monumenta.ch > Augustinus > 66
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXVII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXVI. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 2.) Meminit Charitas Vestra, in duobus psalmis qui iam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum [Psal CII, 1, ] [et CIII, 1]. Si ergo hortati sumus in illis psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus: utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur; qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tanquam fructus agricolae Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. In rebus huius mundi visibilibus, vitis non est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 6-9]. Ille ergo incrementum dat. Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus, Ego plantavi Apollo, rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus: Non ego autem; sed gratia Dei mecum [Ibid., XV, 10]. Ergo quocumque te verteris; sive per Angelos, Deum invenies agricolam tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos? Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret, putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam: pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de cuius potest? Ipse quidem ducit in rivum [Sic Er. et plures Mss. At Lov., ducit irriguum.], sed Deus implet fontem. Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster est: securi sumus. Forte ait aliquis, Tu dicis agricolam nostrum esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt, Ego plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus dicit, vae qui non credit Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola [Ioan. XV, 5, 1]. Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est: Anima mea sicut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus misereatur nostri, et benedicat nos.
2 Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras sortasse quid est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo: alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine labe; alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel agricultura ei fructum ferat, vel domus cuiusque abundet copia rerum temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis dicere, Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt, nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur, implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec, fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator universorum.
3 Sed alia sunt dona quae dat Deus et inimicis suis, alia quae non servat nisi amicis suis. Quae sunt dona quae dat inimicis suis? Ea quae numeravi. Non enim soli boni plenas habent domos rebus necessariis; aut soli boni, vel salvi [Edd., salvi facti sunt. Abest, facti, a Mss.] sunt, vel ab aegritudine convalescunt; aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli boni caetera apta huic vitae temporali atque transeunti. Habent haec et mali, et aliquando desunt bonis: sed desunt et malis, et plerumque istis magis quam illis; aliquando illis quam istis potius abundant. Permixta ista temporalia Deus esse voluit; quia si bonis solis ea daret, putarent et mali propter haec colendum Deum; rursus si ea solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne ista illis forte deessent. Est enim adhuc anima infirma minus capax regni Dei; nutrire illam debet Deus agricola noster. Nam et quae arbor iam tempestates robore sustinet, cum de terra nasceretur, herba erat. Novit ergo ille agricola non solum robustas arbores putare atque purgare; sed etiam teneras in recenti ortu sepire. Propterea, dilectissimi, ut dicere coeperam, si solis bonis darentur ista, omnes propter haec accipienda vellent converti ad Deum: rursus si solis malis darentur, timerent infirmi, ne cum converterentur. amitterent quod soli mali haberent. Permixte data sunt et bonis et malis. Rursus si solis bonis auferrentur, idem ille timor esset infirmorum, ne converterentur ad Deum: rursus si solis malis auferrentur, ipsa sola poena putaretur qua mali plectuntur. Quod ergo dat ea bonis, consolatur itinerantes: quod dat ea et malis, admonet bonos ut alia desiderent, quae non habent cum malis communia. Rursus bonis aufert ea quando vult, ut interrogent se de suis viribus; et inveniant se, qui forte latebant se, utrum iam possint dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Benedixit enim et illa anima Dominum, et reddidit fructus compluta sagina benedictionis. Dominus dedit, Dominus abstulit: subtraxit data; sed non subtraxit datorem. Anima benedicta omnis simplex, non haerens rebus terrenis, nec visco implicatis pennis iacens, sed exserto nitore virtutum, in geminis alis geminae dilectionis exsultat in auras liberas; et videt sibi subtractum esse quod calcabat, non ubi incumbebat; et dicit secura: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dedit, et abstulit; manet qui dedit, et abstulit quod dedit: sit eius nomen benedictum. Ad hoc ergo ista auferuntur bonis. Sed ne quis forte infirmus diceret: Quando ego esse possum tantae virtutis, quantae sanctus Iob? Robur miraris arboris, quia modo nata es [Sic Mss., nisi quod unus habet, natus es. At Edd., quae modo nata est.]: haec magna quam miraris, sub cuius ramis et umbra refrigeraris [Mss., refrigeras.], virga fuit. Sed times ne tibi auferantur haec, cum talis fueris? Attende quia auferuntur et malis. Quid te ergo differs a conversione? Quod bonus times amittere, forte malus amissurus es. Si bonus ea perdideris, adest consolator qui abstulit: arca exinanita est auro, cor plenum est fide; foris pauper es, sed intus dives es: divitias tecum portas quas non amitteres, etiamsi de naufragio nudus exires. Quod ergo forte perditurus es malus, cur non bonum te invenit damnum, quandoquidem vides et malos pati damnum? Sed maiore illi damno feriuntur: inanis est domus, inanior conscientia est. Quisquis malus ista perdiderit, non habet foris quod teneat, non habet intus ubi requiescat. Fugit hic [Edd., haec. Aliquot vero Mss., hic.] ubi damnum passus est, ubi se ad oculos hominum de divitiarum ostentatione iactabat; iam se in oculis hominum iactare non potest: ad se intro non redit, quia nihil habet. Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana, cum aestas esset [Prov. VI, 6, ] [et XXX, 25]. Quid dixi, cum aestas esset? Cum esset vitae tranquillitos, eum esset saeculi huius erga illum prosperitas, quando ei vacabat, quando felix vocabatur ab omnibus, aestas ipsius erat. Imitaretur formicam, si audiret verbum Dei; colligeret grana, et intus reconderet. Venerat tentatio tribulationis, supervenerat hiems torporis [Vox, torporis, abest a Mss.], tempestas timoris, frigus tristitiae, sive damnum esset, sive aliquod salutis periculum, sive aliqua orbitas suorum, sive aliqua exhonoratio et humiliatio; hiems erat: redit formica ad id quod aestate collegit; et intus in secreto suo, ubi nemo videt, aestivis laboribus recreatur. Quando sibi ista colligebat aestate, videbant omnes: cum his pascitur hieme, nullus videt. Quid est hoc? Vide formicam Dei: surgit quotidie, currit ad ecclesium Dei, orat, audit lectionem, hymnum cantat, ruminat quod audivit, apud se cogitat, recondit intus grana collecta de area. Haec ipsa quae modo dicuntur qui prudenter audiunt, hoc agunt, et ab omnibus videntur procedere ad ecclesiam, redire de ecclesia, audire sermonem, audire lectionem, invenire librum, aperire et legere: omnia ista videntur, cum fiunt. Formica illa est conterens iter, portans et recondens in conspectu cernentium. Venit hiems aliquando; cui enim non venit? Accidit damnum, accidit orbitas: caeteri miserantur forte ut miserum, qui non norunt quid intus habeat formica quod comedat, et dicunt, Miser ille cui hoc accidit, aut ille cui hoc accidit: quid illi credis animi esse? quomodo confectus est! Metitur ex se, compatitur ex viribus suis, et ideo fallitur; quia mensuram qua se metitur, vult afferre ad eum quem non novit. Vides illum passum damnum, aut humiliatum, aut orbitate percussum: quid credis? Iste aliquid mali fecit, ut hoc illi contingeret. Tale cor habeant, talem animum inimici mei. Ignoras, o homo; vere tu tibi inimicus es, qui per aestatem tibi non colligis quod iste collegit. Modo intus formica comedit labores aestatis: sed eam colligentem videre poteras; manducantem videre non potes. Ista, fratres, quantum Dominus dedit, quantum suggerere et imbuere dignatus est infirmitatem et humilitatem nostram, quantum capimus pro modulo nostro, diximus, quare det Deus omnia ista permixta et bonis et malis, et quare auferat et bonis et malis. Dedit tibi; non extollaris: abstulit tibi; non frangaris. Times ne auferat; bono potest auferre et malo: melius ergo bonus quod Dei est amittis, sed Deum tenes. Sic ergo et ille malus; ipsum hortamur: Passurus es damnum; (quis non passurus est orbitatem?) aliquis casus irruet, aliqua calamitas de transverso, undecumque plenus est mundus, exempla non cessant: loquor tibi in aestate, grana quae colligas non desunt: attende ad formicam, o piger [Prov. VI, 6, ] [et XXX, 25]; collige aestate cum potes; hiems colligere te non sinet, sed manducare quod collegeris. Quam multi enim tribulationem ita patiuntur, ut non eis vacet, nec legere aliquid, nec audire aliquid; nec forte admittuntur ad eos qui eos consolentur. Remansit formica in caverna; videat si collegit aliquid aestate, quo se avocet hieme.
4 Sed modo quia benedicet nos Deus, quare benedicet nos? quam benedictionem petit haec vox, U benedicat nos Deus? Benedictionem quam servat amicis suis, quam solis bonis dat. Ne pro magno appetas quod et mali accipiunt: quia bonus est Deus, facit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Quid ergo praecipue bonis? quid praecipue iustis? Illuminet vultum suum super nos. Solis huius vultum illuminas super bonos et malos; vultum tuum illumina super nos. Vident istam lucem cum pecoribus et boni et mali: beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Ibid. V, 8]. Illuminet vultum suum super nos. Geminus intellectus est; uterque dicendus est. Illumina, inquit, vultum tuum super nos; ostende nobis vultum suum. Non enim aliquando illuminat vultum tuum Deus, quasi aliquando fuerit sine lumine: sed illumina super nos, ut quod nos latebat aperiatur nobis, et quod erat, sed nobis absconditum erat, reveletur super nos, hoc est illuminetur. Aut certe, imaginem tuam illumina super nos: ut hoc dixerit, Illumina vultum tuum super nos; Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nos ad imaginem et similitudinem tuam [Gen. I, 26], fecisti nos nummum tuum; sed non debet imago tua in tenebris remanere; mitte radium sapientiae tuae, expellat tenebras nostras, et fulgeat in nobis imago tua; cognoscamus nos imaginem tuam, audiamus quod dictum est in Canticis canticorum: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres [Cant. I, 7]. Dicitur enim Ecclesiae: Nisi cognoveris temetipsam. Quid est hoc? Nisi cognoveris ad imaginem Dei te factam. O anima Ecclesiae pretiosa [Er. et duo vel tres Mss, pretioso.], redempta sanguine Agni immaculati, attende quanti valeas; quid pro te datum sit cogita. Dicamus ergo et optemus, Illuminet vultum suum super nos. Gestamus vultum eius: quomodo dicuntur vultus imperatorum, vere quidam sacer vultus Dei est in imagine ipsius; sed iniqui non cognoscunt in se imaginem Dei. Ut illuminetur vultus Dei super illos, quid debent dicere? Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas [Psal. XVII, 29]. Sum in tenebris peccatorum; sed radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae: appareat vultus tuus, et si forte apparet per me aliquantulum deformis effectus, a te reformetur quod a te formatum est. Illuminet ergo vultum suum super nos.
5 (vers 3.) Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra, hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam? Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus; utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus in terra viam tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri. Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait. Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adiecit: Et veritas. Quis errat in veritate? Errat [Hic in Edd., additur, in veritate: quod abest a Mss.] qui recesserita veritate. Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Quasi diceret, Quid times? Per me ambulas, in me [Sic ex Mss. [in me.]] ambulas, in me requiescis. Quid ergo ait, Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo ostendit quid dixerit, Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu quaereres, In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille, inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi? Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei [II Cor. XIII, 4]. Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille? quid ait, gratulans quod iam solvendus hinc esset, videns suis manibus contineri a quo et in quo salus eius continebatur? 'Iam dimittis,' inquit, 'Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum' [Luc. II, 29, 30]. Ergo, 'Benedicat nos Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam.' In qua terra? 'In omnibus gentibus.' Quam viam? 'Salutare tuum.'
6 (vers. 4.) Quid sequitur; quia cognoscitur in terra via Dei, quia cognoscitur in omnibus gentibus salutare Dei? Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi, inquit, populi omnes. Existit haereticus, et dicit, Ego in Africa populos habeo: et alius ex alia parte, Et ego in Galatia populos habeo. Tu in Africa, ille in Galatia: ego illum quaero qui ubique habet. Certe ad istam vocem exsultare vos ausi estis, quoniam audistis, Confiteantur tibi populi, Deus. Audite sequentem versum, quia non de parte loquitur: Confitebantur tibi populi omnes. Ambulate in via cum omnibus gentibus, ambulate in via cum omnibus populis, o filii pacis, filii unicae Catholicae; ambulate in via, cantate ambulantes. Faciunt hoc viatores ad solamen laboris. Cantate vos in hac via; obsecro vos per ipsam viam, cantate in hac via: canticum novum cantate; nemo ibi vetera cantet: cantate amatoria patriae vestrae; nemo vetera. Via nova, viator novus, canticum novum. Audi Apostolum hortantem te ad canticum novum: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova [II Cor. V, 17]. Canticum novum cantate in via quam cognovistis in terra. In qua terra? In omnibus gentibus. Propterea et canticum novum non pertinet ad partem. Qui in parte cantat, vetus cantat: quodlibet cantet, vetus cantat, vetus homo cantat; divisus est, carnalis est. Certe in quantum carnalis est, in tantum vetus, et in quantum spiritualis, in tantum novus. Vide quid dicat Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Unde illos probat carnales? Cum enim unus dicit, Ego sum Pauli; alter vero, Ego Apollo: nonne, inquit, carnales estis [I Cor. III, 1, 4]? Ergo in spiritu canticum novum canta in via secura. Sicut viatores cantant, et plerumque nocte cantant. Formidolosa circumstrepunt omnia, vel potius non circumstrepunt, sed circumsilent; et quanto magis silentia, tanto magis formidolosa; cantant tamen et qui latrones timent. Quanto securius cantas in Christo? Non habet via ista latronem, si tu non deserendo viam incidis in latronem. Canta, inquam, securus canticum novum in via quam cognovisti in terra, hoc est in in omnibus gentibus. Vide quia ipsum canticum novum non tecum cantat qui in parte esse voluit. Cantate, inquit, Domino canticum novum; et sequitur, Cantate Domino, omnis terra [Psal. XCV, 1]. Confiteantur tibi populi, Deus. Invenerunt viam tuam; confiteantur. Ipsa cantatio confessio est; confessio peccatorum tuorum, et virtutis Dei. Tuam iniquitatem confitere, gratiam Dei confitere; te accusa, illum glorifica; te reprehende, illum lauda: ut et ipse veniens inveniat te punitorem tuum, et exhibeat se tibi salvatorem tuum. Quid enim timetis confiteri, qui invenistis hanc viam in omnibus gentibus? quid timetis confiteri, et in confessione vestra cantare canticum novum cum omni terra, in omni terra, in pace catholica? Confiteri times Deo, ne confessum damnet? Si non confessus lates [Edd., non confessus damnaberis. Expunge, non, quod abest a Mss.], confessus damnaberis. Times confiteri, qui non confitendo esse non potes occultus: damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
7 (vers. 8.) Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si homo iudicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam. Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique [Sic Mss. At Edd., damnat carnifex, ducitur miser ubique.]. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc exigit confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus exsulta, iam sanaberis. Conscientia tua [Sic Mss. Edd. vero: Non confitentis conscientia saniem, etc.] saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat in confessione et defluat omnis sanies: iam exsulta, iam laetare; quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et exsultent gentes; quoniam iudicas populos in aequitate. Nemo te fallit: gaudeat iudicandus, qui timuit iudicaturum. Praeridit enim, et praevenit faciem eius in confessione [Psal. XCIV, 2]: ille autem cum venerit, populos in aequitate iudicabit. Quid ibi valebit calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et causa tua, ubi iudex non quaerit testem? Advocatum misit tibi: propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et iudex innocentis. Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit iudex tuus? Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam iudicas populos in aequitate. Sed timere poterunt ne male iudicentur: dent se corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt iudicandos. Hic corrigantur, et non timeant cum iudicabuntur. Vide quid dicat in alio psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me [Psal. LIII, 3]. Quid ait? Si non me prius salvas in nomine tuo, debeo timere cum me iudicabis in virtute tua: si autem me prius salvas in nomine tuo, quid timebo iudicantem in virtute, cuius salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco, Confiteantur tibi populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione, Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et exsultent? Quoniam iudicas populos in aequitate. Nemo contra nos praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis. Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest. Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod iam dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Sic et hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate. Et ne timeant iniqui, subiecit: Et gentes in terra dirigis [Plerique Mss., diriges, futuro tempore, iuxta Graec. LXX.]. Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae iudicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid timeant venturum [Aliquot Mss., venturum rectorem iudicem: forte pro, rectorum iudicem.] iudicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus eius dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes, ambulantes in fide, exsultantes in illo, facientes opera bona; et si qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo [Er. et pauci Mss. hic, exhauriant.] quotidie, ieiunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]: dicendo ista, ambula securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere iudicem; antequam esses fidelis, invenisti salvatorem [Sic Mss. At Edd.: Antequam esses fidelis, timebas; sed iam invenisti salvatorem.]. Impium te quaesivit ut redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis.
8 (vers. 6, 7.) Exsultat, gaudet, hortatur, repetit eosdem versus in exhortatione. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Quem fructum? Confiteantur tibi populi omnes. Terra erat; spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio maiestatis eius et misericordiae; coepit terra confiteri, iam dat terra fructum suum. Daret fructum suum, nisi ante complueretur? daret terra fructum suum, nisi ante misericordia Dei veniret desuper? Legant mihi, inquis, quod compluta dederit terra fructum suum. Audi compluentem Dominum: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum [Id. III, 2]. Pluit, et ipsa pluvia tonitrus est; terret: time tonantem, et excipe pluentem. Ecce post illam vocem tonantis et pluentis Dei; post illam vocem aliquid de ipso Evangelio videamus. Ecce illa meretrix, malam famam habens in civitate, irrupit in alienam domum quo non erat invitata ab hospite, sed ab invitato vocata; non lingua, sed gratia. Noverat aegra habere ibi se locum, ubi medicum suum discumbere sciebat. Ingressa est quae erat peccatrix; non audet accedere nisi ad pedes: flet ad pedes, irrigat lacrymis, tergit crinibus, unguit unguento [Luc. VII, 37, 38]. Quid miraris? Terra didit fructum suum. Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum; facta sunt quae legimus in Evangelio: quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum; et ista seges iam implevit orbem terrarum.
9 (vers. 8.) Vide quid deinde dicatur: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Benedicat, sicut iam dixi; etiam atque etiam benedicat, multiplicet benedicendo. Attendat Charitas Vestra quoniam iam praecessit fructus terrae in Ierusalem. Inde enim coepit Ecclesia: venit ibi Spiritus sanctus, et implevit sanctos in unum congregatos; facta sunt miracula, linguis omnium locuti sunt [Act. II, 1-4]. Impleti sunt Spiritu Dei, conversi sunt qui ibi erant; timentes, et suscipientes imbrem divinum, dederunt in confessione tantum fructum, ut omnia sua in commune conferrent, distribuentes pauperibus; ut nemo diceret aliquid proprium, sed essent illis omnia communia, et haberent animam unam et cor unum in Deum [Act. IV, 32]. Donatus enim illis erat sanguis Domini quem fuderant; donatus erat ignoscente Domino, ut iam quod fuderant etiam bibere discerent. Magnus ibi fructus: terra dedit fructum suum, et magnum fructum, et optimum fructum. Numquid terra illa sola debuit dare fructum suum? Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Adhuc benedicat; benedictio enim in multiplicatione solet maxime et proprie intelligi. Probemus hoc in Genesi: vide opera Dei. Fecit Deus lucem; et divisit Deus inter lucem, et tenebras: lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Non dictum est, Benedixit lucem. Etenim eadem lux redit et alternat diebus ac noctibus. Vocavit coelum firmamentum inter aquas et aquas: non dictum est, Benedixit coelum. Discrevit mare ab arida, et nominavit utrumque; aridam, terram, et congregationem aquarum, mare: nec hic dictum est, Benedixit Deus. Ventum est ad ea quae fecunditatis habitura erant semen, et ex aquis existentia. Ipsa enim maximam multiplicationis ubertatem habent; et benedixit ea Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Sic et cum omnia subiecit homini, quem fecit ad imaginem suam, scriptum est: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete facient terrae [Gen. I]. Ergo benedictio proprie ad multiplicationem valet, et ad implendam faciem terrae. Audi et in hoc psalmo: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Et quo valet ista benedictio? Et metuant eum omnes fines terrae. Ergo, fratres mei, sic abundanter in nomine Christi benedixit nos Deus, ut filiis suis impleat universam faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus Unigeniti sui. Unicum genuit, et unum esse noluit: unicum genuit, inquam, et unum eum noluit remanere. Fecit ei fratres; etsi non gignendo, tamen adoptando fecit ei cohaeredes. Fecit eum participem prius mortalitatis nostrae, ut crederemus nos esse posse participes divinitatis eius.
10 Attendamus pretium nostrum. Praedicta sunt omnia, exhibentur omnia, it Evangelium per orbem terrarum: omnis labor humani generis in hoc tempore testimonium dicit, implentur omnia quae in Scripturis praedicta sunt. Sicut usque ad hodiernum diem omnia evenerunt, sic et quae restant eventura sunt. Timeamus iudicii diem; venturus est Dominus. Qui venit humilis, veniet excelsus; qui venit iudicandus, veniet iudicaturus. Agnoscamus humilem, ut non expavescamus excelsum; amplectamur humilem, ut desideremus excelsum. Desiderantibus enim se, propitius veniet. Illi eum desiderant qui tenuerint fidem eius, et fecerint mandata eius. Nam etsi nolumus, veniet. Velimus ergo veniat, qui veniet etsi nolumus. Quomodo velimus ut veniat? Bene vivendo, bene agendo. Praeterita non nos delectent, praesentia non nos teneant; ne claudamus aurem tanquam de cauda, ne premamus aurem in terra [Vid. Enar. in Psal. LVII, n. 7.]; ne praeteritis retardemur ab audiendo, ne praesentibus implicemur a futura meditando [Sic Mss. At Edd., retardemur obediendo, ne praesentibus implicemur; sed ad futura meditando, etc.]; extendamus nos in ea quae ante sunt, obliviscamur praeterita [Philipp. III, 13]. Et quod modo laboramus, quod modo gemimus, quod modo suspiramus, quod modo loquimur, quod ex quantulacumque parte sentimus, et capere non possumus, capiemus, perfruemur in resurrectione iustorum. Renovabitur iuventus nostra sicut aquilae [Psal. CII, 5]; tantummodo nos vetustatem nostram ad petram Christum conteramus [Psal. CXXXVI, 9, ] [et I Cor. X, 4]. Sive illa vera sint, fratres, quae dicuntur de serpente, vel quae dicuntur de aquila, sive sit fama potius hominum quam veritas; veritas est tamen in Scripturis, et non sine causa hoc dixerunt Scripturae: nos quidquid illud significat faciamus, et quam sit illud verum non laboremus. Tu esto talis, ut iuventus tua renovari possit sicut aquilae. Et scias eam non posse renovari, nisi vetustas tua in petra contrita fuerit: id est, nisi auxilio petrae, nisi auxilio Christi, non poteris renovari. Tu noli dulcedine praeteritae vitae obsurdescere adversus verbum Dei: noli praesentibus rebus sic teneri et impediri, ut dicas, Non mihi vacat legere, non mihi vacat audire. Hoc aurem premere in terra est. Tu ergo talis noli esse: sed esto talis quod contra invenis, id est, ut praeterita obliviscaris, in anteriora te extendas; ut vetustatem tuam in petra conteras. Et si quae tibi similitudines datae fuerint; si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est, forte non est ita. Tu profice; tibi valeat ad salutem ista similitudo. Non vis per istam similitudinem? Per aliam fac, dum tamen facias; et securus exspecta regnum Dei, ne rixetur tecum oratio tua. Tu enim, christiane, quando dicis, Veniat regnum tuum, quomodo dicis, Veniat regnum tuum [Matth. VI, 10]? Excute cor tuum: vide; ecce, Veniat regnum tuum. Clamat tibi, Venio: non times? Saepe diximus Charitati Vestrae: et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem nihil est, si non auditionem fructus sequatur. De isto loco quasi sublimiore loquimur ad vos: quam simus autem timore sub pedibus vestris Deus noverit, qui propitius fit humilibus; quia non nos tam delectant voces laudantium, quam devotio confitentium et facta rectorum. Et quam non delectemur nisi profectibus vestris, in istis autem laudibus quam periclitemur, ille noverit qui nos ab omnibus periculis liberet, et nos vobiscum ab omni tentatione salvatos in regno suo cognoscere et coronare dignetur.
Augustinus HOME

bke12.43v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXVII.
monumenta.ch > Augustinus > 66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik