Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXV. SERMO AD PLEBEM.
1 | (vers. 1.) Inscribitur in titulo psalmus iste, In finem, canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi pronuntiantur, in Christum intelligite; dicente Apostolo: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Quomodo ergo hic cantetur resurrectio, et cuius resurrectio, quantum ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim Christiani novimus in capite nostro iam factam, et in membris futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia [Coloss. I, 18]. Quod praecessit in capite, sequetur in corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et perseveramus in tanta malignitate huius saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus. Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem promissam sibi Iudaei tenebant; et de bonis et quasi iustis operibus multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui negabant futuram resurrectionem, Iudaei respondere non poterant proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei. Hinc enim intelligimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui forte sine liberis defungeretur, frater eius, si haberet, acciperet uxorem eius, ad suscitandum semen fratri suo [Deut. XXV, 5]. Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem, dixerunt quaerentes: In resurrectione cuius eorum erit uxor? Procul dubio Iudaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita. Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei [Matth. XXII, 23-30, ] [et Luc. XX, 27-36]. Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio : ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc enim subiecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Iudaei tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Iudaei spem resurrectionis mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter opus Legis, et propter iustificationes Scripturarum, quas habebant soli Iudaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus; caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret [Rom. XI, 25]: hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus promitti resurrectio mortuorum, credentibus in Iesum Christum quod resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et superbiam Iudaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatarum. |
2 | Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Iudaeorum, qui de iustificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Iudaeos habiturus , sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Iubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Iudaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Iudaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Iubilate Deo, omnis terra. Quid est, Iubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis iubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae , quae verbis explicari non possit. Iubilate Deo, omnis terra: nemo iubilet in parte. Nemo, inquam, iubilet in parte: omnis terra iubilet, Catholica iubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non iubilare. Iubilate Deo, omnis terra. |
3 | (vers. 2.) Psallite autem nomini eius. Quid dixit? Psallentibus vobis benedicatur nomen eius. Quid sit autem psallere, heri dixi, et credo meminisse Charitatem Vestram. Psallere, est organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo iubilatis quod Deus audiat, psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini vestro. Cavete enim facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis [Matth. VI, 1]. Et propter cuius nomen, inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Id. V, 16]. Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos, sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona, respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis; perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est [Id. VI, 2, 1]. Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis, Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis, Luceant opera vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa iubentibus, quam nec uni diversa iubenti. Non, ait Dominus, diversa iubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur, hoc iussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini eius. |
4 | Date gloriam laudi eius. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde magis , et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur [I Cor. I, 26-28]. Quid voluit dicere? quid voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Iesus Christus reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intelligentibus quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio sedentem eligeret Matthaeum [Matth. IX, 9], et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas elegit. Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit unde; et dictum est, A Nazareth: et ille, A Nazareth potest aliquid boni esse. Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et vide [Ioan. I, 41-47]. Haec verba, id est, Veni, et vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur, Veni, et vide quod non credis. Rursus si dicas confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur, Veni, et vide quam vere sit bonum quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire. Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum tantum el perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Elegit ergo Dominus postea et oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores: elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse, nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non glorietur coram Deo omnis caro. Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait Apostolus, hoc praecepit veritas, Qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 29, 31]. Date ergo gloriam laudi eius. Nolite imitari Iudaeos, qui quasi meritis suis volebant tribuere iustificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non haberent quod sibi donaretur; iam, quasi boni operarii, mercedem exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant, et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi eius. |
5 | (vers. 3.) Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]. Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum timore et tremore? Subiecit causam: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse factum de ipsa superbia Iudaeorum, quasi se ex operibus Legis iustificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo. Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus [Psal. XIX, 8, 9]. Audi ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed quid illo melius? quid misericordius? quid iustius? Quare ergo, qui non vident, videant? Propter benitatem. Quare, et qui vident, caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte, fratres: cum dicerent ipsi Iudaei, Num sumus caeci? ait illis Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia dicitis, Videmus, peccatum vestrum in vobis manet [Ioan. IX, 39-41]. Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari mercaris. Attende Iudaeos; attende Gentes. Qui non vident, videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum Dominum nostrum Iesum Christum in carne videbant Iudaei; Gentes non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt, crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus: abscondisti Deum; obiecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc abscondisti Deum, et hominem aspectibus obiecisti. Videbant, et non videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras: videbant formam servi, non videbant formam Dei [Philipp. II, 6, 7]; formam servi, qua maior est Pater [Ioan. XIV, 28]; non formam Dei, propter quam modo audistis, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Tenuerunt quod videbant, cruxifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem, et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te. Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Iudaei enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus non pepercit, neque tibi parcet. Attende ergo ramos fractos, et te insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo, Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Iudaeos olim praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed timere potius, et dicere Deo, Quam timenda sunt opera tua! quanto minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum? Praecisi sunt ante Iudaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus, ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis. Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut caveatis: quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim Deus iterum inserere illos. De ipsis Iudaeis dixit hoc Apostolus; et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua! Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret [Rom. XI, 17-25]. O Gentium plenitudo, dic Deo, Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas; noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! |
6 | In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua. Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Iesu Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit inimicis suis, sed discipulis suis [Act. X, 41]. Crucifixus apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Charitas Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si mihi non vultis credere [Ioan. X, 38]. Et commendantur etiam praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem, multa eiusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, iussit et Petrum [Matth. XIV, 25, 29]. Numquid non ibi erat ipse Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel transiret [Exod. XIV, 21]? Idem Dominus illa faciebat. Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam aeternam. Quia ergo possent dicere Iudaei, cum miracula faceret Dominus, Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus: possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur; proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait: Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus [Matth. XII, 39, 40]. Quomodo fuit Ionas in ventre ceti? Nonne ut postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Ionae cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum. Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non habens meam iustitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo iustitia in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis eius [Philipp. III, 9, 10]. Sic commandatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei [II Cor. XIII, 4]. Cum ergo ista magna potentia Domini in resurrectione intelligatur, unde titulum psalmus iste accepit; quid sibi vult, In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intelligas: Ideo tibi mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas? Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit. Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cuiusque minuant de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur. |
7 | Attendite et ipsum mendacium falsorum testium in Evangelio, et videte quia de resurrectione est. Cum enim Domino dictum esset, Quod signum ostendis nobis, quia ista facis? excepto eo quod dixerat de Iona, per aliam similitudinem hoc ipsum item dixit, ut noveritis hoc proprium signum maxime commendatum: Solvite templum, inquit, hoc; et in tribus diebus excitabo illud. Et illi dixerunt: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc; et tu in triduo excitabis illud? Et evangelista, quid illud esset exponens: Hoc autem, inquit, dicebat Iesus de templo corporis sui [Ioan. II, 18-21]. Ecce hanc potentiam suam hominibus se demonstraturum dicebat, unde similitudinem de templo dederat, propter carnem suam quae erat templum latentis intus divinitatis. Unde Iudaei templum foris videbant; numen intus habitans non videbant. Ex istis verbis Domini concinnaverunt falsi testes mendacium, quod contra eum dicerent, ex his ipsis ubi commendavit resurrectionem suam futuram, loquens de templo. Dixerunt enim falsi testes adversus eum, cum quaereretur ab eis quid illum audissent dixisse : Audivimus eum dicentem, Solvam templum hoc, et post triduum resuscitabo illud [Matth. XXVI, 61]. Post triduum resuscitabo, audierant: Solvam, non audierant; sed audierant, Solvite. Unum verbum mutaverunt, et paucas litteras, ut falsum testimonium molirentur. Sed cui mutas verbum, o humana vanitas, o humana infirmitas? Verbo incommutabili verbum mutas! Mutas tu tuum verbum; numquid mutas Dei Verbum? Unde alio loco dicitur: Et mentita est iniquitas sibi [Psal. XXVI, 12]. Quare ergo tibi mentiti sunt inimici tui, o Domine, cui iubilat omnis terra? In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Dicent, Solvam; cum tu dixeris, Solvite. Quare te dixerunt dixisse, Solvam; et non dixerunt quod tu dixisti, Solvite? Ut quasi ipsi se a crimine soluti templi defenderent sine causa. Christus enim, quia voluit, mortuus est: et tamen vos occidistis. Ecce concedimus vobis, o mendaces; ipse solvit templum. Dictum est enim ab Apostolo: Qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me [Gal. II, 20]. Dictum est de Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32]. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius semetipsum tradidit; Iudas quid fecit? Pater tradendo Filium ad mortem pro nobis, bene fecit: Christus tradendo seipsum pro nobis, fecit bene: tradendo Iudas magistrum pro avaritia sua, fecit male. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Iudae deputabitur: habebit ille mercedem malitiae; Christus laudem gratiae. Prorsus ipse solverit templum; ipse solverit qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam [Ioan. X, 18]. Ipse solverit templum gratia sua , malitia vestra. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ecce mentiuntur, ecce creditur eis, ecce opprimeris, ecce crucifigeris, ecce insultatur tibi, ecce caput agitatur: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40]. Ecce quando vis animam ponis, et lancea latus percuteris [Ioan. XIX, 34], et Sacramenta de latere tuo defluunt; deponeris de ligno, involveris linteaminibus, poneris in sepulcro, adduntur custodes ne tollant te discipuli tui; venit hora resurrectionis tuae, terra concutitur, monumenta scinduntur, resurgis occultus, appares manifestus. Ubi sunt ergo illi mendaces? ubi est falsum testimonium malevolentiae? Nonne in multitudine potentiae tuae mentiti sunt tibi inimici tui? |
8 | Da et illos sepulcri custodes; referant quid viderint: accipiant pecuniam, et ipsi mentiantur; dicant etiam ipsi moniti perversi a perversis, dicant a Iudaeis corrupti, qui in Christo noluerunt esse integri; dicant, mentiantur etiam ipsi. Quid dicturi sunt? Dicite; videamus: mentiemini et vos in multitudine potentiae Domini. Quid dicturi estis? Cum dormiremus nos, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum de monumento [Matth. XXVIII, 13]. O vere stultitia dormiens! Aut vigilabas; et prohibere debuisti: aut dormiebas; et quid sit gestum nescisti. Accesserunt et ipsi mendacio inimicorum: auctus est numerus mentientium, ut augeretur merces credentium; quia in multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ergo mentiti sunt; in multitudine potentiae tuae mentiti sunt: apparuisti contra mendaces veracibus et apparuisti eis veracibus quos tu veraces fecisti. |
9 | (vers. 4.) Remaneant Iudaei in mendaciis suis: tibi, quia in multitudine potentiae tuae mentiti sunt, fiat quod sequitur: Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. Paulo ante humillime; modo Altissime: humillime inter manus mentientium inimicorum; Altissime super verticem laudantium Angelorum. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. |
10 | (vers. 5.) Venite, et videte opera Domini. O Gentes, o ultimae nationes, relinquite Iudaeos mentientes, venite confitentes. Venite, et videte opera Domini: terribilis in consiliis super filios hominum. Filius hominis quidem et ipse dictus est, et vere filius hominis factus est: verus Filius Dei in forma Dei; verus filius hominis in forma servi [Philipp. II, 6]: sed nolite formam istam servi ex aliorum similium conditione pensare; terribilis est in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii hominum consilium ad crucifigendum Christum; crucifixus excaecavit crucifigentes. Quid ergo fecistis, filii hominum, machinando acuta consilia adversus Dominum vestrum, in quo latebat maiestas, et apparebat infirmitas? Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi; excaecandi superbos, salvandi humiles: ad hoc autem superbos ipsos excaecandi , ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis in consiliis super filios hominum. Vere terribilis! Ecce caecitas ex parte Israel facta est: ecce Iudaei ex quibus natus est Christus, foris sunt: ecce Gentes quae contra Iudaeam erant, in Christo intus sunt [Rom. XI, 25]. Terribilis in consiliis super filios hominum. |
11 | (vers. 6.) Propterea quid fecit terrore consilii sui? Convertit mare in aridam. Hoc enim sequitur: Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus; amarus salsitate, turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum, mare erat: certe in aridam conversum est mare; modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Quis hoc fecit? Qui convertit mare in aridam. Iam anima Gentium omnium quid dicit? Anima mea velut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. Qui convertit mare in aridam. In flumine pertransibunt pede. Illi ipsi qui conversi sunt in aridam, cum essent antea mare , in flumine pede pertransibunt. Quid est flumen? Flumen est omnis mortalitas saeculi. Videte flumen: alia veniunt et transeunt, alia transitura succedunt. Nonne sic fit in aqua fluminis, quae de terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat oportet nascituro: et omnis iste ordo rerum labentium, fluvius quidam est. In istum fluvium non se mittat cupida anima, non se mittat; stet. Et quomodo transibit delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et transibit pede: transit illo duce, pede transit. Quid est, pede transire? Facile transire. Non quaerit equum ut transeat; non erigitur superbia ad transeundum flumen: humilis transit, et tutius transit. In flumine pertransibunt pede. |
12 | Ibi iucundabimur in ipso . O Iudaei, de vestris operibus gloriamini: ponite superbiam gloriandi de vobis; sumite gratiam iucundandi in Christo. Ibi enim iucundabimur: sed non in nobis: ibi iucundabimur in ipso. Quando iucundabimur? Cum flumen transierimus pede, Vita aeterna promittitur, resurrectio promittitur; ibi caro nostra iam non erit flumen: flumen enim modo est, quando mortalitas est. Videte si stat aliqua aetas. Pueri crescere volunt; et nesciunt spatium vitae suae annis succedentibus minui. Non enim adduntur anni, sed subtrahuntur crescentibus: sicut aqua fluminis prorsus accedit, sed a fonte recedit. Et volunt crescere pueri, ut careant dominatu maiorum; ecce crescunt, agitur cito, perveniunt ad iuventutem: qui excesserunt pueritiam, si possunt teneant iuventutem; transit et ipsa. Senectus succedit; vel senectus aeterna sit: morte aufertur. Ergo fluvius est carnis nascentis. Hunc fluvium mortalitatis, ne mortalium rerum concupiscentia subvertat et rapiat , facile transit qui humiliter, id est, pede transit, duce illo qui prior transiit, qui de torrente in via usque ad mortem bibit, propterea exaltavit caput [Psal. CIX, 7]. Transeuntes ergo pede fluvium istum, id est facile transeuntes mortalitatem istam fluentem, ibi iucundabimur in ipso. Modo autem in quo, nisi vel in ipso, vel in spe ipsius? Etsi enim iucundamur modo, in spe iucundamur; tunc autem in ipso iucundabimur. Et modo in ipso, sed per spem; tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. |
13 | (vers. 7.) Ibi iucundabimur in ipso. In quo? Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Nam nos quam virtutem habemus? et num quid aeternam? Si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum, non meruissemus mortalitatem poenalem. Ille voluntate suscepit, quo nos meritum nostrum deiecit, Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Eius participes efficiamur, in cuius virtute nos erimus fortes; ille autem in sua. Nos illuminati; ille lumen illuminans: nos aversi ab illo, contenebramur; ille averti a se non potest. Calore ipsius accendimur; unde recedentes frigueramus, accedentes rursum accendimur. Ergo dicamus ei ut custodiat nos in virtute sua, quia in ipso iucundabimur qui dominatur in virtute sua in aeternum. |
14 | Sed non hoc solis Iudaeis praestat credentibus, Quia multum se extulerunt Iudaei de virtute sua praesumentes, postea cognoverunt in cuius virtute fuerunt salubriter fortes, et quidam eorum crediderunt: sed non sufficit Christo; multum est quod dedit, magnum pretium dedit, non pro solis Iudaeis debuit valere quod dedit. Oculi eius super Gentes respiciunt. Ergo, Oculi eius super Gentes respiciunt. Et quid facimus? Murmurabunt Iudaei; dicturi sunt Iudaei: Quod nobis, hoc et illis; nobis Evangelium, illis Evangelium; nobis gratiam resurrectionis, et illis gratiam resurrectionis: nihil nobis prodest quod nos Legem accepimus. et in iustificationibus Legis viximus, et tenuimus praecepta patrum: nihil valebit hoc; illis quod nobis! Non litigent, non contendant. Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. O caro misera et tabescens, nonne peccatrix es? Quid clamat lingua tua? Attendatur conscientia. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III, 23]. Agnosce te, infirmitas humana. Accepisti Legem, ut et praevaricatrix Legis esses; non enim tenuisti et implesti quod accepisti. Accessit tibi ex Lege, non iustificatio quam Lex iubet, sed praevaricatio quam tu fecisti. Si ergo abundavit peccatum, quid invides superabundanti gratiae [Id. V, 20]? Noli amaricare, quia qui amaricant, non exaltentur. Quasi maledixisse videtur, Qui amaricant, non exaltentur: imo exaltentur, sed non in seipsis. Humilientur in seipsis; exaltentur in Christo. Qui enim se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur [Matth. XXIII, 12]. Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. |
15 | (vers. 8, 9.) Benedicite, Gentes, Deum nostrum. Ecce repulsi sunt qui amaricant; reddita est illis ratio: aliqui conversi sunt, aliqui superbi remanserunt. Non vos terreant qui gratiam evangelicam invident Gentibus; iam venit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes Gentes [Gen. XII, 3]. Benedicite eum in quo benedicimini; Benedicite, Gentes, Deum nostrum: et audite vocem laudis eius. Ne vos ipsos laudetis; sed ipsum laudetis. Quae est vox laudis eius? Quia gratia ipsius sumus, quidquid boni sumus. Qui posuit animam meam in vitam . Ecce vox laudis eius: Qui posuit animam meam in vitam. Ergo in morte erat; in morte erat in te . Inde est quod non debuistis exaltari in vobis ipsis. Ecce in morte erat in te: ubi erit in vita, nisi in illo qui dixit, Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]? Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Tenebrae ergo in vobis; lux in Domino: sic mors in vobis; vita in Domino. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce posuit animam nostram in vitam, quia credimus in eum; in vitam posuit animam nostram: sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem? Et hoc quis dabit, nisi de quo consequenter dictum est, Et non dedit in motum pedes meos? Ipse posuit animam in vitam, ipse regit pedes, ne nutent, ne moveantur, et dentur in motum; ipse nos facit vivere, ipse perseverare usque in finem, ut in aeternum vivamus. Et non dedit in motum pedes meos. |
16 | (vers. 10-12.) Quare hoc dixisti, Et non dedit in motum pedes meos? Quid enim passus es, aut quid pati potuisti, ut moverentur pedes tui? Quid? audi quae sequantur. Quare dixi, non dedit in motum pedes meos? Quia multa passi sumus, de quibus moverentur de via pedes nostri, nisi ipse regeret, et eos in motum non daret. Quae sunt ista? Quoniam probasti nos Deus; ignisti nos, sicut ignitur argentum. Non ignisti sicut fenum, sed sicut argentum: adhibendo nobis ignem, non in cinerem convertisti, sed sordes abluisti. Ignisti nos, sicut ignitur argentum. Et vide quomodo saevit Deus in illos, quorum animam posuit in vitam. Induxisti nos in muscipulam: non ut capti moreremur, sed unde liberati experiremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro. Erecti enim male, superbi eramus: male erecti curvati sumus, ut curvati bene erigeremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Haec omnia passa est Ecclesia variis et diversis persecutionibus; passa est hoc singillatim, etiam modo patitur. Non enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra: toleramus quos nolumus, patimur superiores aliquando quos novimus peiores. Peccata autem si desint, bene superior est homo; quanto autem plura adsunt, tanto est inferior. Et bonum est ut consideremus nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra; ut et nos Deo confiteamur quia digne patimur. Quid enim indigne pateris quod facit qui iustus est? Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Saevire videtur Deus, cum ista facit: ne metuas; quoniam Pater est, nunquam sic saevit ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur. Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia punientis. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. |
17 | Transivimus per ignem et aquam. Ignis et aqua, utrumque periculosum est in hac vita. Certe videtur aqua ignem exstinguere, et ignis videtur aquam siccare. Ita et ipsae tentationes sunt, quibus abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit: utrumque metuendum; et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res angustae, et aliqua quae infelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis est: quando sunt res prosperae, et abundantia saeculi circumfluit, quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne aqua corrumpat. Firmus esto adversus ignem; coqui te oportet: tanquam vas fictum mitteris in caminum ignis, ut firmetur quod formatum est. Vas ergo iam igne firmatum aquam non timet; vas autem si solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur. Noli festinare ad aquam; per ignem transi ad aquam, ut transeas et aquam. Propterea et in Sacramentis, et in catechizando, et in exorcizando, adhibetur prius ignis. Nam unde plerumque immundi spiritus clamant, Ardeo, si ille ignis non est? Post ignem autem exorcismi venitur ad Baptismum; ut ab igne ad aquam, ab aqua in refrigerium. Quod autem in Sacramentis , hoc in tentationibus huius saeculi: angustia timoris accedit prima, vice ignis; postea ablato timore, metuendum est ne felicitas mundana corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non merseris, sed enataveris; per disciplinam transis ad requiem, et transiens per ignem et aquam educeris in refrigerium. Quarum enim rerum signa sunt in Sacramenti, ipsae res sunt in illa perfectione vitae aeternae. Iam cum transierimus ad illud refrigerium, fratres charissimi, nullum ibi timebimus inimicum, nullum tentatorem, nullum invidum, nullum ignem, nullam aquam; perpetuum ibi refrigerium erit. Refrigerium propter quietem dicitur. Nam si dicas, Calor est, verum est: si dicas, Refrigerium, verum est. Si enim refrigerium male accipias, quasi torpescimus ibi. Non autem torpescimus ibi, sed requiescimus: nec quia calor dicitur, aestuabimus ibi, sed fervebimus spiritu. Attende ipsum calorem in alio psalmo: Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Quid dicit et Apostolus? Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. Ergo, Transivimus per ignem et aquam: Et eduxisti nos in refrigerium. |
18 | (vers. 13.) Attende quia non tantum de refrigerio, sed nec de ipso igne optabili tacuit: Introibo in domum tuam in holocaustis. Quid est holocaustum? Totum incensum, sed igne divino. Holocaustum enim dicitur sacrificium, cum totum accenditur. Aliae sunt partes sacrificiorum; aliud holocaustum: quando totum ardet, et totum consumitur igne divino, holocaustum dicitur; quando pars, sacrificium. Omne quidem holocaustum sacrificium; sed non omne sacrificium holocaustum. Holocausta ergo promittit; corpus Christi loquitur, unitas Christi loquitur: Introibo in domum tuam in holocaustis. Totum meum consumat ignis tuus; nihil mei remaneat mihi, totum sit tibi. Hoc autem erit in resurrectione iustorum , quando et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc fiet quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam [I Cor. XV, 54]. Victoria quasi ignis divinus est: cum absorbet et mortem nostram, holocaustum est. Non remanet mortale aliquid in carne, non remanet aliquid culpabile in spiritu; totum ex mortali vita consumetur, ut in aeterna vita consummetur : erunt ergo illa holocausta. |
19 | (vers. 14.) Et quid erit , in holocaustis? Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Quae est distinctio in votis? Haec est distinctio, ut te accuses, illum laudes; te intelligas creaturam, illum creatorem; te tenebras, illum illuminatorem, cui dicas: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas [Psal. XVII, 29]. Nam quando dixeris, o anima, quia ex te tibi lucet, non distingues. Si non distingues, non reddes vota distincta. Redde vota distincta; confitere te mutabilem, illum incommutabilem: confitere te sine illo nihil esse, ipsum autem sine te perfectum esse; te indigere illo, illum autem tui non indigere. Clama ad illum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges [Psal. XV, 2]. Iam eo quod te in holocaustum assumit Deus, non ille crescit, non ille augetur, non ille ditior, non ille instructior fit: tibi est melius quidquid de te pro te facit; non ei qui facit. Haec si discernas, reddis vota Deo tuo, quae distinxerunt labia tua. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. |
20 | (vers. 15.) Et locutum est os meum in tribulatione mea. Quam dulcis est saepe tribulatio! quam necessaria! Quid ibi locutum est os ipsius in tribulatione sua? Holocausta medullata offeram tibi. Quid est, medullata? Intus teneam charitatem tuam; non erit in superficie, in medullis meis erit quod diligo te. Nihil enim interius medullis nostris: interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus; aliud autem intus sentiens, non offert holocausta medullarum: cuius autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus. Arietes duces Ecclesiae: totum corpus Christi loquitur; hoc est quod offert Deo. Incensum quid est? Oratio. Cum incenso et arietibus? Maxime enim arietes orant pro gregibus. Offeram tibi boves cum hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo. Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum quod scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum [I Cor. IX, 9]? Ergo magni illi arietes, magni boves. Quid reliqui, qui forte conscii sunt aliquorum peccatorum; qui forte in ipso itinere lapsi sunt, et sauciati per poenitentiam sanantur? Numquid et ipsi remanebunt, et ad holocausta non pertinebunt? Ne ipsi timeant, addidit et hircos: Holocausta, inquit, medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus: offeram tibi boves cum hircis. Adiunctione ipsa salvantur hirci: per se non possunt; adiuncti bobus accipiuntur. Fecerunt enim amicos de mammona iniquitatis, ut ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]. Ergo isti hirci non erunt a sinistris, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. Qui autem hirci ad sinistram? Quibus dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare [Matth. XV, 42]: non qui peccata sua eleemosynis redemerunt. |
21 | (vers. 16, 17.) Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum. Veniamus, audiamus quid narraturus est. Venite, audite, et narrabo. Sed qui, Venite et audite? Omnes qui timetis Deum. Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi Dei timor non est. Dei timor aperiat aures, ut sit quod intret, et qua intret quod narraturus sum. Sed quid est narraturus? Quanta fecit animae meae. Ecce narrare vult; sed quid est narraturus? An forte quantum pateat terra, quantum distendatur coelum, et quot sint sidera, et quae sint vices solis et lunae? Ista creatura peragit ordinem suum: qui multum eam curiose quaesierunt, eius creatorem ignoraverunt [Sap. XIII, 9]. Illud audite, illud accipite, o qui timetis Deum, quanta fecit animae meae: si vultis, et vestrae . Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Et hoc ipsum factum dicit animae suae: ut ad ipsum ore suo clamaret, factum esse dicit animae suae. Ecce, fratres, Gentes eramus, etsi non in nobis, in parentibus nostris. Et quid dicit Apostolus? Scitis, quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti [I Cor. XII, 2]. Dicat nunc Ecclesia, Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Homo ad lapidem clamabam, ad lignum surdum clamabam, simulacris surdis mutis loquebar: iam imago Dei conversa est ad Creatorem suum. Qui dicebam ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti [Ierem. II, 27]; modo dico, Pater noster, qui es in coelis [Matth. VI, 9]. Ad ipsum ore meo clamavi. Ore meo iam. non ore alieno. Quando clamabam ad lapides in vana conversatione paternae traditionis [I Petr. I, 18], ore alieno clamabam: quando clamavi ad Dominum, quod ipse donavit, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Quid est, clamavi ore meo, et exaltavi sub lingua mea. Ipsum publice praedicavi, ipsum in secreto confessus sum. Parum est Deum exaltare lingua; sed et sub lingua, ut quod certus loqueris, hoc tacitus cogites. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Vide quam in secreto vult esse integer qui offert holocausta medullata. Hoc agite, fratres, hoc imitamini, ut dicatis, Venite, audite quanta fecit animae meae. Omnia enim quae enarrat, ipsius gratia fiunt in anima nostra. Videte alia quae dicat. |
22 | (vers. 18.) Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. Considerate modo fratres, quam facile, quam quotidie homines erubescentes in hominibus iniquitates accusant: Male fecit, perdite fecit, sceleratus homo est: hoc forte propter homines dicit. Vide si non in corde tuo conspicis iniquitatem; ne forte quod reprehendis in altero, cogites facere, et ideo in illum clames, non quia fecit, sed quia inventus est. Redi ad te; intus esto tibi iudex. Ecce in cubiculo tuo abscondito, in ipsa vena intima cordis, ubi tu solus es, et ille qui videt, illic tibi displiceat iniquitas, ut placeas Deo. Noli illam respicere, id est, noli illam diligere; sed potius despice, id est, contemne, et avertere ab ea. Quidquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum; quidquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, totum nihil est, totum transit; despici dignum est, ut calcetur; non conspici, ut acceptetur. [Suggerit enim aliquando per cogitationes, vel per verba colloquentium malorum. Corrumpunt enim mores bonos, colloquia mala: tu noli ea respicere ([I Cor. XV, 33]. Sed parum est in vultu, parum est in lingua: in corde noli respicere, id est, noli diligere, noli acceptare. Nam respectum pro dilectione poni quotidianum est: primo quia de Deo dicimus, Respexit me. Quid est Respexit me? Ante enim te non videbat? Aut sursum attendebat, et precibus tuis commonitus est, ut in te oculos mitteret? Videbat te et ante; sed, Respexit me, dicis, Dilexit me. Et homini qui te videt, et rogas eum, dicis, ut misereatur tui, Respice me. Videt te; et dicis, Respice me. Quid est, Respice me? Dilige, attende, miserere mei. Ergo non ideo dixit, Iniquitatem si aspexi in corde meo, quia omnino nulla iniquitas suggeritur cordi humano. Ibi suggeritur, non cessat suggestio; sed non fiat respectio. Si enim respicis iniquitatem. retro aspicis, et incurris sententiam dicentis Domini in Evangelio: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX, 62]. Quid ergo debeo facere? Quod ait Apostolus: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus [Philipp. III, 13]. Retro enim nostra omnia quae transierunt, iniqua sunt. Nemo ex bono venit ad Christum: omnes peccaverunt: credendo iustificantur [Rom. III, 22]. Perfecta iustitia non erit, nisi in illa vita; tamen ad provectum, et mores boni ab ipso inspirantur, ab ipso donantur. Noli ergo tua merita computare, noli. Et si suggerit iniquitas, noli consentire. Quid enim ait?] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. |
23 | (vers. 19.) Propterea exaudivit me Deus. Quia iniquitatem non conspexi in corde meo. Et intendit voci orationis meae. |
24 | (vers. 20.) Benedictus Deus meus , qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Tenet sensum ab eo loco, ubi ait, Venite, audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae; et dixit quae audistis, et ad finem ita conclusit: Benedictus Deus meus. qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste qui loquitur, ubi iam et nos spe sumus: imo et nos sumus; et nostra vox ista est. Quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam; id est, ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur. Multi enim languescunt in orando, et in novitate suae conversionis ferventer orant, postea languide, postea frigide, postea negligenter: quasi securi fiunt. Vigilat hostis: dormis tu. Ipse Dominus praecepit in Evangelio; quia oportet semper orare, et non deficere. Et dat similitudinem de illo iniquo iudice, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; quem interpellabat illa vidua quotidie ut audiret eam: et cessit taedio qui non flectebatur misericordia; et ait sibi iudex nequam: 'Si nec Deum timeo, nec homines revereor; vel propter taedium quod mihi quotidie facit haec vidua, audiam causam eius, et vindicabo eam. Et ait Dominus: Si iudex nequam hoc fecit, Pater vester non vindicabit electos suos qui ad eum clamant die ac nocte? Ita dico vobis; faciet iudicium eorum cito' [Luc. XVIII, 1-8]. Ergo non deficiamus in oratione. Ille quod concessurus est, etsi differt, non aufert: securi de pollicitatione ipsius non deficiamus orando; et hoc ex beneficio ipsius est. Propterea dixit: Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia eius. |