi, ut sciatis quia Deus est qui operatur in vobis, et non de vestris operibus extollamini? Non audis vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 28, 29]? Haec requies contra negotiatores praedicatur, haec requies contra eos qui oderunt otium praedicatur, agendo et iactando se de operibus suis, ut non requiescant in Deo; et tanto longius a gratia resiliant, quanto magis de suis operibus extolluntur.
19 Sed est in quibusdam exemplaribus, Quoniam non cognovi litteraturam. Ubi alii codices habent, negotiationem; ibi alii, litteraturam: quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas forte sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo et litteraturam quomodo intelligamus, ne sic offendamus grammaticos, quomodo paulo ante negotiatores: quia et grammaticus potest in arte sua honeste vivere; non peierare, non mentiri. Quaeramus ergo litteraturam quam non cognovit iste, in cuius ore tota die laus Dei est. Est quaedam litteratura Iudaeorum: ad illos enim et hoc referamus; ibi inveniemus quod dictum est. Quomodo cum de negotiatoribus quaereremus, propter actus et opera, invenimus illam dici negotiationem detestandam, quam notavit Apostolus dicens: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Contra quam dicit idem Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Quomodo ergo? Numquid non operabimur bonum? Operabimur; sed ipso in nobis operante: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes. II, 9, 10]. Quomodo hoc ergo invenimus contra negotiatores, id est de actu gloriantes, de negotio quod neget otium [Mss. quidam omittunt haec verba, quod neget otium et eorum loco nonnulli habent, quod negotiantur.] se extollentes, inquietos potius quam bonos operatores; quia boni operatores illi sunt in quibus Deus operatur: sic et nescio quam litteraturam invenimus apud Iudaeos. Dominus adsit ut explicem verbis, quod dignatus est donare ut corde conspicerem. Superbia Iudaeorum praesumentium tanquam de viribus suis et de iustitia operum suorum, gloriabatur de Lege, quod ipsi Legem acceperint, aliae gentes non acceperint; in qua Lege, non de gratia gloriabantur, sed de littera. Lex enim sine gratia, littera sola est: manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Quid enim ait Apostolus? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [Gal. III, 21, 22]. De hac littera dicit alio loco: Littera occidit; spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Habes litteram, si praevaricator legis es: Qui per litteram, inquit, et circumcisionem praevaricator legis es. Nonne bene cantatur et dicitur: Erue me de manu legem praetereuntis et iniqui? Habes litteram; sed non imples litteram. Unde non imples litteram? Quoniam qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est [Rom. II, 21-27]. Quid tibi ergo profuit littera quam non imples? Quare autem non imples? Quia de te praesumis. Quare non imples? Quia negotiator es; opera tua extollis: nescis necessariam esse gratiam adiuvantis, ut impleatur praeceptum iubentis. Ecce iussit Deus; age quod iussit. Incipis agere quasi ex viribus tuis, et cadis; et manet super te littera puniens, non salvans. Merito Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. I, 17]. Moyses quinque libros scripsit: sed in quinque porticibus piscinam cingentibus languidi iacebant; sed curari non poterant [Id. V, 2]. Vide quomodo manet littera, convincens reum, non salvans iniquum. Illis enim quinque porticibus, in figura quinque librorum, prodebantur potius quam sanabantur aegroti. Quid ergo ibi tunc sanabat aegrotum? Motus aquae. Piscina illa mota descendebat aegrotus, et sanabatur unus, quia unitas: quisquis alius ad ipsum motum [Sic meliores Mss. At Edd., ante ipsum motum: minus bene. Hinc nempe contra Donatistas unitatem Ecclesiae commendari vult Augustinus.] descenderet, non sanabatur. Quomodo commendabatur unitas corporis clamantis a finibus terrae? Alius non sanabatur, nisi rursus mota fuisset piscina. Significabat ergo piscinae motus perturbationem populi Iudaeorum, quando venit Dominus Iesus Christus. Angeli enim adventu intelligebatur moveri aqua in piscina. Aqua ergo cincta porticibus quinque, gens erat Iudaea cincta Lege. Et in porticibus aegroti iacebant, et in sola aqua turbata et mota sanabantur. Venit Dominus, turbata est aqua, crucifixus est; descendat ut sanetur aegrotus. Quid est, descendat? Humiliet se. Ergo quicumque amatis litteram sine gratia, in porticibus remanebitis; aegri eritis, iacentes, non convalescentes: de littera enim praesumitis. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed data est lex, ut reos vos faceret, rei facti timeretis, timentes indulgentiam peteretis, iam de viribus vestris non praesumeretis, de littera vos non extolleretis. Nam ipsa figura est etiam, quod Eliseus primo ad mortuum resuscitandum baculum misit per servum. Mortuus erat filius viduae hospitae ipsius; nuntiatum est ei, servo suo dedit baculum suum: Vade, inquit, pone super mortuum [IV Reg. IV, 29]. Nesciebat Propheta quid ageret? Praecessit servus, posuit baculum super mortuum, non surrexit mortuus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Non vivificavit lex per servum missa; et tamen ille misit baculum suum per servum, qui postea secutus vivificavit. Namque cum ille infans non resurrexisset, venit ipse Eliseus, iam figuram portans Domini, qui servum suum cum baculo, tanquam cum Lege, praemiserat; venit ad iacentem mortuum, posuit membra sua super illum. Ille infans erat; ille iuvenis erat: contraxit et breviavit quodammodo iuventutis suae magnitudinem, parvulus factus ut mortuo congrueret. Mortuus ergo surrexit, cum se vivus mortuo coaptavit: et fecit Dominus quod non fecit baculus; fecit gratia quod non fecit littera. Illi ergo qui in baculo remanserunt, in littera gloriantur, et ideo non vivificantur. Ego autem de gratia tua volo gloriari. Mihi autem, ait Apostolus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Gal. VI, 14], nisi in illo qui se mihi vivus mortuo, ut resurgerem, coaptavit; ut iam non ego viverem, viveret autem in me Christus [Id. II, 20]. In ipsa gratia glorians. litteraturam non cognovi: id est, homines de littera praesumentes, et a gratia resilientes, toto corde reprobavi.
20 (vers. 16.) Merito sequitur, Introibo in potentiam Domini: non meam, sed Domini. Nam illi in potentia sua de littera gloriati sunt; ideo adiunctam litterae gratiam non cognoverunt. Nam Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ipse enim venit ut Legem impleret, quando charitatem donavit, per quam Lex posset impleri. Plenitudo enim Legis charitas [Rom. XIII, 10]. Illi non habentes charitatem, id est, non habentes Spiritum gratiae, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Id. V, 5], remanserunt gloriantes in littera. Sed quia littera occidit; spiritus autem vivificat; non cognovi litteraturam, et introibo in potentiam Domini. Ideo versus iste sequens confirmat perficitque sententiam, ita ut eam figat in cordibus hominum, nec alium permittat omnino irrepere ulla ex parte intellectum. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. O solius! Quid addidit, solius? rogo vos. Sufficeret, memorabor iustitiae tuae. Solius, inquit, prorsus: ibi meam non cogito: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Iustitia tua sola me liberat; mea sola non sunt nisi peccata. Non glorier ergo de viribus meis; non in littera remaneam: reprobem litteraturam, id est homines de littera gloriantes, et de suis viribus perverse, tanquam phreneticos, praesumentes; reprobem tales, intrem in potentiam Domini, ut quando infirmus sum, tunc potens sim; ut tu in me sis potens, quoniam memorabor iustitiae tuae solius.
Augustinus HOME

bke12.59v

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, SERMO II. De secunda parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik