Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 68, SERMO II. De posteriore parte eiusdem Psalmi.
1 | (vers. 16, 17.) Posterior pars psalmi de quo hesterno die locuti sumus Charitati Vestrae, hodie nobis explicanda remanserat. Et video esse tempus reddendi debiti, si tamen eius proliritas non nos etiam hodie debitores reliquerit. Itaque hoc praeloquor, et peto ne diuturnum sermenem in his quae manifesta sunt exspectetis. Ita enine possumus in obscurioribus necessitate immorari, et fortasse supplere quod debemus, ut aliis diebus alia debeamus, aliaque reddamus. Videamus ergo quae sequuntur. Posteaquam dixit, Neque coarctet super me puteus os suum; quod hesterno die commendavimus Charitati Vestrae, ut omni animi intentione et fide pietatis caveamus ne hoc maledictum superveniat nobis. Tunc enim coarctat puteus super hominem os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in peccatis iacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Quando autem dicit homo, Peccator sum; radiatur aliquo lumine etiam profunditas putei. Sequitur ergo, inter passiones exclamans Dominus noster Iesus Christus, caput et corpus; sicut commendavimus, ut quibusdam locis, capitis verba cognoscatis; quae autem dicta fuerint ita ut capiti convenire non possint, ad corpus referatis. Sic enim loquitur Christus tanquam unus; quia et vere unus de quo dictum est: Erunt duo in carne una [Ephes. V, 31]. Si enim in carne una, quid miraris quia et in voce una? Sequitur ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Hanc causam asseruit quare debeat exaudiri, quia suavis est misericordia Dei. Nonne magis hoc erat consequens ut diceret, Exaudi me, Domine, ut suavis mihi sit misericordia tua? Quare ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua! Suavitatem misericordiae Domini de tribulatione sua commendavit aliis quodammodo verbis, cum dixit: Exaudi me, Domine, quoniam tribulor. Revera enim qui dicit, Exaudi me, Domine, quoniam tribulor, causam dicit quare se exaudiri roget: sed homini in tribulatione posito, necesse est ut suavis sit misericordia Dei. De hac suavitate misericordiae Dei videte quid alio loco Scriptura dicat: Sicut pluvia in siccitate, ita speciosa est misericordia Dei in tribulatione [Eccli. XXXV, 26]. Quod ibi ait, speciosa; hoc ait hic, suavis. Nec panis dulcis esset, nisi fames praecederet. Ergo et quando Dominus permittit aut facit ut in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est; non enim alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Itaque quid ait modo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua? Iam noli differre exauditionem; in tanta tribulatione sum, ut suavis mihi sit misericordia tua. Ad hoc ergo subvenire differebas, ut mihi dulce esset quod subveniebas: iam ergo ultra non est quod differas; pervenit tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis, veniat misericordia tua ad faciendum opus bonitatis. Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me: non secundum multitudinem peccatorum meorum. |
2 | (vers. 18.) Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et haec humilitatis commendatio est, a puero tuo, id est a parvo; quia iam carui superbia per disciplinam tribulationis: Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Haec est illa speciosa misericordia Dei quam supra dixit. Nam sequenti versu exponit quod dixit: Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Quid est, velociter? Iam non est quod differas: tribulor; praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua. |
3 | (vers. 19.) Intende animae meae, et redime eam. Non indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter inimicos meos erue me. Quid est, Propter inimicos meos erue me? Ut confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam. Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem, sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis huius, Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intelligamus, quod cum dixero adiuvante Domino, iudicabit in vobis qui habitat in vobis. Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit . Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit; sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus saeviens etiam matrem adhibuit, cuius blanditiis ad amorem vitae converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa mater, iam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres, nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse quod eius crudelitas dictabat, vel potius incitabat [II Machab. VII]. At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt [Dan. III, 49]; quia et corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod supra dixit, Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum sanctum desuper mittente [Act. I, 9, ] [et II, 4], conversi sunt ad eius fidem qui in eius morte saevierunt; et ex inimicis amici facti sunt per illius gratiam, non per iustitiam suam. Ideo secutus est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem [Psal. XXIX, 10]? Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat corruptionem. |
4 | (vers. 20.) Tu enim cognoscis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod obiicit inimicus. Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis obiectione erubescere. Non est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui obiicitur: sed tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum obiicitur; non quia obiectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo culpa non inveniebatur. Obiiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti [Rom. I, 16]. O Paule, nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Gal. VI, 14]. Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat obiici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia iam sanata, nec verecundia in fronte tam libera. Sed cum obiiceretur quibusdam quod Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic relinquat, sed ut eos adiuvando perficiat. Dixit enim et quidam credens, et titubans: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam [Marc. IX 23]. In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti; quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos. |
5 | (vers. 21.) Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Quid est, exspectavit? Futura ista praevidit, futura ista praedixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci vellet: causa resurrectionis utrumque fecit. Duo enim quaedam nobis in genere humano nota erant, unum autem incognitum. Nasci quippe homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum vivere nesciebamus. Ut ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo quae noveramus. Ad hoc ergo venit. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Sed miseriam cuius? Exspectavit enim miseriam, sed magis crucifigentium, magis persequentium; ut in illis esset miseria, in illo misericordia. Miseriam quippe illorum miserans etiam pendens in cruce: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Quid ergo profuit quia exspectavi? hoc est, quid profuit quia praedixi? quid profuit quia dixi ideo me venisse? Ventum est ut impleretur quod dixi: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni; hoc est, non fuit. Quod enim superiore versu dixit, Sustinui qui simul contristaretur; hoc sequenti versu, et consolantes. Quod autem superiore versu, et non fuit; hoc sequenti versu, et non inveni. Ergo non altera subiecta, sed superior repetita sententia est. Quam sententiam si retractemus, quaestio nonnulla poterit oboriri. Numquid enim discipuli eius non sunt contristati, quando ductus est ad passionem, quando ligno suspensus, quando mortuus? Usque adeo contristati, ut illa Maria Magdalene, quae primo eum vidit, gaudens lugentibus nuntiaret quid viderit [Ioan. XX, 18, ] [et Marc. XVI, 9]. Evangelium ista loquitur; non nostra praesumptio, non nostra suspicio est: constat doluisse, constat luxisse discipulos. Extraneae mulieres flebant, quando ad passionem ducebatur; ad quas conversus ait: Flete; sed vos, nolite me [Luc. XXIII, 28]. Quomodo ergo sustinuit qui simul contristaretur, et non fuit? Attendimus, et invenimus tristes, et lugentes, et plangentes; unde nobis mira videtur ista sententia: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni. Intendamus diligentius, et videbimus eum sustinuisse qui simul contristaretur, et non fuisse. Contristabantur enim illi carnaliter de vita mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione: hinc erat illa tristitia. De illis enim esse debuit, qui caeci medicum occiderunt, qui tanquam perniciose febrientes phrenetici, faciebant iniuriam ei a quo illis fuerat salus allata. Ille volebat curare, illi saevire: hinc tristitia medico. Quaere utrum invenerit huius tristitiae comitem. Non enim ait, sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur, id est, ex ea re, qua ego, contristaretur, et non inveni. Petrus certe plurimum amavit, et in fluctus calcandos se sine dubitatione proiecit, et ad vocem Domini liberatus est [Matth. XIV, 29, 31]: et eum ductum ad passionem, amoris audacia consecutus, tamen turbatus, ter negavit. Unde, nisi quia malum illi videbatur mori? Id enim devitabat quod malum putabat. Hoc ergo et in Domino dolebat, quod ipse devitabat. Propterea et ante dixerat, Absit a te, Domine; propitius tibi esto, non fiet istud: quando meruit audire, Satanas; posteaquam audierat, Beatus es, Simon Bar Iona [Id. XVI, 17, 22, 23]. Ergo in tristitia quam habebat Dominus de illis pro quibus oravit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, nullum comitem invenit. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Prorsus non fuit. Et consolantes, et non inveni. Qui sunt consolantes? Proficientes. Ipsi enim nos consolantur, ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis. |
6 | (vers. 22.) Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium hoc nobis indicat. Sed intelligendum est, fratres, hoc ipsum quod non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit: amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur [Id. XXVII, 34]; sed in potum, non in escam. Verumtamen sic accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum, Dederunt in escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto, mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia iam Dominus escam acceperat, et in ipsam iniectum est fel. Acceperat autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis: ibi sacramentum sui corporis demonstravit [Luc. XXII, 19]. In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quia unus panis, unum corpus multi sumus [I Cor. X, 17]; in hanc escam suavem quis est qui dat fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Iudaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Iudaei, ut in escam quam iam acceperat darent bibendum amarum illum potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis [Psal. LXV, 7]. Dant fel super tam iucundum cibum. Sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere [Matth. XXVII, 34]. Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni. |
7 | (vers. 23, 24.) Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis? Sufficeret, Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt in infernum viventes [Psal. LIV, 16]. Denique de persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos [Psal. CXXIII, 2, 3]. Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant ? Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla subiiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam. Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec intelligamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest intelligere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in retributionem, et in scandalum. Et numquid iniustum est hoc? Iustum est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum, quia ipsi sibi sunt scandalum. |
8 | Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus cogitent. Qui bene audit, Sursum cor, curvum dorsum non habet. Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor eius [Matth. VI, 21]. At vero qui futurae vitae spem non intelligunt iam excaecati, de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat, scandalizati sunt Iudaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi curvi [Luc. XIII, 16]. Et dorsum illorum semper incurva. |
9 | (vers. 25.) Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Plana sunt: sed tamen, comprehendat eos, quasi fugientes agnoscimus. Quo autem fugituri sunt? In coelum? Tu ibi es. In infernum? Ades [Psal. CXXXVIII, 8]. Pennas suas nolunt recipere, ut volent in directum: Comprehendat eos indignatio irae tuae; non eos permittat effugere. |
10 | (vers. 26.) Fiat habitatio eorum deserta. Hoc iam in manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam commendavit dicens, Intende animae meae, et redime eam; verum etiam manifestam secundum corpus, adiiciens, Propter inimicos meos erue me: ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intelligat infelicitatem hominis cuius cor iam caecum est? Tollantur illi oculi corpoporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo iam quid aperte, ut appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Iudaeorum, occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est hoc in ipsa civitate Ierusalem, in qua sibi visi sunt potentes, clamando adversus Filium Dei, Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6]; et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Iudaei, occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur accedere Iudaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui: atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis Caiphas dicendo : Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum [Ioan. XI, 48]? Ecce et non eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 37 ] [et 38]. Hoc et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Iudaeis inania. |
11 | (vers. 27.) Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam Iudas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Proiecit enim pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium quo ipse a Domino redemptus erat [Id. XXVII, 5]. Factum est hoc in Iuda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio Domini? Nimirum ex persona locutus est eius unde corpus acceperat, unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui percussus est primo morte propter peccatum suum [Gen. III, 19]. Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Iam enim homo hic moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est? Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit, morte moriemini [Id. II, 17]. Ex hac morte carnem susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo [Rom. VI, 6]. Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt: vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus adverte, secundum cuius vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in quo vocem suam ostendit, quia eius primum versum de cruce clamavit: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum [Psal. XXI, 2]. Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei quem levavit in iumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens autem Samaritanus misertus est eius; accessit, et in iumentum proprium levavit [Luc. X, 30-34]. Samarites latine Custos interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster Iesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis iam non moriturus [Rom. VI, 9], non dormit neque obdormiet qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. |
12 | (vers. 28.) Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Quid est hoc? Quis non expavescat? Deo dicitur: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Unde apponet Deus iniquitatem? Habet enim iniquitatem quam apponat? Scimus enim verum esse quod dictum est per Paulum apostolum: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit [Rom. IX, 14]. Unde ergo, Appone iniquitatem super iniquitatem? quomodo id intellecturi sumus? Adsit Dominus ut dicamus, et propter fatigationem vestram breviter dicere valeamus. Iniquitas ipsorum erat, quia hominem iustum occiderunt: addita est alia, quia Filium Dei crucifixerunt. Saevire ipsorum tanquam in hominem fuit: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Illi iniquitate sua taquam hominem occidere voluerunt: apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum, ut Filium Dei crucifigerent. Quis hanc iniquitatem apposuit? Ille qui dixit: Forte reverebuntur Filium meum; ipsum mittam [Matth. XXI, 37]. Solebant enim occidere missos ad se servos, exactores locationis atque mercedis. Misit ipsum Filium, ut et ipsum occiderent. Apposuit iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Et haec Deus saeviendo fecit, an potius iuste retribuendo? Fiat enim illis, inquit, in retributionem, et in scandalum. Meriti erant sic excaecari, ut Filium Dei non agnoscerent. Et hoc fecit Deus, apponens iniquitatem super iniquitatem ipsorum; non vulnerando, sed non sanando. Quomodo enim auges febrem, auges morbum, non morbum adhibendo, sed non succurrendo: sic quia tales fuerunt ut curari non mererentur, in ipsa malitia quodammodo profecerunt, sicut dictum est, Mali autem et facinorosi proficiunt in peius [II Tim. III, 13]; et apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum. Et non intrent in iustitia tua. Hoc planum est. |
13 | (vers. 29.) Deleantur de libro viventium. Aliquando enim illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo dixit, Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat, Rex Iudaeorum [Ioan. XIX, 22]; Deus quemquam scribit et delet? Praecisus est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi regnaturos cum Filio suo in vita aeterna [Rom. VIII, 29]. Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non sunt scripti in libro vitae [Apoc. XIII, 8] Proinde sine dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est, Deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione dictum est in alio psalmo, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis [Psal. XC, 7]; id est, multi scandalizabuntur, et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris [Matth. XXV, 33]: non quia cum ibi steterit aliquis, postea cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abiicietur; sed quia multi casuri erant in scandalum, qui iam ibi se esse putabant; id est, multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se sperabant tanquam merito iustitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere [Ioan. V, 39]: cum perducta fuerit damnatio eorum etiam ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est: Et cum iustis non scribantur. Dixi ergo, Deleantur, secundum spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non scribantur. |
14 | (vers. 30.) Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus, Utquid talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum. Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 3, 5]. Hoc ergo ipse prius iam nobis ostendit; et ideo, Pauper et dolens ego sum. Totum corpus eius hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego sum. |
15 | (vers. 31.) Et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Numquid desertus est pauper iste? Quando tu dignaris pannosum pauperem applicare ad mensam tuam? Porro autem pauperem istum salus vultus Dei suscepit; in vultu suo abscondit eius egestatem. De illo quippe dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui [Psal. XXX, 21]. In illo autem vultu quae sint divitiae vultis nosse? Divitiae istae hoc tibi praestant, ut quod vis, quando vis, prandeas; illae vero, ut nunquam esurias. Pauper et dolens ego sum; et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Ad quam rem? Ut iam non sim pauper, non sim dolens. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Iam dictum est; pauper iste laudat nomen Dei cum cantico, magnificat eum in laude. Quando auderet cantare, nisi recreatus esset a fame? Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Magnae divitiae! Quas gemmas laudis Dei de thesauro interiore protulit! Magnificabo eum in laude. Hae sunt divitiae meae. Dominus dedit, Dominus abstulit. Ergo miser remansit? Absit. Vide divitias: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. |
16 | (vers. 32.) Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo, placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli. Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua [Psal. XLIX, 23, 14]. Ergo laudabo Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus eius exiens de ore meo, quam magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et ungulis vituli huius dicendum est? Qui bene instructus est, et laude Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit; cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum abiecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea; iam illa post paupertatem et dolorem in aeterna societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine ventilandus, nec piger de terra excitandus. |
17 | (vers. 33.) Videant inopes, et laetentur. Credant, et spe gaudeant. Magis inopes sint, ut saturari mereantur; ne cum superbiae saginam ructant, negetur eis panis quo salubriter vivant. Quaerite Dominum, inopes; esurite, et sitite [Matth. V, 6]: ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit [Ioan. VI, 51]. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quaeritis panem, ut vivat caro vestra; Dominum quaerite, ut vivat anima vestra. |
18 | (vers. 34.) Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes. Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium. Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas, corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam [Sap. IX, 15]. Quando homines in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes remaneant. Sufficiat diei malitia sua [Matth. VI, 34]. De ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. |
19 | (vers. 35.) Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Verae divitiae huius pauperis istae sunt, considerare creaturam et laudare Creatorem. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Et creatura sola ista laudat Deum, cum considerata ea laudatur Deus. |
20 | (vers. 36, 37.) Audi et aliud: Quoniam Deus salvam faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae. Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iudaeae . Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut aedificentur civitates Iudaeae? O si velis agnoscere structuram, et esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Iudaeae aedificantur. Iuda enim Confessio interpretatur. De confessione humilitatis aedificantur civitates Iudaeae; ut foris ab eis superbi remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum eius obtinebunt eam; et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. |
21 | Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam structuram non intremus. Semen, inquit, servorum eius obtinebunt eam. Iam ergo, semen servorum eius qui sunt? Forte dicis, Iudaei nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Iudaei quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite [Ioan. VIII, 39]. Semen ergo servorum eius, imitatores fidei servorum eius obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Iudaeis dici, Et semen servorum eius obtinebunt eam, dicens, Nos semen gentium sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo nobis in hac civitate sperandum est? statim subiecit, ut praesumas et speres: Et qui diligunt nomen eius, inhabitabunt in ea. Hoc est enim semen servorum eius, qui diligunt nomen eius. Quia enim servi eius dilexerunt nomen eius; quicumque non diligunt nomen eius, non se dicant semen servorum eius; et qui diligunt nomen eius, non se negent semen servorum eius. |